“De Bello Rhodio Libri Tres” by Iacobo Fontano, Brvgensi Avtore, 1524

 “De Bello Rhodio Libri Tres”, 

Iacobo Fontano, Brvgensi Avtore, 1524


PRAEFATIO.


Praefari mihi licet, qued professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime memorabile, omnium quae unquam gesta sunt, me scripturum: sic Liuius, sic ego, et forte verius, quod magnus Turcarum tyrannus Solymannus, terra et mari gessit cum equitibus diuo Ioanni consecratis, et imperij Christiani limitex ad Orientem defensantibus.  Nunquam enim praelium tam crudele, et atrox, Mars aeque dubius fuit: norunt qui mecum in parte laboris et periculi fuere.  Credet facile quisquis sacrae et nobilis militiae (nullius enim nomen recipitur, nisi ad aram, et exhibito indice natalium) olim institutum, et hactenus obseruatum, pugnandi cum Turcis morem animadverterit: tum horum opes et potentiam, qui virilibus et incertis primordiis (nec originem suam ne ipsi quidem satis tenent) ab antris Caucasi.  Debellata initio Asia, deinde Thracia, postremo reliqua Graecia, duobus florentissimis imperiis Trapezuntio et Constantinopolitano euersis, omni prope Illyrico perdomito, in Italiam vsque Hydrunte capta (quae in Italiae et Calabriae finibus est) penetrauerunt: et recenti adhuc memoria, quasi hesternae diei, Sultano uno post alterum, vita et imperio priuato, totam Syriam cum omni AEgypto Arabiaque, opibus suis adiecerunt.  Quod bellum sic ex sententia confectum, Rhodiano initium dedit.  Est enim filio Solymanno visum, quod Selymo patri, qui anno ab hinc quinto maxima classe Rhodum obfidendam parata, vita defunctus est, difficilem sibi ex Lesbo, Chio, Peloponneso, Euboea, Propontide, ipsoque Byzantio navigationem futuram in Syriam atque AEgyptum, stante incolumi Rhodo arce militum: utpote ex qua illi maritimis suis excursionibus, totum littoreum tractum deuastent, nonnunquam iusta classe congredi audentes.  Praeterea, ducere dedecus imperij sui, ferre gentem inimicam in ipsis regni penetralibus.  Adhaec ambitioso iuueni magnos spiritus ministrare, Alba anno superiore ad confluentem Saui et Danubij victa.  Tum, quae nequaquam multa molienti negligenda est, occasio temporis quo principes Occidentis maximis cladibus sese inuicem afficiebant.  Veruntamen priusquam belli gesti, Rhodianaeque obsidionis initium aggrediar, quo ad cognoscendum omnia, ut magis magisque in aperto sint, quaedam altius repetere necessarium est.  Nam ut experior, istud bellum multorum fide maius, ita eius quoque historiam inuenio magis laboriosam mihi, quam putaram.  Sed istud quoque malum post tot acerbos casus hostium iniurias, bonorum direptiones, caedes, exilia, pericula vasti maris, febres, morbos, pestem, oculorum ophthalmiam, mihi deuorandum est.  Etsi laboribus meis nulla certa merces, quam non tam specto, quam laudem defensionemque veritatis, et sacrorum nobiliumque Hierosolymitanorum equitum gloriam: tametsi nemo dicendo, aut scribendo tantam illis gloriam parare potest, quantam sibi ipsi pugnando pepererunt.  Quod igitur sacrae militiae et mihi vertat bene, sic exordior.

Fabritio Carectano ingenti luctu, desiderioque plebis nouendium vita functo (fuerat enim ad populi fauorem aucupandum, affabre factus) doctus literas Latinas, callidus, acer ingenio, cui consilium nec incoeptum illum frustra fuit, magnificus, siquidem magnam urbis par tem nouo, validoque murorum ambitu cinxit, arma, tela, machinas, commeatum affatim importari fecit, denique omnia, quae in bello vario, et multarum rerum egenti vsui esse solent.  Culpant aliqui, quod aerarium immodestius tractauerit, quibus ego nec assentio, nec repugno.  Uni luce orta, aes campanam sonuit, uniuersa militaris concio in classe suas distributa, ad fanum diui Ioanis conuenit: peracto solenni facro, quaeque testata crucem, Intermagistro pridem ab autesignanis constituto, spondet allaturam sese de corpore suo militem, quem habeat optimum et prudentissimum.  Constituitur hac ratione ex singulis militum decuriis octumuiratus quidam, cui ius, fasque est, prafectum comitiorum nominare, et tres mox suffragia daturos, dicere equitem, qui summus suffragantium vocatur.  Sacrificium, optionemque militarem hi triumuiri frequenti ordine praefecto comitiorum ante aram (neque enim iam octumuiratus amplius, aut intermagister, cujus potestatem voluerunt maiores momentaneam esse, ne qua fraus suffragiis fieret) sacramento adstipulantur, quaesituros ex toto ordine militari, quatuor et decem integros ac spectatae fidei viros, quibus sociis tribum suffragantem perficiant.  Quae simul atque exit Christianorum ritu expiata, per adorandam crucem quatuor Didascalicos libros volumini sacrificiorum, omni priuato affectu abiurato, non alium sacrae nobilissimaque militiae praefecturam sevouet, nisi claris legitimisque natalibus et maximis in rempublicam meritis commendatum.  Quo voto, sacramentoque a praeside comitiorum stipulato, suffragatores secedunt, qui post graues de multorum vitiis ac virturibus censuras, duorum potissimum rationem habendam esse duxerunt: Philippi Vilerij Liladami, et Thomae Docrai praefecti equitum Anglorum.  Hunc siquidem plurimum commendabant magnae opes, ingenium, magna experientia, consuetudo regum et principum: ad quos arduis saepe legationibus functus est.  Illum negotia militiae bene prudenterque in Galliis et Hispaniis administrata, vsus rerum Rhodiensium, fortitudo animi et corporis, virtus omnibus spectatissima: nec, ut quorundam esse solet supremum magistratum ambientium, simulata atque efficta ad tempus.  Factum hoc modo est, ut sors utriusque par exierit, sed Liladami praerogatiua fuit suffragio equitis summi primique inter suffragatores: qui appellaris more maiorum Decuriis, vellentue suffragatrici tribui intercedere aut obnunciare quippiam: simul ut responderunt, nolle: Quod ergo, inquit, Deus, et numen tutelare prophetes Baptista, sacrae nobilissimaeque militiae nostrae bene et feliciter vertat, renuncio vobis magnum magistrum nobilissimum equitem, F. Philippum Vilerium Liladamum.  Statimque reclamatum est ab uniuersa concione: Nobilissimo equiti F. Philippo Vilerio Liladamo, magno magistro nostro vita, victoria, et decus aeternum.  Qui quam primum literis nunciisque a Rhodo missis, fortunae suae certior factus esset, celerrrime ad iter se accinxit, mouens e Lutetia Parisiorun maximo splendidoque: comitatu, Franciscum Christianissimum regem Galliarum, Burgundionum fines ab incursibus Caesarianorum tuentem, adiit: benigne acceptus, et dimissus Rhodano flumine (in quo navigium armamentis bellicis onustum, negligentia gubernatoris ad pontem civitatis Viennae periit) Massiliam navigat urbem, quod sciunt omnes vetustissimam, in qua ob vetustatem nimiam, nulla vetustatis extant monumenta.  Paucos hîc dies commoratus, classem conscendit: leui inde vento Niccam, in finibus Allobrogum delati, maximam navium nostrarum puero coquinario negligentius ignem servante, incendio prope amisimus: actumque iam erat, nisi magnus magister graui edicto facto, ne quis navim relinqueret, suos voce et exemplo confirmans, ardorem flammae enascentis restinxisset.  Liberati ancipiti periculo, hanc quoque deserimus sedem, vastumque caua trabe currimus aequor.  Corsicam et Sardiniam praeteruecti, in foedam maximamque tempestatem incidimus.  Caelum strepere ingenti sono, et inter horrendos fragores crebri micare ignes: capti omnes auribus, oculisque vota nuncupabant.  Miserrimus ego insolita rerum facie, prae caeteris magis perterritus, flamma micanti exanimatus, vexatione fractus, nausea ac vomitu sordens, interque undae furentis procellas obrutus, deûm hominumque fidem implorabam.  Affuit votis praesens numen, Syracusis antiquitate et fortibus gestis illustri urbi applicamus, nouem hominibus sulmine enectis, pluribus percussis: animalium brutorum, boum, ouium maior lues fuit.  Hîc ad curam, quietemque corporis et navium refectionem aliquantisper commorati, nactique auram secundam, vela et anchoras tollimus.  Prosequitur a puppi ventus euntes: sed ecce mox aliud malum.  Nunciatur Cortugolum archipiratam, cui duos uterinos fratres (praeter tertium, quem in vinculis tenebant) Rhodiani occidêre, classe ex triremibus, navigiisque rostratis collecta, expectare in statione ad Maleae promontorium adventum magni magistri.  Diu disceptatum, essetne utile quatuor tantum navibus merces opulentas multorum negociatorum, materiam incendiariam copiosissimam, ac commeatum omnis generis, praeterea ipsum principem vehentibus, occurrere maritimo latroni, nihil praeter tela et hostes afferenti.  Sed consilia nostra sors immutauit.  Adiuti enim aura, et secundo vento satis veliementi, portum Rhodium intramus, summa nostra et oppidanorum laetitia atque alacritate.  Processere obuiam armatae triremes sacrae militiae cum signis, sono, concentuque tubarum.  Arx Nicolea, et turres, quae utrinque portum muniunt, omniaque urbis propugnacula, multa crebraque bombarda intonuere.  Equites antesignani magnum magistrum obuiis exceptum vlnis, festo apparatu, per medias turbas hominum undique sese effundentium et precantium fausta laetaque in urbem ad fanum diui Ioannis induxerunt.  Hinc peracto solenni sacro, cum plausibus et clamoribus, aliisque, quibus effusa laetitia vulgo significatur, in praetorium.  Paucis inde diebus interiectis, Cortugolus navigatione nostra elusus, fremens frendensque, subito secundo exorto vento, obscurae, quietaeque noctis auxilio speculatorem fallens, in fretum Rhodium erupit, ex insula forte post deuastationem agrorum, praedam abacturus: et inciderant in eum, nisi sese commodum ventus mutasset, duae naues Venetae ab Hierosolymis reduces, quae eadem nocte a portu Rhodio soluerant.  Adventu hostili, et discrimine sociorum, classe quae in anchoris stabat, quam celerrime expedita, equites Rhodij in piratam tendunt, quod ille videns, effuse fugere coepit.  Rhodij qui in spe erant classis potiundae, satis pertinaciter secuti sunt.  Verum postquam celeritate navium, utpote leuium, suas grauiores eludi viderunt, abstiterunt incoepto, naues sociorum in pacatum ducentes.  Tempore haud multo post, venit Rhodum e castris iuxta Taurinum Pannoniae positis orator, missus a tyranno Turcarum cum huiusmodi literis.


SOLYMANVS TSACCVS, Dei Gratia rex regum, dominus dominantium, maximus imperator Byzantij et Trapezuntarum, rex praepotentissimus Persidis, Arabiae, Syriae ac AEgypti, Dominus Asiae et Europae, princeps Mechae, Alepi, Hierosolymorum Dominator, possessorque maris uniuersi.

Reuerendo patri, F. Philippo Vilerio Liladamo,
magno Magistro Rhodi, et Asiae legato, Salutem.

Gratulor tibi adventum et nouum principatum, quem, ut habeas diu faustum et felicem, cupio.  Spes est enim mihi, quod virtute et fide superaturus sis omnes, qui retro in insula Rhodiensi imperarunt, a quibus maiores mei semper vim suam abstinuerunt, quorum exemplo in eo tecum amicitiam et gratiam.  Gaude igitur amice, et gratulare mihi victoriam et triumphum.  Siquidem aestate superiori Danubio traiecto, regem ungarorum, quem occursurum credebam in acie, sub signis expectaui inauso praelio decertare.  Taurinum totius regionis urbem munitissimam, et vicinas aliquot arces vi abstuli, multis mortalibus ferro et flamma trucidatis, plerisque in seruitutem redactis.  Victor et triumphator dimisso exercitu in hybernia, regressus sum ad regiam meam almam urbem Constantinopolim.  Vale, ex castris.

Recitata hac epistola in sacro augustoque consilio procerum antesignauorum, intellexit illico prudens Magister verbis sibi nunciari pacem, re autem vim, quam quod paratus esset alia vi repellere, non dissimili artificio literis sic compositis significauit.



PHILIPPVS VILERIVS Liladamus, magnus Magister Rhodi, Turcae.

Epistolam quam ad me attulit orator tuus, recte intellexi.  De amicitia quod scribis, tam gratum est mihi, quam ingratum Cortugolo.  Conatus est siquidem, dum huc venirem a Gallijs, me ex improuiso opprimere.  Quod uni non successit, obscura nocte fretum Rhodium inuectus, naues onerarias, quae ab Hierosolymis Venetias navigabant, depraedari tentabat.  Sed classe e portu meo mox deducta, vim prohibui, coegique piratam fugere, et praedam Cretensibus negotiatoribus ereptam relinquere.  Vale, ex Rhodo.

Remissus est legatus cum summa fide et muneribus, adiuncto ei comite, qui literas Magistri perferebat, homine quodam priuato: raro enim dignata est Rhodus Turcam legatione publici equitis.  Tyrannus praecoci ingenio adulescens, cui rerum prudentia velox ante pilos venit, contemplatus ingeniosam talionem literarum redditarum, sensit secum agi suis artibus, et Rhodios paratos esse vim contraria vi repellere, neque tam leuiter quam Taurini defensores, deditionem et imperata facturos.  Veniebat praeterea in mentem, quae proauo Mahumeti acciderunt, accidere sibi posse.  Fortunam et Martem fallacia esse numina, quae fidem in paruis sibi praestruunt, ut cum operaeprecium sit, cum magna mercede fallant.  Hoc modo animum celerem nunc huc, nunc diuidens illuc, in partesque rapiens varias, libidine adversum nos, metu pro nobis suadente, Cortugolum accersiri iubet.  Vocatus accedit praeeuntibus duobus augustalibus, Mustapho et Farao, cui, ut mihi narrant, tyrannus sororem collocauit, hique omnia in Rhodios acerbe atque ad gratiam principis sunt locuti, ut facere solent quos regiae opes alunt: sed acerbissime Cortugolus, vir natura ferox, belli haud ignarus, probe intelligens literis de se quaerentibus gratiae suae apud regem non modo decreuisse quippiam, sed etiam permagnam esse accessionem factam, quem in hunc modum locutum fuisse accepi.

[Speech of Kurtoglu to Suleyman]

Ingentia tua erga me merita, optime maximeque imperator, faciunt, ut quae aestimem tibi et imperio gloriae decorique futura, libere loquat.  Voces quotidie ad me miserabilium hominum ex insulis Mitylene, Euboea, Peloponneso, Achaia, et continenti, Caria, Lycia, atque omni littoreo tractu Syriae ac AEgypti perferuntur, exponentium agrorum suorum depopulationes, direptiones urbium, praedas hominum et armentorum, multaque infinita alia et incredibilia mala, quae indies patiuntur, nemine vim prohibente a Cruciferis illis et piratis Rhodiensibus.  Tendunt mihi miseri supplices manus, opem meam orant, instant, vrgent, utillis auxilium ab imperiali maiestate tua implorem, ut illos ab iniuria, caede, rapinis istorum Cruciferorum defendas.  Oro te igitur per adorandum nomen Mahometis, per genium imperialem, ut populum tuum ab his crudelissimis hostibus liberes, ut ex ferro, flamma, et ex graui seruitute, quae morte durior est, aliquando eripias.  Atque illud tecum etiam cogites, non tam populo et priuatae plebeculae hanc iniuriam quam publico honori et nomini tuo inferri.  Quam si regum, si principum aliquis Christianorum inferret, non patereris, scio, inultam: et nunc sinis latrones, sicarios, colluuiem hominum agros tuos vastare, urbes diripere, populum trucidare, mare totum unicuique nostrûm infestum reddere? Quis enim navigat Damascum, Alexandriam, Memphim, Chalcidem, Lesbum, Chium, regiam tuam Constantinopolim, qui non maximis ac certis quidem ab istis Cruciferis imminentibus periculis se exponat? Quid per tot annos statim post vernum aequinoctium audimus aliud, quam Cruciferos Rhodios portum aliquem Turcarum ocupasse? Turcas in seruitutem miserrimam redegisse? praedam hominum ac rerum preciosiffimarum, ex urbibus atque agris direptam, Rhodum aduexisse? Et, quod turpissimum est, te inspectante, in medio et penetralibus regnorum tuorum haec omnia fecisse.  Ignosce mihi obsecro, imperator, si aperte nimium dico, quod sentio: quicquid enim a me dicitur, nulla alia de caussa dicitur, nisi ut tu aliquando facias, quod iam multos ante annos factum esse oportuit.  Quod ad religionem nostram Mahometicam ampliandam, ad imperij et nominis tui protelationem pertineat, pro quo quidem propagando nostras fortunas in quodlibet discrimen afferre, corpus telis armisque obijcere, inhil laboris, nihil periculi subterfugere debemus.  Quod si laudum et pugnae amore flagras, et ad perpetuam immortalitatem mirum in modum tendis, quo eam bello facilius consequi poteris, quam si Rhodum, quae quoddam Christianorum propugnaculum est, et dicitur, quaeque sola nos ab illorum regionib.  prohibet, expugnes, et in deditionem cogas? Dices fortasse hîc: Maiores mei toties urbem illam frustra tentarunt: tentarunt et Taurinum Pannoniae urbem.  Tu tamen multo magis munitam nunc quam priscis illis seculis in potestatem tuam redegisti, et de Rhodo desperas? Depone vanum istum timorem, audendo agendoque res Turcica creuit.  Properemus ad illam obsidendam terra et mari.  Si populus tuus seruitute gemens, manibus suis eam construxerit, num libertate, cupidine atque occasione, tot illatas iniurias vindicandi gaudens, eisdem manibus destruere poterit? Quod si cognoscas, Imperator, est tibi, procurante summo propheta Mahomete, diuinitus oblata occasio, dum Christianus occasus intestinis cladibus laborat.  Num in gerendis negocijs ignoras sequendas esse temporum opportunitates, et in occasione rerum desidiam ac tarditatem omnem quam diligentissime fugiendam? Mutabilissimae quidem sunt temporum vices, et fortunam cum abire permiseris, frustra postmodum discedentem ac fugientem sis imploraturus.

Hac oratione animus iuuenilis inuidia Christiani nominis aeger, honorum et imperij appetentissimus, facile ad bellum decernendum impulsus est.  Sed primum rem ad proceres detulit, uni sic locutus fuisse traditur:

[Harangue of Suleyman to his Pashas]

Etsi non dubito, viri fortissimi, eandem vobis nunc mentem esse, quae in alijs aggrediendis gentibus semper fuit, de communi tamen gloria atque commodo commune indicare consilium volui.  Ex eo tem pore quo pater meus vita defunctus est, cum diuersis populis ac nationibus bellum gessimus.  Syros, ut sunt natura in stabiles, et ad res nouas moliendas proni, rebellionem tentantes, vi in officio continuimus.  Sophum magni Vsuncassani ex filia nepotem, quae Iacupi regis soror fuit, praepotentem illum regem, semper nobis corde et opere mala machinantem, nec dum Assyria, Media, Armenia maiore, Perside, Mesopotamia, contentum armis nostris, intra septa sua conclusimus.  Anno superiore, omnem Pannoniam ultra citraque Danubium peruagati, Taurinum totius regionis locum munitissimum cepimus, quaecunque tentauimus, subegimus.  Tamen, ut de me ingenue dicam, animus supra imperium et sanguinem Ottomannicum ingens, in his victorijs conquiescere non potest.  Nam quaecunque hactenus egistis, etsi magna sunt, minora tamen virtute vestra aestimo.  Huc me rapit cupido, hoc semper exarsi, Rhodum illam petere, omnesque Rhodianae militiae vires et castra radicitus euertere.  Nonne vos idem haud sane minus quam ego semper optauistis? Quoties enim voces audiui Rhodum, Rhodum conclamantium, tempus a me expectatum est, ut expediti aliarum gentium bellis, huc omnes neruos animosque in unum intenderemus.  Quod tam diu cupiuistis, in manibus vestris est.  Nulla maior unquam facultas data bene gerendae rei: murorum urbis Rhodiae permagna pars solo aequata iacet, quae haud paruo tempore restitui poterit, aerario expilato.  Adhaec arcis praesidium parua manu militum constat, auxilia a Gallis longinqua, post Rhodum expugnatam futura sunt, aut quod mihi verisimilius est, nunquam.  Neque enim rex Francorum cum imperatore Germaniae, et Italiae domino, ad internecionem depugnans, patietur navalia sua dearmari, portus suos denudari praesidio navium.  Nec credatis etiam Hispani generis homines domi fame, bello, intestinis odijs implicitus, foris huc ex Sicilia et Campania tam facile militem et commeatum portaturos.  Sed maior instat, ut putatis, a classe Veneta, ab auxilijs Cretae insulae timor, imo nullus.  Scio, neque debeo omnibus palam facere, quomodo huic malo occurrerim.  Ergo magnanimi viri, nati ad subigendam uniuersam Christianorum ditionem, nedum Rhodum, sequamini alacres me crudelissimis et perfidis hostibus bellum inferentem.  Quousque patiemini quaeso familiae Ottomannicae, et in uniuersum Turcis omnibus maculam eam adhaerere, quam Rhodij nobis asperserunt, victoria superiori obsidione parta? quam non tam virtus illorum fecit, quam proaui Mahometis consilium infelix, Mysachum Pallaeologum militiae ducem, una infeliciter commissa pugna, reuocantis.  Sed fecerit sane illorum virtus victoriam, tolerabitisne ideo semper toto mari piraticas istas excursiones continenti et insulis, urbium atque agrorum deuastatione, praedas animalium, et quarum cunque rerum optimarum incendia suppliciaque, raptus coniugum, caedes liberorum, seruitutem affinium cognatorum vestrorum? Non sic me bene Mahometus meus adiuuet, cujus ope atque auxilio, inuitis Christo et Ioanne cruciferorum magnis Dijs, spondeo me breui lunata signa medio urbis Rhodiae foro defixurum.  Nec quicquam mihi nisi gloriam quaero, utilitatem do vobis commilitones: auri et argenti caelata vasa, mundum muliebrem (qui preciosissimus esse dicitur) omnem pecuniam, splendidamque supellectilem, ad vxores, ad liberos vestros, domum onustis navigijs deportare.  Nunc ergo ad Rhodum oppugnandam totis viribus, bonoque animo transeamus.

Cumque hoc faciendum omnes una voce succlamarent, assurgens Piri, natus (ut mihi relatum est) patre vulgare desertore fidei, cui longa vita et odium orthodoxae fidei, mille artes, et nomina mille nocendi pepererunt:

[Speech by Piri Pasha]

Non possum (inquit) non plurimum admirari praecocem maximamque prudentiam et virtutes, atque ingenium imperatoris nostri, adeo prudenter et diserte omnia, maximi clarissimique ducis in bello suscipiendo consilia exposuit.  Felix Mahometus ter quaterque hoc imperium, beata haec Respubl.  fortunati nos tali principe, qui non tantum viros et arma, sed prudentiam atque consilia in praelium ducit.  Quem optimum atque laudatissimum pugnandi morem, si semper ad manum, semper ante oculos habeamus, non modo Rhodum, sed breui omnem Christianorum ditionem in potestatem nostram redigemus.  Verum aetas et experientia mea, praeter ea quae iuuenis princeps sedulo et diligenter inuestigauit, suadet ex equitum civiumque Rhodiensium ordine, maximos (si fieri potest) viros corrumpendos esse, et praemio, pollicitatione, mercede, gratia, denique modis omnibus, ad proditionem secretorum consiliorum sollicitandos, quod quomodo fieri possit, accipite.  Ego quasi pacis quietisque cupidissimus arbiter, inducam nuncijs literisque magnum Magistrum, ut ad principem nostrum legatos mittat, qui uni in nostra erunt manu, sinite agere Pyrrhum.

Placuit omnibus, et in primis ipsi tyranno, senis viri consilium, mandatumque, ut rem illico summa cura fideque expediret.  Caeteris ducibus, ut pararent terrestres navalesque copias, quam maximas possent.  Neque diu continuit se bellici apparatus, rumor.  Mense intercalari pridie nonas, Rhodi nunciatum est, Turcam navium longarum carinis positis, contracta ad effectum eius operis ex Chio et reliquis portubus multitudine fabrorum, omnique alia navali materia ferro, linteis, sparto, maximam classem Constantinopoli fabricare.  Quae fama dum indies crebrior, constantiorque circos conuentusque hominum permearet, misit equestris ordo omnia exploratum quendam Epidaurensem, Turcaicae linguae peritum.  Renunciat is e Byzantio, epistola inter liquamina piscium abscondita, classem maximam parari, militem scribi, numerum praeterea et formam tormentorum.  Caeterum hostem impetendum vulgo incertum esse: multos, tam de Rhodo quam Italia dubitare plerosque de Cypro, aut Corcyra.  Nuncium istud multorum animos, omen a se alienantium, securiores fecit: sed dum homines in quosuis potius, quam semetipsos bellum apparari credunt, affertur sociorum amicorumque literis, finitimos hostium portus diligentissima custodia obseruari.  Inter has belli imminentis curas, minime idoneo tempore, quidam ex equitibus Italicis missionem et praemia flagitarunt, acerbe in Romanam curiam loquuti, cui stipendiorum suorum defraudationem acceptam referebant.  Verum Magister prudentia ac consilio suo tantum effecit, ut responderent omnes, non consueuisse equites Italos Remp.  in ancipiti discrimine constitutam relinquere, nec nunc quidem relicturos.  Verum quo plura bene atque strenue fecissent, eo minus iniuriam tolerare.  Cupere igitur se, ut primo quoque pacatiori tempore legionis optime meritae ratio habeatur.  Deinde coeptum est de urbis Rhodiae cura et praesidio cogitari.  Equites nautaeque lignatum missi sunt, in desertum continentis Latonae lucum, Phisco antiquo Lyciae oppido vicinum.  Arma, tormenta, telaque recognita sunt: lapides molares, quibus molas manuales, asinariasque quisque sibi fabricare iussus erat, ex Nysiro insula importari: urbana multitudo in heptacurias suas partita est.  Muri et propugnaculum Auernorum, a Basilio Caesaris Caroli V architecto, magistratu Fabricij modularum, maiori cum diligentia perficiebantur: captiuis ad voluntarios labores praemio liberalitateque magni Magistri inuitatis.  Dum haec tanto studio atque ardore aguntur, venit Byzantio nuncius a Pyrrho, quem diximus supra, missus, homo festiuus atque ingeniosus, munus suum verbis mire adornans, praedicando dominum, indolem praeterea ac facile ingenium imperatoris sui: attulitque ab eo et Pyrrho ad magnum Magistrum bonas literas, quale exemplar tale est.


SOLYMANVS TSACCVS, Dei Gratia rex regum, dominus dominantium, reuerendo patri Philippo Vilerio Liladamo, magno Magistro Rhodi, et Asiae legato, Salutem.

Certior factus sum epistolam meam redditam esse, quam quod recte intellexisti (mirum dictu) quam placuit.  Confide, quod victoria Taurini minime sum contentus, alteram spero, imo mihi polliceor, quam tibi, cujus semper sum memor, nequaquam occultam esse sinam.  Vale, ex Constantinopoli.


Pyrrhi Epistola Hac fere sententia erat.

Pyrrhus Apocletus, Philippo Vilerio Liladamo, magno Magistro Rhodi, legato Asiae, S.

Epistolam tuam sensu maiorem, quam literis, exhibui maximo imperatori nostro, tabellarium autem non sum passus admitti, ne plebeio nimium nuncio offenderetur, ad quem mittes deinceps viros illustres, aetate ac prudentia commendatos, quibus cum si in animo habeat, possit de re communi transigere.  Quod si facias, nec te facti, neque me consilij poenitebit.  Quem mitto, affert ad te literas etiam a nostro imperatore, cujus diuino numini quomodo sit respondendum, monitus es.  Vale, ex Constantinopoli.

Hae literae trahebant in varias partes multorum animos, qui a quietis consilijs non abhorrebant.  Metientes alios ex fide, probitateque propria, commendabant Pyrrhi consilium, dicentes virum enem et prudentem, non tam nostrae quam patriae et imperatoris sui quieti studere, cupere eum consilio componere, quae iuuenis princeps ferro, metuentem incerta casuum humanorum, communem belli Martem, vim fortunae, quae maximos saepe reges et exercitus parua manu hostium, paruoque negocio pessundedit.  Tantum valuerunt horum consilia, ut deligerentur oratores frater Raymundus Marchetus, eques natus in Hispania citeriori, nunc Euboeicae praefecturae titulo insignis, vir magnanimus, carus, facundus, et castrophylaca, civis Rhodiensis, Turcaice callens.  Multis dispar sententia fuit, qui fraudem dolumque sentientes, ab hostili consilio cauendum praedicabant.  Quorsum enim ista legatio? Bellumne indicendum tyranno potentissimo, nondum ex professo hosti? pacem enim scribit, an deprecandum nondum indictum? ut timeri scilicet se intelligat is, qui iam timet.  Qua securitate, qua fronte etiam ibunt oratores non vocati a domino, sine diplomate per alienum agrum, quem nos indies exurimus et vastamus? Sed Pyrrhi literas proferent.  Huius scilicet commiseratio, huius fides et autoritas eos ab iniuria proteget, quasi seruus domino leges imponat, domino simillimus, hoc est crudelis, perfidus, osor omnium Christianorum, maxime Rhodiensium, quos tyrannus, si reperiat iam parata classe, et delectu militum habito, vario cruciatu afficiet, ut vires nostras, nostros commeatus, secreta urbis et militiae nostrae sibi prodant.  Magnam accessionem fecit huic sententiae hominum vere prudentum, diligens studium missi oratoris, multa et varia inuestigandi de statu situque urbis, numero et fortitudine equitum, quapropter remissus est cum uno tantum comite, homine priuato, Magistri epistolam ad tyrannum afferente, cujus sententia talis erat: Quod memor sis mei, haud molestum est, ego vicissim tui memor sum.  Repetis victoriam Pannonicam, qua non contentus alteram speras: imo vel ante bellum tibi promittis et canis, vide ne te fallas, nusquam minus quam in bello euentus respondet.  Epistola autem ad Pyrrhum missa, talis erat.


FRATER PHILIPPVS VILERIVS Liladamus,
magnus Magister Rhodi, Pyrrho Apocleto S.

Literas tuas, simul et nuncij mores atque ingenium diligenter perpendi.  Consilium tuum non contemno, nec obseruo quidem, dum miles meus agros portusque domini tui depraedatur, quod ut tolerarem, fecêre iniuriae, quas a piratis Turcis acceperunt.  Verum reuocabo excurrentes, missurus ad imperatorem tuum oratores, ad quos fidem publicam eundi et redeundi eius diplomate testatam praemittas.  Vale, ex Rhodo.


Verum animadvertendum hîc Magistri literas ad tyrannum non allatas esse.  Nam Turca uni transfretasset equum ascendens, qui in reditum paratus steterat, adactis calcatibus, cursu quam velocissimo effugit, socium Christianum relinquens, qui reditu suo in urbem, magnam pacis desperationem afferebat.  Quapropter missi sunt in Cretam coemtores, qui ex insula vinum et sagittarios importarent: nam arcubus et sagittis plurimum utitur Creta, a Septentrione AEgeum, Occasu Ionium, Europae maria habens: ab Ortu Carpathium atque AEgyptium, quae Asiatica sunt, Meridie Africum.  Literae interea a Naxo missae, dicebant naues instructas armatasque in aquam deduci.  Barbaros moturos inchoante luna.  Nam hoc signum rebus gerendis auspicatissimum habent.  Idem nunciabant frumentatores insulae Pathmos, celebris ossibus Ioannis Theologi, qui navigio quodam capaciore optimum frumentum Euboicum inferebant: cujus venundandi specie ac praetextu, multa quae in urbe obsidenda agebantur, iussu Turcarum, quibus sunt vectigales, explorauere.  Nec segnius magnus Magister, naviculas ad omnia exploranda circa insulas mittebat.  F. Joannes Lupus, quem Bellouacum appellant, strenuus eques, qui postea in defensione propugnaculi Britannici grauiter laesus fuit, rem sibi mandatam diligenter peregit, navimque unam rostratam, onustam frumento Rhodum secum adduxit.  Fuit infelicior unius celocis praefectus eques Alphonsus, hic cum in statione quadam ventum expectans, remiges longius diuagari pateretur, a piratica quadam naue fortuito interceptus, obnixus diu, ne viuus in potestatem hostium veniret, grauiter sauciatus, captus est.  Biremis praeter paucos, quos sors et fuga saluauerant, cum nautis capta est, ignominia magis quam damnum Rhodios commouit: nam multis annis retro, nulla navis Rhodia hosti in praedam cesserat.  Armatae extemplo triremes, omnem oram vicinam circumnavigare iubentur, sicubi forte latentem piratam reperiant.

Peridem tempus crebrisignibus una nocte post aliam in hostico sublatis, signum factum est, esse ibi mortalem colloquendi cum Rhodijs cupidum.  Quare F. Menetonus, eques Gallus, prudens contra pericula et insidias, navi viris armisque satis instructa, ad continentem iussu procerum mittebatur, comite Iacobo Xayco triremium rationale, ut a loci incolis atque amicis omnia de futuro bello industrie diligenterque inquireret.  Erat enim Xaycus praeter maris ac regionum notitiam, civilium quoque rerum gnarus, et Turcis negociatoribus, quorum didicerat idioma, unice carus atque acceptus.  Quos uni ad fontem inter calices ac libamina reperisset, circunseptos tapetis, bombyce, et alijs talibus, quae Barbari mutare cum Rhodianis mercatoribus panno laneo solebant, salutem ac fidem inuicem dat et accipit.  Rogatus descendere ad comessandum, donec veniret e proximo tugurio quidam, cum quo multum familiariterque vixerat, respondit non posse, nisi obside prius in navim recepto.  Perfidi dictum cachinnis excipientes ultro merces et obsidem imponunt.  Egressus tum et obuios amplexans dato statim signo, undique ex insidijs inuaditur, ac raptim pernici impositus equo protrahitur Byzantium, uni acerbis quaestionibus, omnibusque affectus supplicijs, quae corpus vllum pati potest, ad satietatem inimicorum dicere facta, atque infecta cogitur.

Postquam isto dolo amissus est Xaycus, tum magis ac magis vulgo celebrari coepit illorum prouidentia, qui militaribus comitijs reuocandae nuper decretae legationis ad Turcam autores extiterant.  Itaque ne mora diuturnior damnum afferret, iustitium indictum est, vigiliae vicatim exactae, in procestris militaribus acutae lanceae dispositae sunt, tormenta per muros locata, singula loca firmata custodibus.  Publicum armamentarium, instructum omnium bellicarum rerum incredibili apparatu, reseratum est.  Armorum atque telorum portationibus tota civitas feruere, a proceribus antesignanis lustrum conditum, recensa liberorum hominum, qui arma ferre possent, plus minus quinque millia.  Inter quos strenue pugnarunt sexcenti fere equites, quingenti Cretenses, caeteri qui pugnae diligenter fideliterque vacarunt, fuere nautae, remiges classiarij, quorum virtutem plurimum iuuerunt duces ipsi, maritimique excursores Michael Vitalis Gallus, praelio navali semper acerrimus, et felicissimus Seringus Vandalus, ac Siculus quidam et unus Rhodius Nicolaus Mego.  Rustici qui ex agris insulaque conuenerant, non tam pugnando, quam fodiendo ferendoque terram, obsidioni utiles fuere.  Reliqua urbana multitudo, aliquot tamen vere strenuis viris exceptis, imbellis, iners, neque laboris neque periculi satis patiens, aegre minis et imperio sub signis et stationibus suis retenta, lingua quam manu promptior, enses clypeosque gestando plus omnino ostentationis quam fortitudinis habuit.

Dum fama futuri belli et animorum nostrorum per Cycladas, insulasque alias AEgei maris late effunditur, Joannes Antonius Bouladius Venetus faber, fortunae suae a Creta Rhodum venit.  Nam cum esset loco haud illustri natus concordante suffragio, contra omnia vetustatis exempla, ob bene diligenterque nauaram Reip.  operam, inter equites receptus est: donatusque iure aureorum calcarium, importauit vina, commeatum omnis generis cum delecta iuuenum manu.  Paulo post Dominicus Fornarius Ligur, vir catus, impiger, strenuus praelio, bonus consilio, cum ab Alexandria navigaret in Siciliam ingenti oneraria navi, preciosissimis onusta mercibus, secundo ab urbe lapide in insulam descendit, inde consilio et prudentia nostrorum in urbem ductus est, exceptusque obuijs triremibus.  Nam tantae navis adventu, quae arma virosque afferebat, Rhodi ingens gaudium merito exortum est, animis omnium nihilominus curam defensionemque remittentibus, quos flexamina et vehementi sua eloquentia (haud dissimili illi quam in Cynea Pericleque fuisse scribunt) ad omne egregium audendum et faciendum inflammauerat Leonardus Calestrinus Ligur, archiepiscopus Latinorum, vir summa doctrina sacrarum literarum, et memoria prope monstrosa, qua Cyrum ac Mithridatem vel aequat vel superat, in dicendo sententijs acutus, et creber, verbis ornatus atque efficax, cujus luculentissimam orationem, quam in fano diui Ioannis ad equites habuit, subijcio.

[Sermon given by Leonardus Balestrinus]

Ut hodierna die, quam maiores nostri, Deo trino et uni sacram esse voluerunt, ad celsitudinem tuam, magne Magister, vos ô nobilissimi equites, de fide et de religione verba faciam, monet officij mei ratio.  Sed dum Reipubl.  faciem, statumque intueor, quod numinis venia mihi liceat, orationem tempori accommodabo, quo non tam praedicanda est fides, quam defendenda ab hoste immanissimo, maximis huc terra marique copijs ad nostram euersionem properante.  Cui, nihil dubito, resistetis, ut viros fortes et equites Rhodios decet, utque hactenus facere consueuistis.  Neque estis, aut mea aut cujuspiam oratione monendi: tamen quo mihi faciam satis, quem etiam pectoralis ista crux ad omnem Turcici nominis internecionem laborare admonet, et ne qua mentibus haesitatio, scrupulusve restare possit, proposui (equites) facere vobis fidem victoriae, argumentis minime inanibus.  Quare attendite quaeso, ut coepistis, diligenter, utar enim oratione, qualem tempus locusque expostulat, fideli, facili, et compendiaria.  Primum igitur oro ac obtestor, ne aures, multo minus animos, quorundam ominosis vocibus praestetis, omnia in peiorem partem rapientium, quasi diuina maiestas durius aliquid de nobis statuerit.  Ego enim hunc timorem vos mittere iubeo, non quod inficias ire velim, extrema omnia exempla nos promeritos, si lege talionis et summo strictoque iure agere libeat: sed nihil tale Deo pientissimo in mentem venisse credendum est, quippe qui semel familiae suae spopondit, omnem sese malae administratae rei noxam seruis remissurum, quoties frugi diligentioresque fieri coeperint: ut vos nunc fecistis, sacri equites, quod, ut semper faciatis, velim.  Ne formidetis ergo immanem istum apparatum, quem facile concesserim, volente et procurante rerum omnium opifice Deo, in capita vestra excitatum, sed non ideo ut confringantur illa, aut euertatur hic florentissimus vester militaris status, diuum Baptistam praesidem habens, qui secundum Deum primus et selectus in caelo esse creditur.  Nunquam enim ille sinet, diro sui nominis hosti tantum licere.  Sed ut seueri patres cariores filios per duriora agunt, sic vult Deus optimus maximus, hac potissimum aetate, qua ducem Magistrumque elegistis, quo bello maior et armis, nec pietate fuit, per durum et difficile bellum militiam vestram clariorem celebrioremque efficere, ne semper a macherophoris istis in Occidente ocium et ignavia vobis obijciatur, cum ipsi ijdem sint ignavissimi.  Quare magnas agite gratias Deo trino eidem et uni, cui hoc die litamus.  Nec cogitetis illum omnia fatis et casuum temeritati permittere, sed res suas sibi curae esse, fouere idem, stabilire religionem, cupere exaltationem cultus et nominis sui, explorare humana omnia consilia, etiam altissima, scire quid immanissimo et crudelissimo hosti suo in mentem venerit, iamiam serenti virus Mahometicum gladio, quo semine primum enatum est.  Cui oportebat duces, reges, principes Occidentis primo quoque conatu obuiam ire, ne vis mali latius serperet: et depositis priuatis simultatibus insolescente tyranno, (duobus acerrimis stimulis ad alienas opes inuadendum instigato, ambitione nempe et cupiditate: hanc siquidem natura sanguinis Scythici, illam aetas 28.  annorum suppetit) concordibus armis, animisque ostendere, quam stulta, quamque periculosa res sit, inconsulto iuuenilique feruore belli artibus gloriam quaerere, et gentem Christo deuotam impetere, ac suas copias, suas classes, suos exercitus, eosque gladios quibus vsi sunt hactenus, in semetipsos contra communem cuiuique nostrum hostem conuertere, ut quas ille nobis cogitat inferre calamitates, aliquando ipse experiatur.  Verum ista frustra occinuntur surdis auribus.  Teneunt supplices manus captae urbes, et Christianorum regum auxilium implorant.  Confidit sese breui ex crudelissima seruitute in libertatem pristinam restitutum iri.  Taurinum nuper captum.  Constantinopolis Thraciae nobilissima civitas, tot annos inter compedes ac pedicas immanissimae seruitutis Turcicae computrescens, adhuc liberationem a nobis expectat.  Euboea Cretam respicit, ad diui Marci signa aegre aspirans.  Verum illi infelicium calamitates, et miserabiles querelas aspernantur, intestinis seditionibus intenti, nihil aliud secum animo versantes, nisi alter in alterum exercitus ducere, signa inferre, manus conserere.  Quot enim nunc annos imperia Occidentis inter se commissa cernimus? et reges bellum vicissim propulsantes, et inferentes? dum interim populus agro et urbe vastatus, caedium, rapinarum, proscriptionum pertaesus, ad delubra pacis et concordiae infulas ac propitiatoria fercula circunfecens, frustra bellum in Turcas clamat.  O dira portentosaque praestigia, quibus humanae acies sic fascinantur.  Hispanis atque confoederatis gentibus speciosissimum videtur Italiam bustis Gallias insignire: Gallis denuo palmarium per caesorum cadauera ultra citraque alpes commeare: Heluetijs interim ambobus magnoauro pugnam vel pacem suam cauponantibus.  Heu fatalis furor utrarumque partium.  O incredibilem nostrorum temporum igiominiam.  O insignem nostrae huius tempestatis maculam, quae nullo unquam tempore deleri poterit.  Heu pietas, heu prisca fides maiorum nostrorum, qui priuata animorum studia defendendae Christianae Reipub.  caussa deponentes, copias, classes, exercitus instruxerunt, et reliqua ad diuturnum bellum necessaria collegerunt, quibus longinquas istas Asiae regiones inuaderent.  Nunc cedo ex pontificum, ex imperatorum, ex regum ordine aliquem de imperij Christiani finibus ampliandis sollicitum, et Alcyonem vidisse me gloriabor.  Olim Urbanus II.  pontifex maximus, habito ad Clarummontem concilio, ita Christianorum animos ad mouendum contra crudelissimos Turcas istos bellum inflammauit, ut tercenta fortissimorum hominum millia in Sarracenos, qui eisdem auspicijs cum Turcis bellum gerebant, Hierosolymae recuperandae caussa proficisci non dubitarint, et maximis itineribus, terra marique celeriter superatis, Niceam expugnarunt, Antiochiam ceperunt, Hierosolymam, Heracleam, Tarsum, plurimaque alia oppida in Christianorum potestatem redegerunt.  Carolus a rerum gestarum magnitudine Magnus, non contentus Hispanos, Saxones bellicosissimos, et durae repugnantisque ceruicis populos, Christi Iesu iugo subdidisse, quum audiret Hierosolymam graui Barbarorum dominatu oppressam, celerrime illuc se contulit, et Barbaros profligauit, Christianosque in urbem restituit, omni metu liberatam, ac firmis munitam praesidijs.  Huc etiam cum Morinis suis extremis hominum Balduinus Flandrus, Constantinopoleosque imperator venit.  Venit Germaniae imperator, Fridericus Barbarufus.  Quod si nunc contingat, digito caelum contingam.  O caelum, ô terra, ô maria Neptuni, erumpunt crebrius, vel inuito mihi Demeanae istae exclamationes.  Nam cogor alta silentia rumpere, et obductum verbis vulgare dolorem.  Neque continere me possum in tam publica morum et fidei calamitate, cernens ipsos ordinum ductores, oestro vindictae percitos, frameam quam illis credidit Deus Optimus Maximus ad salutarem tutelam innocentum, plebeculae suae dearmatae custodiam, fidei praesidia vibrandam in sontes, in noxios, in contemtores religionis, in hostes diuinae maiestatis stringere, ac fodere in cognata fratrum viscera (sumus siquidem fratres, cum habeamus communem omnes in caelo patrem Christum Iesum) Sed ut vere et libere aliquando dicam quod sentio, nos veri germanique Christianismi effigiem nullam tenemus, vmbra tantum et imaginibus utimur.  Hactenus Hercules et Liber pater (ut est in prouerbio) ulterius fortasse Christianae libertati aqua fluere non videtur.  In viam institutam ergo reuertor, et vos equites bene sperare iubeo, quibus Christus Iesus, dum caeteri eam provinciam negligunt; crudelissimum hostem numinis sui debellandum et triumphandum tradidit.  Eia ergo spe bona, et animo pleni, duce Deo arma capite, ac retundite mihi nobili illo mucrone vestro, praeserocientes illos spiritus in Turcarum vultibus eminentes: et quemadmodum Dauid Goliadem occidit, sic vos infame tyranni corpus, cultu indumentoque Barbarico tectum, quod ritu patrio post largas epulas, et amplissimam ingurgitationem, muliebria quaeque agere et pati solet, gladijs vestris confodite, confossum Cassianis Brutijsque vulneribus ultricibus flammis exurite.  Quod si tu fortissime Magister equitum cum ista nobili sacraque militari cohorte tua effeceris, egregiam certe laudem et ampla spolia referes.  Si enim Scipio clarus est, qui Hannibalem ex Italia decedere coegit, si ornatur eximia laude Africanus, qui duas urbes Romano imperio infestissimas deleuit: si est aeterna gloria Mario, quod bis Italiam obsidione, seruitutisque formidine liberauit, quanta te gloria putas manetisi Turcas Christianis finibus, quibus imminent, excedere cogas, et legem Mahometicam deleas, ac reliquam Catholicam Graeciam, Cyprum, Cretam, imo et ipsam Italiam, seruitutis formidine liberes? Si enim hic vicerit hostis (quod Deus nolit) continuo istas provincias permagno ex diuersis gentibus comparato exercitu inuadet, vastabit, exuret, et miserrima seruitute opprimet.  Accingere igitur gladio tuo super femur tuum potentissime Magister, et vos sacri equires, estote fortes in bello, et pugnate cum serpente isto antiquo.  Neque moueant vos ingentes hostium exercitus, sed reputate animo quod res est, vitam et interitum hominum esse in manu Dei, qui non tam multitudini fanet, quam pietati.  Quoties, quaeso, populo Israelitico, locorum augustijs circumuento, et parua manu cum innumeris gentibus Amorraeis, AEgyptijs, Moabitis, Philistinis, Madianis, Cananaeis, depugnanti, praeclarissimas victorias concessit, hoste ad internecionem vsque caeso? Recenserem nunc (nisi breuitatem essem pollicitus) copiarum Xerxis, Darij, caeteraque Graecae et Latinae historiae profana exempla, ex Iulij Frontini stratagematicon lib.  4.  nota, quibus aperte instruimur virtute et audacia, ad victoriam non numero opus esse.  Rudis enim et indocta multitudo, ut inquit ille rei bellicae scriptor, ad fugam et caedem semper exposita est.  Quare Alexander Magnus, cum praeter Macedonas suos uniuerso Illyrico innumerum delectum posset indicere, nunquam maiores quadraginta millium copias duxic, inhabile regenti ratus quicquid excederet.  Quapropter monco vos equires, ut ista obsidione geratis spiritus dignos nobilitate vestra, hoc est egregios, audaces in praelio: siquidem maximum semper his periculum, qui maxime timent, audacia pro muro habetur.  Quam omnia ad bellum prospere feliciterque gerendum necessaria, quae abun de adsunt, vobis addere et augere debent.  Siquidem, ut omittam necessitatem pugnandi, quae sola vel timidos fortes facit, armis ac militari perisa hostem superatis.  Tenere enim licet vos loricis semper tectos, verticem tegit galea minaci crista emicans, pectore aeneus splendet thorax, manus armantur ense et clypeo, pedes innodantur duro solidoque ferro, neque ideo minus ad saltum et luctam habiles: nam arma et ferri graue pondus leue facit vsus, ac quotidiana exercitatio, quae vos belli stratagemata, artesque edocuit, iaculum recte emittere, tormentum excutere, hastam valide vibrare, gladio caesim et punctim ferire, mari classem dirigere, et inter duo maxima ineuitabiliaque mala, quae animus meminisse horret, ignem et aquam inuictos esse.  Et timebitis, quaeso, nunc septiuallo, fossa, moenibus, muro centum pedali in praesidio vestro, in arce vestra, incredibili tormentorum machinarumque apparatu instructa, quam annis ab hinc 40.  contra tot Barbaros nudam et inermem defendistis, eam nunc relinquetis, nec pugnabitis duce hoc Magistro vestro Philippo Vilerio Liladamo, cui bellicae omnes artes, ac fortissimorum Liladamorum patrio auitoque sanguine haereditariae ac gentilitiae sunt, cujus solum nomen, victoriam et triumphum, se contem plantibus pollicetur? Siquidem Philippos ab equorum studio Graecis dicta vox perinde sonat Latinis, quasi dicas bellacem ac victorem.  Nonne si colligamus gerenda gestis, huius tam felix, tamque incruenta Suldanicae classis expugnatio, abunde id temporis victoriam pollicetur? Eia ergo fortissimo et constanti animo obsidionem tolerate, aderune ab Occasu regum acordines vestri, parata subitaque auxilia, et pugnam alacriter capessite, nec timete hostes tantum angusto scuto et ense, nudis femoribus dependenti contentos.  Nam galea est lorica omnino non utuntur, et prudenter: huiusmodi enim arma non decent stolidos et fugaces.  Si res primo conatu non successerit, viros decent in acie stantes, paratos vincere, vel pulcram per vulnera mortem oppetere, quorum alterum optabile, alterum (si necessitas cogat virum) Christum simul et militiam professis non pertimescendum.  Hac oratione accensi equites sunt, et magnus Magister, dataque ei notitia est omnium, quae nuper allatus obses manifestauerat, quem ut inueni urbane vestitum, ita moribus rusticum (siquidem gens Turcica a pueris nulli officio, aut disciplinae, sed tantum pascendo pecori assuefit) et ad omnia libere, minimeque fucate respondentem.

Turcam classem parare in finitimis Cariae, Lyciae regionibus, delectum militum habere mittendorum in longinquas Hismaelis Sophi provincias, nec fefellit.  Siquidem tyrannus, ut a nobis, quos omnia explorare non dubitabat, belli suspicionem auerteret, gentem vicinam duramque, et bello natam, procul ad angustias Amani montis tuendas misit, ne inde Sophus in nuper acceptum Suldani regnum erumperet.  Sed parum profuit dolus.  Nam Magister stipatus armato satellitio centum delectissimorum iuuenum, quibus praeerat F. Joannes Bonavallis, pollens viribus et decora facie, eques Avernus, ut obsidendis animum adderet, muros, stationes, locaque singula obequitauit, impigre suorum et hostium res pariter explorans, quid boni utrisque, aut contra esset, inquirit.  Molem molendinariam munire iubet, qua parte Occasum spectat, marique haud alto alluitur.  Franciscus Fresnayus Romangius, eques Gallus, morum facilitate, liberalitateque omnibus acceptissimus, qui postea ad stationem Italicam pugnans occubuit, loci et magnae onerariae navis sacrae militiae praefectus, mandatam provinciam summa cura atque industria exequebatur.  Nam ante molem quam aggere, contabulatisque turribus ac vasis luto et terra madefacta impletis munierat, tormentisque variae magnitudinis, ut cuique aptum visum est, loco dispositis firmauerat.  Naues magnae minorisque formae saburra, saxoque gravatas, paululum a muro altiore mari depressit, quarum obiectu impedimentoque triremes hostium, a loco prius machinamentis, audaciaque militum expugnabili remotius arcebantur.  Portus septus est valida ferreaque catena immanis ponderis transuersum ante fauces proiecta, trabibus etiam quae supra undas natabant validis anchorariis funibus inter se connexis, quae a turri molendinaria ad arcem Nicoleam obliquo tractu protendebantur: quo opere ysus maris hostibus ademptus est, elusaque maritima oppugnatio, postulata et commissa cum caeteris piratis Turcensibus Cortugolo, cujus frater in Robore, carcereque Rhodiano cum diu squaluisset admotus obsidione hostili, inter mille et amplius Turcas, publicis operibus insolens, aurae et lucis diem extremum obiit cum aliis multis: quos tam hostium foris immissa tormenta, quam domesticae aerumnae vigilando, agendo, festinando, portando omnia debilitaros orco tradiderunt.  Plures praeterea in tumultu quodam populari temere exorto, miserabiliter occisi sunt.  Nec canum melior, quam Turcarum fortuna fuit.  Hi enim quod in culina pascantur, et cibatu qui homini proprior est, a pueris tota urbe supplicio affecti funt.  Magister equitum ne quid imparatum inexpertumve sineret, paratis omnibus ad bellum necessariis, cives ad se in praetorium vocatos in hanc sententiam alloquutus est:


[Grand Master’s harangue]

Magnanimi viri, civesque optimi, audimus hostem Turcam permagno ex diuersis gentibus collecto exercitu ad nos properare: a cujus innata crudelitate, solitaque perfidia, nisi nos ferro vindicemus, mihi equitibusque meis, ac vobis etiam unum et commune periculum est.  Siquidem unanimi conspiratione et opera, res eius grauiter terra marique affliximus: praeda ex agris eius viabacta, estis locupletati.  Gentem suam hodierno etiam die graui seruitute opprimimus, iniuria ille nos, iure optimo dicimus.  Siquidem maiores sui specus subterraneos et tenebrosa antra Caucasae rupis amplius non ferentes nullo iure, nullo titulo, nulla caussa, sola auaritia et dominandi cupiditate, odioque sanctissimae religionis nostrae irritati, Christianos Syria expulerunt.  Deinde Graecos sua Graecia non una morte gentis contenti, sed (ut semper fera et immanis est barbaries) animam variis exquisitisque tormentis eripuerunt.  Quos iste supra aetatem malus et arrogans puer omnibus grauis accola Arabiae, Syriae, AEgypti, regni Persarum, magna partetotius Asiae dominatu, tot praeterea locorum ac populorum imperio non contentus, tyrannide, caede, bello, rapinis, perfidia, odio, impietate erga Christum et homines superare conatur: et nostras insulas, terrasque Christianorum uniuersas occupare mirabiliter laborat, ut tandem rerum omnium et mundi dominus, diruat Christianas urbes, Christianos obtruncet, Christianum nomen sibi tantopere inuisum penitus deleat: quam non ferendam iniuriam ut propulsaremus, sedem potissimum in hac Rhodiensi insula delegimus: quod hic locus ad bellum barbaris inferendum visus sit caeteris opportunior.  Fecimus quantum in nobis fuit, adiuti sumus a vobis, experimento cognouimus, quanta sit virtus fides vestra, quam ne nunc mutetis, nulla suspicio.  Quapropter non agam multis, ut in fide et officio permaneatis: nec longa ambage ad virtutem vos hortabor, quam fortibus verba nec addunt, nec demunt.  De me ac equitibus meis diuo Ioanni deuotis parce quaedam loquar.  Sum cum his, quibus (ut spero) aderit principum Christianorum, et aliorum equitum meorum, qui in Occasu sunt, peropportunum auxilium, paratissimus defendere vos, liberos vestros, coniuges, fortunas, fana, monumenta maiorum vestrorum, et caelestium deorum delubra.  Quam opinionem ut fixam immotamque vestris mentibus retineatis, efficere possunt (ne quid dicam aliud) fidele ingenium meum in bello, nec segne omnino, nec rude corpus, sana et perpetua valetudine ferendis laboribus et excubijs aptissimum, equitum meorum nobilitas et amor erga vos, inimicitia in hostes, urbis praeterea fortitudo, quam hic sacer et nobilis ordo ingenti pecunia adversus omnem tormentorum vim atque impetum, sic egregie muniuit fossa, vallo, muro, moenibus, turribus, propugnaculis, ut nulla sit civitas, quae huic nedum praeferri, sed nec aequari possit.  Ad haec armorum telorumque incredibilis copia, vinum, caro, frumentum sub terris conditum, nehumor, aer, gurguliove corrumpere possit, mire abundat: hominum ad bellum aptorum haud paruus numerus.  Lignorum magna undique strues.  Aquae saluberrimae, quae inclusis obsessisque, plurimum ad varias necessitates utilis esse solet, larga et indeficiens unertas: quae omnia certam victoriam, certissimum et optatum belli euentum nobis spondent.  Addo quia ex nostra parte pugnabit necessitas, pugnabit fides, pietas, constantia, pugnabitamor patriae, amor libertatis, amor parentum, coniugum, liberorum.  Illic voluntas magis ducum quam militum perfidia, impietas, inconstantia, desiderium vestrae seruitutis, odium parentum, coniugum, liberorum vestrorum.  Proculdubio (carissimi cives) non sinet Deus optimus tot tantasque virtutes ab istis vitijs superari.  Estore ergo animo pacato et securo, nihil hostile, nihil ominosum metuentes.  Tantum in fide, quam tot annos difficillimis bellorum et fortunae casibus impliciti, sacro militari ordini illaesam seruastis, permanete: et si necessitas postulet, armis dextrisque virtutem vestram hostibus ostendite, fidem facite Hispanis, Gallis, Pannonijs, Italiae, Britanniae, Rhodios homines posse Turcarum spiritus reprimere, illorum classes et exercitus ab Italia auertere: cui tot annos ferrum et flammas minantur.  Ad quam mirabiliter festinant et peruenient, si (quod animus abhorret dicere) hîc vicerint.  Neque enim ambitiosus iste puer, animo, perfidia, crudelitate Hannibalem superans, Hannibalem imitabitur, qui facta ingenti ad Cannas Romanorum strage, victoria uti nesciverit: sed continuo celeritate Iulium Caesarem vincens, expositis omnibus opibus AEgyptiis, quas pater in direptione Cairi reperit, Apuliam, Calabriam, Siciliam magna classe, magnis exercitibus inuadet.  Inde in Gallias irrumpet, mox petet Hispaniam, caeterasque Christianorum regiones, omneque crudelitatis genus in uniuersos exercebit.  Sed altius me rapit oratio, quam velim, aut opus sit.  Fides enim et virtus vestra, magnanimi cives, in tolerando et oppugnando hoste firmior est, quam ut oratione indigeat: constantior, quam ut malis, quae inclusos obsessosque pati necesse est, confringi possit, quanquam illa quae vere mala sunt, famem et sitim, omnino non sentietis.  Quas tamen populi aliquot, fide, virtute, et animo vobis nequaquam comparandi, constantissime pertulerunt.  Siquidem Petilini a Poenis obsessi, parentes et liberos propter inopiam eiecerunt, ipsi coriis madefactis, et igni siccatis, foliisque arborum et omni genere animalium victum trahentes, undecim mensibus obsidionem tolerauerunt: nec antequam vires ad standum in muris, ferendaque arma deerant, expugnati sunt.  Casillini obsessi ab Hannibale, murem centum denariis emerunt.  Excubias in stationibus agere necessarium erit: domorum ruinas si tormentis eiaculata saxa inciderint, aequanimiter tolerate.  Sed reparari possunt haec mala, et minora sunt, quam ut ideo deditionem faciamus hosti, in cujus clementia fideque nulla spes est.  Praeterquam enim quod natura crudelis et perfidus est, tum nobis, qui illi tot mala intulimus, a quibus solis sibi, ut ait, dominatori terrae et maris, quo eum, saepe deturbauimus, resisti dolet, nullo modo mitis, fidelisque esse poterit, quos toties Marte aperto, vi publica, ingenio, astu, dolo, fraude adortus est: verum semper conatu irrito, opitulante nobis Deo optimo maximo, quem ante omnia velim (carissimi cives) propiciemus.  Nisi enim ille custodierit civitatem, frustra vigilant custodes.


Postquam omnium animos alacres vitlit, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conuentum, dimisit: et solennem supplicationem, quam etiam dies tempusque anni expostulabat, ad fanum Deiparae virginis indixit, comitatus sacram maximamque hostiam, latam circum omnia compita medius inter paludatos equites, sequente maxima hominum multitudine, Deum optimum maximum precatus est: ut bellum quod instaret, bene feliciterque sibi, populo Rhodio, et nomini Christiano eueniret.  Respondere omnes rem diuinam rite peractam esse, precationi annuere caelites, iri posse quo vocaret Christiana religio et inimicorum audacia: Deum et sanctissimum tutelare numen omnia laeta faustaque portendere, urbis protectionem, victoriam, et trium phum: quae dum vulgus (cui plerunque plus animorum, quam consilij est) sestiuissime ante bellum cantaret, viros primores prudentioresque magna cura occupauit: qui summo studio, ut vulgo feliciter opinata contingere possent, procurare non cessabant.  Inter quos frater Clemens pontifex Graecorum clarus, abstinentia, et ingenio, nec non Graeca facundia merito connumerandus est: qui Graecos suos ex vetere fortuna olim stupenda orbi, animum adhuc retinentes, oratione quam appositissima ad obsidionem fortiter strenueque tolerandam est cohortatus, loco publico, pro basilica mercatorum, et ante sacram imaginem Deiparae virginis e summo primarioque fano gentis allatam: ut oratio hoc modo luce religioneque commendatior, cui populus ille alioquin deuotissimus est, benignioribus auribus accepta, efficacem magis aculeum in animis audientium relinqueret.  Sed nunc orationem ipsam adscribo.


[Harangue by Metropolitan Clement to the Greeks]

Optimi, magnanimique Dores, rumor aut verius certitudo belli, quod nobis instat, diuersissimas inter se res gaudium et metum, in animum ingessit meum.  Neque profecto scio, utro magis commouear.  Nam dum tacitus mecum classes copias, exercitus, vim, magnitudinemque hostium mente reuoluo, totus tremore horreo.  Verum dum animus aeger ex solicitudine (ut fit) in spem rapitur, atque in admirationem praesidij Latini, et fidei, fortitudinisque Graecorum, repente mutor, et is qui non eram, fio ex solicito liberrimus, ex pauido timidoque audax, e tristi alacer et gaudens: spondeoque mihi titulos, spolia, exuuias, victoriam ac triumphum de immanissimis hostibus.  Et si me benignis, ut coepistis, pergatis audire auribus, aperiam vobis spei et pollicitationis meae rationem.  Sed inuocato prius Christi Iesu Dei nostri optimi maximi, et Deiparae virginis Mariae auxilio, ante cujus imaginem sacrosanctam conuenistis, in quo primam, maximamque victoriae nostrae rationem pono: hinc sensim ad humani ingenij vires, consiliaque mortalium descendens, cerno generosissimorum equitum constantissimam fidem erga Deum, erga rempublicam: cum qua collata illa Marci Attilij Reguli, multum lucis dignitatisque amittit.  Video horum nobilitatem, ad quodque maximum facinus sic animatam, ut nullo cruciatu, nullo metu inde terreatur.  Adspicio urbem inexpugnabilem muro, moenibus, propugnaculis, vario genere tormentorum, multiplici commeatu, omnibusque aliis, quae ad nostram salutem, hostium excidia pertinent refertissimam.  Tamen libere dicam, quod sentio meo more, neque ad gloriam vestram, nec ad Latini praesidij vires nimium eleuandas.  Haec urbs contra tot hostium conatus, tantas barbarorum copias nihil potest, nihil etiam valet Latinum praesidium, nisi coêat fortitudo et fides Graeca: quae ne Latinis tam necessario tempore fraudi, doloque sit vos precor: non quod hîc prece multum opus putem, sed quod sciam Turcas vos hortaturos, ut a Latinis desciscatis.  Quid enim est illis optatius, quam uno tempore et vos circumuenire, et nefario scelere vos obstringere? Aut quid irati grauius de vobis sentire possunt, quam ut eos prodatis, qui se vobis et omnia sua crediderunt, et in eorum potestatem veniatis, qui se per vos periisse, ac tot damnis, tot contumeliis, totque iniuriis affectos aestimant? Redeat obsecro in memoriam maiorum vestrorum fides, non domestici scriptoris, sed externi Latini T.  Liuij, omnium mortalium iudicio digni, cujus inuicto calamo, inuictae populi Romani res gestae conscriberentur, testimonio celebrata: qui multa egregia erga populum Romanum terra marique ausi sunt.  Nam cum Antiochus Philippum Macedonem adversus Romanos exercitu, navibusque adiuturus videretur, legatos ad regem miserunt, si non contineret copias suas, se obuiam ituros: non ab odio vllo, sed ne coniungi cum Philippo pateretur, et impedimento esset Romanis.  Quae honestissima legatio cum parum profuisset, Rhodij Romanos adiuuantes, Antiochum regem fusum fugatumque et exutum castris, prius Europa, post Asia, quae cis Taurum montem est, expulerunt.  Quare merito a Catone, quinto Originum libro (ut autor est Gellius) appellati sunt optimi fidelissimique socij Romanorum, quibus nec animum duntaxat bonum, ac fidelem praestiterunt: sed etiam navalibus praeliis, quae multis locis facta sunt, omnibus adfuerunt: nec labori suo, nec periculo vsquam parcentes: et quod miserrimum est in bello, cum Mithridates Asiam occupasset.  Quintus Oppium proconsulem, item Aquilium legatum in vincula coniecisset, iussuque eius quicquid civium Romanorum in Asia fuit, uno die trucidatum esset, obsidionem, cum soli in fide Romanorum permanerent, passi sunt.  Et in dissensione civili inter Antonium, et Octauium ultores necis Caesaris, et Cassium ac Brutum, cum petiissent, si in civili discordia a partibus abstinere, et aeque omnes Romanos colere non liceret, tantisper dum ipsi ad senatum mitterent, bellum differri, ut ex eius autoritate arma caperent, inuasa mox urbe cum ira victoris cuncta quae collibuisset, in matronas, in virgines esset operata, omnibus bonis mulctati sunt: frustra misericordiam cum multis lacrymis rogante venerando sene Archelao, a quo Cassius Rhodi Graece fuerat eruditus.  Nam AEschines cum a repub.  excidisset, huc doctrinam Athenarumque studia intulit: fuitque gymnasium ea tempestate hîc florentissimum: in quod cum Aristippus philosophus Socraticus, naufragio in littus nostrum eiectus diuertisset, et de philosophia disputasset, magnis adeo muneribus est donatus, ut non tantum se ornaret, sed etiam eis, qui una fuerant, vestitum et caetera quae opus essent, ad victum praestaret.  Hoc gymnasio Tiberius, postea Romanorum imperator amoenitate et salubritate insulae captus, sine lictore aut viatore saepe obam bulans, mutua cum Graecis professoribus officia vsurpabat.  In quo, ut Antenodorum audiret, Cato huc ab exercitu navigauit.  Cicero, quem unum Latini contra tot nostros rhetores et philosophos obijcere solent, quique primus, unusque cuncta philosophiae dogmata a Graecis accepta, eis tradidit.  Hic Apollonio, qui eum tantum, quantus est, essecit, operam dedit.  Et quam gratiam reddiderunt oro Romani Graecis? a quibus omnia honestatis probitatisque exempla, omnem armorum literarumque scientiam accepere, quorum fideli opera et industria domi, forisque imperij sui ditiones propagarunt: Nempe Cassianam, ut audiuistis, et Rhodiorum, quos ideo superbiae insimulabant, quod sese superari superbia aestimarent, opibus diripiendis intenti, infensique fuerunt, gentem vetustissimam nobilissimamque, vel fama rerum gestarum, vel omni commendatione humanitatis, doctrinarumque civitatibus, quasnon tam liberaliter, quam merito ob nauatam bello Macedonico et Asiatico operam dedere, mulctauerunt.  Neque hac iniuria contentus Vespasianus, Rhodum cum adiacentibus insulis adempta libertate, in provinciae formam redegit.  Verum optimi maiores vestri, tot aliis supra alias affecti iniuriis, magis quid illos deceret cogitantes, quam quid mereretur aliorum improbitas: utque leuitatis ac perfidiae notam sugerent, semper in fide Romanorum permanserunt.  Vos quid nunc facere conuenit laudatissimi viri, tam praeclara substantiae, et fidei domestica monumenta animo reputantes, pro Christo Iesu Deo et homine, prosacra militia, quae non modo aequis legibus, et facillimo imperio, vos semper indulgentissime habuit, sed etiam fouit, nutriuit, locupletauit? Ingrati malique animi est reticere, quorum beneficio sis adiutus.  Ingratissimi, pessimiques vero, non rependere gratiam, cum possis et debeas, cumque omnimodo opus sit tua ope.  Defendetis ergo hoc necessario et difficillimo tempore Rhodios, in quos nulla ingratitudo perfidiaque unquam cecidit.  Qui liberi etiam aliorum libertatis caussam egistis, sacrum militarem ordinem, arcem equitum, imo capita, focos, aras et fortunas vestras, quibus insultat, et ultima exempla parat perfidus tyrannus, hostis fidei ac religionis, quam a maioribus vestris accepistis: pro cujus dignitate gloriaque asserenda, nullum discrimen, ne mortem quidem certam intentatamque fugere debetis.  Sed cum vos considero Graeci fidi, fortes, pij, ac ut uno nomine omnia complectar, vere Christiani, cum equitum Latinorum audaciam nobilitatemque aestimo, magna me spes victoriae tenet.  Ite igitur duce Christo Iesu, Ioannis Baptistae, ac sanctissimi equitis Georgij, secunda fiducia contra gentem impiam et nefariam, perfidam, quae nunquam virtute, sed semper occasione freta vicit, nullam regionem, nisi domesticis malis ruentem occupauit.  Eunuchos seruos Orientis, imbelles Syros, fugaces Persas, aliosque quos tepens Pharius et leuium populorum nutritor Nilus emittit, tenero perlucentes amictu: et vix leue pallium vitando sole tolerantes oppugnare solitam: non Rhodios, qui istas primum gentes cum im peratore suo Memphitico Halbuzato ingenti et foeda caede fere ad internecionem vsque deleuerunt, et iterum adiuti a pontifice maximo Calisto III.  Quique ipsorum Turcarum obsidione tantum, nouem et octoginta dierum, octo millia praeter quindecim sauciatos morti tradiderunt.  Sic enim numerum init Cauorsinus quasi pollinctor mortuorum, et vulneratorum omnium chirurgus.  Vidit sollaetus spectaculo, audierunt diuersarum terrarum populi, intra paucos dies euersores Asiae atque Europae ab Ambusono uno, unius Graecae gentis duce stratos, cadaueribus suis eam terram metientes, quam pugna committenda sibi spondebant.  Si diuina pietas, ductu auspiciisque Ambusoni vos, quos genus Christianum iuxta ac veteres illos Graecos heroas iam pridem intuetur, tanta caede hostium, tam celebri triumpho insignire voluerit: quid creditis Christum Deum optimum max.  socio tutelari numine iam ministerio vestri, ac serui sui Liladami principis, vere optimi et nobilissimi, adversus crudelissimos hostes suos acturum? certe mens maiora omnino concipit, quam exprimere audeat.  verum euentus rectius spem pollicitationemque, qua me vosque animaui, dubio procul confirmabit.

Mirum in modum Graecorum animi hac oratione accensi sunt.  nam ducitur, rapiturque haec gens inter caeteras maxime nationes laude et gloria, tantumque suadendo et hortando hincinde apud homines effectum est, ut hostis magis cupidus sit, quam detestatus: nec diu multorum stultas voces infeliciaque sibi vota remoratus est.  Quadam enim nocte elatis specula ignibus, in hostico signum dedit:missaque est extemplo cum Lembo armata militaris triremis, et in ea Castrophilaca interpres.  Qui cum in portam processisset: Commodius, inquit, unus hostium turma equestri circumfusus, si in terram egrediaris.  cum id facturum se negaret: quid, inquit, Xayci fortunam metuis? Ad haec ille minaci et Rhodio animo, Xaycus, quem contra fidem sacramentumque cepistis, nihil me solicitat.  Nec vos, quibus non credo, metuo: cum sermonibus de industria compositis vellent tempus protrahere, poma remigia deijcientes: aut paucis, inquit, praefectus de puppi loquens, mandata explicate, aut hinc facessite, nisi malueritis actutum bombardis obrui.  Barbari primum equis et arcubus ferocientes uno verbo attoniti obsignatam epistolam super saxum quoddam ponunt, ibi mandata contineri, et cum dicto calcaria adigentes, cursu quam concitatissimo aufugiunt.  Epistolae autem talis fuit sententia:


SOLYMANNVS TSACCVS Dei Gratia rex regum, dominus dominantium, maximus imperator Byzantij et Trapezuntis, etc.  reuerendo patri Philippo Vilerio Liladamo, magno magistro Rhodi, equitibusque suis, et uniuerso populo.

Commouerunt me afflictissimae gentis meae commiseratio et summa iniuria vestra.  Impero igitur vobis per celerem insulae et arcis Rhodiae deditionem pie ultroque concessam gratia, secure abeundi cum omni preciosa supellectile: aut si libet manendi sub imperio meo, in nullo nec tributo quidem minuta libertate aut religione vestra.  Si sapitis, praeferte amicitiam et pacem bello crudelissimo.  Nam victos vi manent acerbissima omnia, quae victi a victoribus pati solent: a quibus non defendent vos arma domestica externave auxilia, nec ingentes muri, quos radicitus euertam.  Valete bene.  Quod nunc demum fiet, si potius vim, quam amicitiam malueritis, quae neque fraudi neque dolo vobis erit.  Iuro Deum caeli, terraeque auctorem, iuro quatuor Euangelicae historiae Chronographos, vicies quater mille prophetas lapsos e caelo, summumque inter hos nostrum Mahumetem, adorandos item manes aui patrisque, tum hoc sacrum augustumque meum imperiale caput.  Ex regia nostra Constantinopoli.  Huic cum alij acerbius, quidam lenius, quisque pro ingenio suo respondendum sentirent, nihil est responsum.  Eodem die qui mensis lunij decimus quartus fuit, appulerunt ad Cos insulam, Hippocrate suo, Venereque Apellea non minus, quam solo caeloque nobilem, triginta triremes hostiles: harum praefectus leui praesidio in navibus retento, militemque ferme omnem in terram exposuit, ad exurenda tecta et frumenta, quae iam prope maturitatem erant atque ad vicos, agrosque depopulandos.  Verum Preianes insulae dominus vehemens, impiger, summae audaciae vir, accensus indignatione, funestam illis hanc populationem fecit.  Nam expedita manu peditum, cum tumultuario equitatu leuis armaturae erumpens in praedatores, per segetes, per agros palantes, clamore classico, strepitu armorum simul a diuersis locis facto, tantum terrorem barbaris iniecit, ut caecis et lymphaticis nedum fugientibus similes, sine vi, sine defensione, in obuia rela armaque incurrerent: nec, nisi naues littori propinquae plerosque trepidos et fugientes excepissent, superfuisset caedi aut fugae quisquam.  Ita re infeliciter gesta, praefectus naues inde auertit, nec postea littus attigit.  Rhodij haud minori ardore, quam Turcae, in Langone coeperunt agros, camposque suos deuastare, et ex eis quae diutinae obsidioni tolerandae necessaria erant, in urbem importarunt: exciderunt arbores, confregeruntque omnia suburbana, et quicquid amoeni sanctive prope urbem infra lapidem sfabat, demolitum, soloque aequatum est, ne hosti integrum vsui commodoque foret.  Persuaserat hoc pridem populo, F. Gabriel Pomerolus promagister, aerarij triumuir, spectandus domi forisque, facundus, callidus, amicitia facilis, multasque alias bonas animi et corporis artes possidens: hic postea in anticuniculum, via admodum incommoda gradiens, pede lapsus, laeso paululum capite, ilia perfregit: paucisque inde diebus extinctus est.  Nunc orationem ipsam adscribo.


[Preparations for the siege]

Ornatissimi cives, auditis Turcam ingens bellum moliri terra marique: erga quem incertum, signa ostendunt adversus vos, militiamque nostram.  Laborandum igitur ac prospiciendum nobis communiter omnibus, ne ab hoste immanissimo imparati offendamur: neve negligentia aut imperitia nostra illi vires addat.  Statuit igitur magnus magister vicinas urbi arbores excindi debere, domos dirui, ambitus murorum qui foris sunt, solo aequari: quod ut sinatis, rogat ac iubet.  Compertum est enim, relatione militum, qui urbes defenderunt et oppugnatum, haec posse obsessis nocere, et hosti prodesse: a quo vobis fortunisque vestris idem quod nobis et commune periculum.  Nam in eadem, ut dicitur, navi navigamus.  Magister, quem hoc difficillimo tempore magnum et sapientem virum esse expertussum, omnia leniter et modeste cum populo, cum equitibus agens, etiam uni res poscebat grauiter: ut alios exemplo confirmaret, viridarium suum stationi Gallicae praeiacens, haud dubie amoenissimum, primus demoliri, extirparique praecepit.  Dum per hunc modum omnia amoena, iucundaque aspectu deformantur, tristius omnino deformeque magis spectaculum erat, quod urbem prope maiori luctu moestitiaque confecit, quam ipse adventus hostium: miserabilis scilicet multitudo inconditae turbae agrestium hominum, ligna, frumentum, pecora, legumina, aues cortiles, caeteraque necessaria vsibus, et quibus diuturnior obsidio sustineri posset, ex agris (quod magister iusserat) urbi inferentium: quos immista ac circumfusa turba sequebatur, puerorum ac mulierum plorantium, quae sparsis crinibus genas, faciemque suam, consuetudine patria, foede laniabat: supinas manus ad caelum, ad Deum tendentes orabant, ut claram Rhodum ex flamma, ferro, peneque fati faucibus eriperet: matresque Rhodias et liberos paruos inuiolatos seruaret.  Colluuio ista agrestium in arcta tecta cum urbanis locatorum, animantiumque omnis generis, caelum graue morbosques fecit, contagiosos tamen magis quam perniciales, profluuium alui et febrim.  Verum cum istorum brutorum maxima pars, decrescente annona, impasta, neglectaque, acsaepe morbida per strata, per vicos relinqueretur, maioris et pestilentissimi prorsus mali seminarium factum est: quod vero post fugam, deditionemque nostram, vim suam iu hostes et miseros qui ramansere Christianos, saeue exercuit.  Nec intacta ab hoc malo fuere obsidentium nos hostium castra.  Facile enim a tactu mutuaque familiaritate morbum contraxit gens immunda, incompositaque multitudo: cui cibus caro praeter suillam vix semicocta, massaque tritico manu molito facta, atque in carbonibus decocta, humi uti pecoribus pabulum et stratum confecta vigiliis sitique.  Nam iudex urbis venerabilis et exactae iam aetatis vir, pabulum et aquarum fontes lino putrido, aliaque simili materia corruperat, qua venturum credidit hostem.  Qui priusquam tota classe ad insulam obsidendam descenderet, arte atque insidiis vsus, cum XX.  longis navibus, reliquis aliquot auxiliaribus cum supplemento in statione ad Gnidum promontorium, haud procul ab urbe Rhodo atque in sinu Symae insulae (quae Rhodiorum est) relictis, per continuatos aliquot dies fretum, medium inter oram Lyciae et Rhodum insulam navigauit: cogitans isto modo ad navale certamen e portu nos elicere.  Spem enim habebat optimo sane cum consilio propositam, si respondisset euentus, aut navali praelio vincere, quod tunc temporis non multo minus fuisset, quam Rhodum expugnasse: aut res nostras destructo inter pugnandum flore militum hominumque nauticorum, plurimum debilitare posse.  Qui cum nullo fine facto nunc ad medium vsque fretum veniret, nunc in altum regrederetur, inde iterum ad portum prope procedens, classem in conspectu explicaret, plerisque cum aetate, tum ingenio feruidis, quibus non toleranda superba ista fiducia videbatur, consilium haberi placuit, faciendumne periculum navalis certaminis foret Cancellarius sacrae militiae idemque aerarij triumuir, multis illustribus factis domi bellique clatus, animo immoderato, incredibilia nimis alta cupienti, ingenio magno varioque, copia dicendi larga et exuberanti, quam prouectiori iam aetate cum in pueritia literis non vacasset, feriatus a bellis, negotiisque cum publicis, tum priuatis, quotidiana lectione omnis disciplinae autorum sibi praeparauerat.  Plinium enim ita nouit, ut nemo melius nomen digitosque suos: cui ad summum honorem magistratumque nihil obstitit, nisi nimia inconsultaque honorum cupido, negabat cessandum esse.  Aut enim, inquit, ut erat lingua immodice liber, ingens ista classis, ad cujus nec dum vim aut adspectum, sed solam famam plerique contremunt, quae tamen noua non est (nam singulis annis venire ad nos solet) his piraticis navigiis veluti membris caput iungenda est, et tum utilissimum fuerit, quod quidem superioribus robore navium, numero et virtute militari facillimum est, capiti membris defractis, huiusmodi dolorem atque ignominiam infligere, ut perpetuo inde langueat: vel nulla alia, quae in nos fabricata sit, classis istam sequitur.  Quod mihi (fremant licet homines, qui vmbram suam ac caeli ruinam metuunt) verisimilius videtur.  Nec enim tam vecors est Turca, ut hoc sero anni tempore, post septimum Calend.  Iulias huc moueat parte astatis, ad oppugnandam urbem commodiore exacta, et quam urbem? munitissimam, nullius idoneae rei egentem, validissimo firmatam praesidio: unde maiores sui semper cum clade et ignominia repulsi sunt.  Cui prius quam cuncta expugnandis urbibus reperca apud veteres, aut nouis ingeniis inuenta admoueat, reliquum omne aestatis transierit.  Hyeme autem cum unique incommoda sit oppugnatio, tum insula incommodissima: praesertim hac, in qua non portus vllus, non consistendi vsquam locus.  Quin igitur Deo et tutelari numine bene iuuantibus, imus hosti superbissimo obuiam? Sed uno minaci indictulo ab adolescente anxio, ne classem suam alio destinatam, a tergo inuadamus, dolo fraudeque ad nos transmisso desides intra muros, moeniaque nostra complosis manibus sedemus, nusquam metu ac pauore trepidi caput efferentes, timiditatem atque segnitiem nostram vocamus, si diis placet, artes Fabianas: et utinam Fabij essemus, non potius Antiochi, AEtholi (quorum omnis ferocia in verbis) Vitellij, credentes sedendo, aut votis debellari posse.  Verum, non votis, neque supplicationibus muliebribus, aut his sensibus consiliisve, quam timidi cauta vocant, auxilia Dei parantur: vigilando, agendo, prospere omnia eueniunt.  Propalam his ferociora dicendo, tantum apud multitudinem effecit, quae plerunque exincertissimo animos sibi sumere solet, ut sibi pugnam deposceret: velle ait se abolere indignitatis maculam caede et sanguine hostium: non esse se sine armis, sine animis, sine manibus.  Patribus, sine quorum consilio, magistro quippiam decernere ius, fasque non est, visum in hac rerum difficultate, fortunam non esse tentandam, lictoribus tantum, et a populationibus conscriptis ad hoc mille viris, hostem arcere placuit, qui cum videret spem suam eludi, retroagens classem ad Villam Nouam (sit loco nomen) duodecimo ab urbe milliario iactis anchoris descensionem fecit.  Segetibus tantum, quae prope maturitatem, et pro derelicto habitae erant, deuastatis.  Nam hominum, quod aut in vicis, aut in agris erat, iam in urbem castellaque sparsa per insulam hac illac munitiora concesserant.  Quam iniuriam dum vindicatum iret leuis armatura equitum, missio ad hoc nuncio a magno magistro redire iussa est.  Prudens enim dux, militem ad maiores rerum casus seruabat: qui tota obsidione non ducem, sed etiam militem egit, et interdiu aliquando cum his cibum cepit, noctu saepissime ad terriam vigiliam in stationibus mansit: aut obambulans, aut fortuito sedili e ligno, vel lapide insidens.  In oppugnationibus ferocior, quam patribus placeret, nec tela, nec hostes formidans: semper tamen cauta potius consilia cum ratione, quam prospera ex euentu probauit.  Fuitque (quod mireris) inter tot curas, tam varios et ancipites casus, semper eadem vultus gratia et maiestate: quem intuentes venerabantur et amabant.  Huic addendum, quod quicquid otij ac quietis a curis, ab oppugnationibus, a naturali vsu, et desiderio corporis habere poterat, id totum in preces, et rem sacram conuertebat.  Saepissime enim maximam noctis partem solus ante altaria thorace tantum et galea, manicisque depositis, orando, psallendoque transigebat.  Palam equitum et populi vox erat, nihil timescendum: Rhodum magni magistri vigilantia precibusque inuictam futuram.

Nunc restat operis difficillimi pars laboriosissima, nunquam sine ingentissimo luctu, atque moerore omnium hominum nedum meo memoranda.  Nempe, in qua urbis nobilissimae semper lugenda deditio, et miserrima Hierosolymitanorum equitum fuga continetur.  Quam qui fando, audiendove temperare sibi a lacrymis potest, meo quidem iudicio modice Christianus est, aut parum prudens male intelligit, quantum victoria Rhodia vires Turcicae auctae sint, nostrae accisae.  Verum nunc omnis querela, etiam necessaria sera est, atque ingrata.  Quandoquidem Occidentis principes, qui obsidione moti non sunt, neque excidio commouentur, poti calice furoris, indignationis et irae Dei, quod utinam iuuenili meo tantum calore effuderim.  Sed vereor, atque adeo vereor, ne repugnans reluctansque dolori meo veram vocem efferre sim coactus, et ne hi, qui immisericorditer aliorum miserabilissimas querelas aspernantur, iubentes quenque saluti suae consulere, dicentes secum, non continget malum, nec flamma, nec gladius hostilis nocebit nobis, mox ad palinodiam adacti, Hieremiae vatis fatale, ac lacrymabile carmen recantare cogantur: Ecce gentem a longinquis, et procul dissitis regionibus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus linguam ignoramus, nec intelligimus quid loquatur, comedit segetem, vineam, ficum, et stirpem nostram: deuorat panem, gregem armentumque nostrum, et ignis suus late omnia comburit: quem ego iamiam scintillantem video, imo proximos lambentem flamma parietes.  Nec credimus insani rem agi nostram, sed cum omnia fulgure flammae hostilis propius admoto, Italiam, Hispanias, deinde Gallias lucere videbimus: tunc inopes auxilij humani, ante aras et delubra diuûm frustra adflictantes nosmetipsos, veniam irarum caelestium, et malis nostris finem efflagitabimus.  At respondebitur timeo, ab irato numine: Oratio vestra conuertitur in peccatum, manus vestra, et imperium vestrum sanguine madet suo, propediem flamma aliena Turcica exarsurum.  Par est enim, ut qui in terra vestra Christum dominum Deum vestrum contempsistis, in terra iam non vestra, sed hostium, barbaros et immanissimos Turcas perferatis: quod ut vehementer futurum timeo, ita rursus spero, et si quid veri mens augurat, opto, ut amor ac delitiae nostri generis Christus lesus, satis se poenarum habere putabit, si errati poeniteat.  Illud enim potius, quam funestum quippiam in praefatione ominari libet, ac precari, ut velit orsis secundi libri prosperos successus attribuere.



De Bello Rhodio Liber Secundus


[Arrival of the vanguard fleet]

Sexto Calendas Julias mane diei nunciatum est e specula, stante in vertice montis, diuo Stephano sacri, uno ferme ab urbe miliario, maximam classem advenire secundum flexum occidentalis littoris Licij.  Commota civitas est acerbo, non etiam inopinato nuncio: cuncta vario tumultu strepere, suo quisque metu pericula metiri: et clamor unique erat, qualis in obsidenda iamiam urbe esse solet.  Cumque dies octauus esset ab annua supplicatione, circumlataque sancta hostia, iterum exacto solenni sacro, vultu habituque supplicum, reneren dissime in circuitu fani tutelaris numinis, ab antistite sacri militaris ordinis portata est: et Deus obsecratus, ut equites, hominesque Rhodios, quos religionis suae propugnatores esse voluerit, etiam robore militandi, et felicitate vincendi donaret: ferrum, flammam, caedes, rapinas in hostes numinis sui auerteret.  Religione et sancta spe firmatis per hunc modum animis, sacraque hostia sedibus suis reposita, clausis raptim portis, in muros concursum est, turba quoque mulierum, puerorum, senumque gressus suos baculo regentium et effundentium sese e domibus ad spectaculum maximae classis (nam ad trecentum et amplius naues omnis generis fuisse dicuntur) vias passim et turres, tectaque domorum complebat.  Venerunt naues hostium longo agmine.  Prima praetoria navis praesidis Gallipolitani erat: cui classis cura maritimaeque oppugnationis im perium mandatum a tyranno fuerat.  Agmen cogebat archipirata Carra Mahometes, postea tormento ab arce Telea accuratius emisso, orco traditus.  Dux qui mediae classi praeerat, incertum quare (nam vento Fauonio secundissimo utebatur, neque aliter oppugnationem tentauit) haud procul a portu, qui duabus utrinque turribus multiplici, et vario bombardarum genere munitis, fauces suas dilatat, triremes explicare iussit, velaque contrahens, malos inclinans, et simul armamenta componens, demersis utroque latere in aquam remis, oram, urbem versus legere coepit.  Re conspecta subito ad arma conclamatum est, signa canere, decursus tota urbe fieri, fortissimus quisque tendere ad portum, et molem, quae portus ipsius laeuum latus efficit, quamque hostium iniuriae obnoxiam esse diximus, et ab hoste peti homines putabant.  Verum Pirata cernens se bombardis obrui, nulla aliter mora facta, sublatis raptim dolonibus, in altum non sine discrimine ignominiosoque clamore Rhodiorum stantium pro muris, ad reliquam classem se recepit.  Quae praeteruecta ante urbem et ora propugnatorum, sub signis suis acie instructa adstantium, cum sono cantuque musicae militaris, terrorem non tam incussit, quam accepit: occupauitque promontorium (Bo incolae vocant) rertio ab urbe lapide distans in Orientem versum.  Cumque is locus haud satis commode tot naues capere posset, plaeraeque ante hostium in salo stabant.  Sed cum Rhodij tormentis per muros dispositis barbaro hanc stationem infestam facerent, propius ad terram naues contraxit: stabantque ita in arcto stipatae, ut vix vllum telum in mari vacuum intercideret.  Audiui propositam esse a Hieronymo Bartolutio Florentino, in rebus bellicis non inexercitato, rationnem exurendae classis: quae cum ab uno ex praefectis aerarij (ut pleraque alia ad hostium perniciem inuenta) non probaretur, a collegis quoque improbari coepta est.  Verum dum hostis tormenta et machinas, caeteraque ad urbis excidium pertinentia, e navibus in terram exponit, locum castris eligit, terrestres exercitus a continenti in insulam traijcit, et urbis moenia ac situm con templatur, et qua facilius oppugnationem pati posset.  Oppidani in nomnes occasiones intenti, haud segne otium terebant.  Siquidem ante murorum fundamenta nullo aetatis sexusve discrimine facto, profundissimos puteos altaque incilia infossatis effodiebant ad cuniculos hostium excipiendos.  Quam rem vsu experimentoque compertum est, non tantum Christianis, sed etiam barbaris in hiatibus et effossis lacunis sese occultantibus pro fuisse: magnus magister F. Ludouicum Andugum equitem ad imperatorem Carolum V in Hispanias misit: Romam ad cardinales et sacros milites suos Italos equitem Claudium Ducenuillum, in Gallias ad regem atque equites suos Gallos, cum literis, quibus opem miserrimae vibi terra et mari obsessae implorabat.  Par autem erat communem Christianae religionis caussam a Rhodiis primo strenueque susceptam, caeterorum quoque Christianorum principum concordibus armis adiuuari.  Sed sors aliter cecidit.  Preianes cujus supra fecimus mentionem, vir cuiuis antiquorum et huius aetatis ducibus conferen dus, terrestri praelio bonus, navali optimus, ad pericula capescenda phurimum habens audaciae, et inter ipsa pericula plutimum benignioris fortunae, ut iure dubites, fortiorne, an feliciorsit, hyemem et aestatem iuxta pati, humi quiescere, eodem tempore laborem et inopiam tolerare a pueritia adsuetus, et quae caeteri miserias vocant, voluptati habere: cum duos tresve dies metu hostium in deserto quodam scopulo latuisset, navicula exploratoria silente noctu excubitores fallens, Rhodum intrauit, magnam spem et animum omnibus afferens.  Neque enim milites alio duce plus confidere aut audere, nec magister uni quid fortiter ac strenue agendum esset, alium quenquam praeficere malle: Is dies noctesque armatus intentusque milites hortabatur, vigilias et stationes circuibat, opera, quae hostes igni ferroque violauerant, sedulo reficiebat.


[Gabriel Martinengo]

Advenit etiam e Creta insula consiliis atque adhortationibus prudentis viri fratris Antonij Bossii, Gabriel Martiningus Brixiensis, in militia et toga spectandus, ac ex veteri illa Brixiensi probitate, quam Plinius celebrat, multum referens, mirabilis inuentor, acartifex operum bellicorum.  Qui quam plurimos cuniculos (nam quinquaginta quinque fuisse dicuntur) quos Turca propter scaturientem alibi aquam, alibi occursum indomiti silicis, ingenti cum mole difficultateque agebat, perleui negocio ludificabatur, actis contra cuniculis et specubus introrsum ad murorum radices effossis.  Res ipsa hortari videtur, quoniam de Rhodo obsessa agimus, eius situm paucis exponere, ac instituta maioram domi militiaeque: quomodo Rempub.  habuerit, ut in manus equitum Hierosolymitanorum venerit, disserere.

Insulam Rhodum Carpathij maris, sicut ego accepi, habuere initio Telchines e Creta profecti, fascinatores et malefici generis homines, asperi incultique, quos primum ferrum et aes operatos scribunt.  Hi neque moribus, neque lege, aut imperio cujuspiam regebantur: sed postquam Tleptolemus populis secum iunctis, quos postea nouem navibus ad bellum Troianum duxit, eam habitare coepisset, multo inde et apud deos et apud homines celebrior facta est.  Siquidem optimus maximus illius aetatis et gentis deus Iupiter, non contentus ibi ex diuino vertice Mineruam suam peperisse, etiam auro pluit: quod poetas fabulatos crediderim ob nimias opes, omniumque bonarum artium egregia studia, quibus is locus adeo refloruit, ut multi dissimulata patria mallent se Rhodios nuncupari.  Quod duobus Apolloniis aliisque contigisse, memoriae proditum est.  Breuique res Rhodia in tantam claritatem et potentiam euasit, ut multis annis antequam Olympia instituerentur, plurimum toto mari polleret, eamque potentiam ad Romanorum vsque tempora Rhodij summa cum vi et autoritate conseruarunt.  Estque horum fideli opera et industria, nomen Romanorum in Oriente rerum potitum.  His siquidem Rhodiorum urbs magna atque magnifica commeatum, socios, naues, caeteraque bello maritimo necessaria, sine quo Oriens inuadi capique non potuit, facile suppeditabat.  Verum haud eodem omnino loco sita, quo nunc ab equitibus Latinis aere ingentissimo atque opere ducentorum et quatuordecim annorum constructa conspicitur, ad extremam oram insulae, quam Manuel Byzantius imperator post euictam Macrim Lyciae urbem, et diu peruagatam, verius quam habiratam Cyprum, ipsis donavit, possessionem tamen armis adepti sunt, Graecis nimiopere Syris familiaribus, ut qui aegre iustum Germanumque dominum ferrent Latinos recusantibus: quos partim metu taedioque longioris belli Gulielmus Villaretus Gallus variam fortunam domi forisque expertus, aequis utrinque conditionibus imperata facere coegit, adiutus a Ioanne XXII.  pontifice et rege Neapolitano.  Semper enim regnum istud Rhodiis fauit.  Hac etiam obsidione commeatus duorum millium ducatorum et gratis et libere, sero tamen hinc ad nos missus est.  Cum quadriennium retro Lutetiae scholia quaedam ederem in lustiniani Codicem, et Constitutiones Bonifacij, Clementis, et huius quem dixi Ioannis XXII descripsi vitam euis e variis autoribus, quorum nemo auxilij Hierosolymitanae militiae praestiti meminit: quanquam inter omnes conueniat pontificem hunc nimiopere studuisse Gallis, et sacrum bellum in Saracenos molitum.  Verum domesticos annales hîc sequimur: Regem tamen Neapolitanum haud nominatim exprimentes.  Volateranus Ladislaum appellat.


[Description of Rhodes]

Oppidum in planissimo loco positum est, et circumuallari coronaque militum cingi potest.  Nam portu tantum Septentrionem spectante, mari cingitur, reliqua parte in Occidentem vergit: planicie lapidosa haud magna latitudine, longitudine maiori inter ipsum, collesque apricos, patente: qui urbi adiacent frequentes, fontibus domibusque consiti oleastris, ficu, vineto, ac caeteris id genus arboribus, quae in humo arida et arenosa gignisolent.  Verum manus et ars, naturae defectum supplerunt.  Muro enim atque promuro validissimo septum est, praeterea tredecim turribus assurgentibus, minaci specie horrens, quinque maximis propugnaculis, omnem adversus vim iniutiamque hostilem firmatum, pluribus portis nobile disciplinam militarem, mea opinione, nusquam seuerius obseruaram aut exactam reperies urbis totius custodia in has partes diuisa erat: a turri Franca igenti altaque magnitudine cacumen suum in caelum prope ferenti, ad portam utque Ambrosianam, qua iter ad montem Phileremum est, super cinus verticem tyrannus, sacello Deiparae virginis, in balneas sedemque arcanarum libidinum et monstrosi concubitus mutato, arcem erexit.  Sub signis lileatis Franci stabant, quorum caput erat F. Joannes Aubinus, natalibus et meritis in sacram militiam clarus.  Hinc ad portam vsque diuo Georgio sacram, in fractum robur equitum Germanorum, vexillis aquilaribus splendens.  Tertio loco Galli, Auerni, finitimi equitibus Hispanis, ambo belli molem perferentes, quod ibi fossatum latitudine prosun ditateque minori foret.  Quinto loco phalanx Britannica pugnabat, duce magno magistro: postea Galli Narbonenses.  Nouissima statione, sed prima virtute, legio Italica urbem adversus Pyrrhi vim fraudesque defendebat, ducibus F. Petro Palino, qui F. Georgio Aimato Montaphio, praefectis sauciis fuccesserat, et Gregorio Morguto antesignano Nauatrorum, copiarum auxiliarium praeside.


[Female saboteurs]

Verum fraudes non tam extraneus hostis, quam domesticus efficacissima ad nocendum pestis struebat.  Siquidem ferox una femina, sanguinis Turcici, incompos mentis, an amentia simulata, incertum (quaestionibus enim nihil exprimi potuit) serua civis amphissimi, ad rem atrocem, et maximo cuique viro audendam animum adiecit.  Decreuerat enim cum aliquot coniuratis (numerum non teneo) in maximo quopiam tumultu et inuasione hostili, per diuersa urbis loca incendia miscere: quorum periculo consternatis, et deserentibus stationes suas pugnatoribus, Turcam nudata praesidio moenia occupare posse, non inepta ratione colligebat: sed defuit, re indiciis et confessione consciorum comperta, audaci incoepto suus euentus, sumptumque de noxiis supplicium est.


[Osmanli siegeworks]

Turca per idem tempus nondum uniuerso apparatu oppugnandarum urbium moenibus admoto, collem quendam eminentiorem occupauerat: in quo fanum D. D. Cosmi et Damiani stabat, pone virginis Elimonittae sacellum fronte in stationem Anglicanam ditecta.  Hinc magis exercendi militis caussa, quam nocendi nobis, leuibus tantum tormentis utens, in urbem iaculari coepit.  Postea vineas agere, superque aggerem iacere, vallo et fossa loca urbis, quibus imeninebat, circendare, comparatis ad opus huiusmodi impletionemque fossarum et cuniculorum maximos subterraneosque labores die ac noctu continuatos, quinquaginta millibus agrestium hominum, assuetorum magis agro ac pecori, quam bello: qui cum morae culpam statim fuste, aliquando capite luerent, incredibili celeritate effecerunt, quod posse effici negaretur.  Excisae sunt ab his rupes durissimi silicis, et campi montibus aggere aequati, et complanata fossuris montium iuga, quos Rhodij nihil tutum munientibus patientes, primum missilibus summouere, deinde ad erumpendum etiam in munitiones atque opera animati, porta patefacta inuaserunt: turbatis undique clamore et impetu, fessis laboribus, nec animus, nec ars ad resistendum fuit, qua quisque potuit per diuersas vias fugam faciebat, etiam milites custodes operum.  Instabant ferociter Rhodij, crescente (ut sit) et alieno metu audacia.  Multi qui ex plicare se ab impedimentis nequibant, aut alio casu tardati, foede occisi sunt.  Et cum ingens multitudo accurreret e castris suis opem latura, maxima et latissima strages tunc per totos campos edita est: omnia qua visus erat constrata globis aeneis, armis, cadaueribus, et inter ea humus infecta sanguine.  Nam tormenta in eum euentum per muros et turres praeparata, in medias hostium phalanges, cuneosque confertissimos, cum maxima vi fragoreque et tonitru erum pentia, multos mortales pessundederunt.  Quo genere pugnae cum hostem semel bis atque iterum eluderemus, munimenta sua noctu inten tissimis vigiliis, quanta maxima poterat diligentia, accelerabat.  Die custodiae duplicatae sunt, et tormenta ad exitum Rhodiorum opposita: quae non tam in urbe eos continuerunt, quam quod timebant, ne crebris eruptionibus nimium attenuarentur praesidij vires.


[Rhodian espionage and kidnapping]

Cumque per hunc modum Rhodus terra vere obsessa esset, mari etiam, die noctuque naues aliquot vento et remigio mobiles ante portus hostium in salo starent, adierunt praepropere magnum magistrum nautici quidam, parati seu versare dolos, seu certae occumbere morti, dicentes rationem a se inuentam, qua hosti peropportunas insidias struerent: sineret modo eos facere, periculi esse nihil.  Animus magistri paululum arrectus annuit.  Illi melopepones, vuas, aliosque anni et regionis fructus scaphae imponunt, mutati arma atque ornatum promissa barba, capite consuetudine Turcarum linteis turrito, conscendunt, tertia vigilia caelo obscuro tendentes ad eam insulae partae, qua traiectus in continentem erat, gnari linguae et gentis, fructus suos vaenum exponunt.  Coemerunt mox barbari profundae intem pestiuaque ac sordidae gulae.  Epulas enim et quocunque tempore, vel ante lucem, et quocunque loco sumunt, protrahuntque illas a medio saepedie ad mediam noctem distenti, et madentes inter exoletorum ministeria.  Sunt enim libidinis in mares profusissimae.  nam persuasissimum habeo, neminem Turcan pudicum, aut vlla corporis parte purum esse.  Diuen ditis hoc modo pomis ac fructibus, et inter contrahendum hostium animis atque consiliis caute exploratis, nostri naviculam a terra moliuntur.  Turcae, quibus obsidionis initia tantum mirum in modum displicebant.  nam prae inusitata multitudine tormentorum, qualem nec viderant unquam, nec audiuerant, nusquam recipiendi sese tutus locus erat.  Omnia enim vi et impetu lethales bombardae Rhodienses penetrabant: hortari, obsecrare nostros, ut in continentem illos traijciant.  Qui simulata recusatione, negare se id facturso naviculam modicam esse, nec tantae multitudinis capacam, aegre tamen ut videbatur barbaris, septem aut pcto admiserunt.  Hi ingenti dolore suo, nostro vero gaudio Rhodum adducti, socio interprete a Preioanne et F. Gabriele summo militiae praefecto turrim templi diui Ioannis editissimam scandere iussi sunt: unde per omnem circumuicinam insulam atque in castra hostium prospectus erat.  Cum multa et varia pro ducum arbitrio rogati sincere respondissent, inter caetera (quod hic adscribendum putaui) renunciarunt tumultum, ac etiam rerum nouarum initia, coniurationesque complures intra hostium castra exoriri, militum aliquot cum ingens multitudo quoti die fame, miseria, tormentisque ab urbe emissis periret, et locus sepulturae vacans nullus extaret, sub pellibus tuguriolisque se continere: nec inde a ducibus, voce ve praeconis extrahi posse, plurimos secessionem et fugam meditari metu, magnitudineque praesentium et futurorum periculorum, querentes frustra se conari dicentes, duces si sani essent, vim inexpugnabilibus inuictisque non intentaturos: Rhodum nequaquam Albae Pannonicae comparandam, praeesse Liladamum cum selectissimo equitum robore, nouas auxiliarium copias, vel iusto praelio accessuras, resque melioribus et felicioribus quam ad Albam ducibusgeri.  Quae cum ad gratiam a captiuis auribus seruientibus dici aestimabantur, res tamen ipsa postea patuit.


[Piri Pasha calls on the Sultan to come to Rhodes]

Nam Pyrrhus (Piri) assiduus desertorum et seditiosorum inquisitor placatorque (tali enim tempore lenienda magis, quam punienda vis erat) literis Constantinopolim missis, tyrannum in castra vocabat, opus esse celeri suo accessu, omnia seditionem et turpem fugam spectare, militem obsequium rumpere ausum, et imperia aspernari.  Interim dum tyrannus iter parat, compertum a ducibus per transsfugas est (quos leuitas ingeniorum in omnibus bellis praebere solet) turrim fani Christianis pro specula esse.  Quare promouente etiam odio crucis in fastigio erectae, nihil anti quius habuerunt, quam crebro aere, magnitudine capitali bombardis excusso, turrim illam deijcere.  Quod dum diligentissime faciunt, ecce tyrannus quinto Cal. Sept. hora postmeridiana in castra venit: ibi cum in villam pernecessarij mei Iacobi Galteri, quae Magasandras dicitur, vel casu, vel nomine loci arridente descendisser, offendens omnia quaecunque dici aut singi queunt, ignaviae ac pauoris exempla in illo exercitu, nihil instituto disciplinaque militum, aut imperio eorum qui praeerant, agi: plus ex malis moribus solicitudinis, quam ex copia ducentorum millium militum auxilij, aut bonae spei accipiebat.  Nihilominus aetate et indignatione tam erga suos, quam Rhodios efferuens, seruata tamen temperantia inter iram suam et culpam subiectorum, vocatos ad concionem inermes, atque etiam gladiis depositis, armato peditatu quindecim mullium Chiriboardericorum, quos secum adduxerat, circundedit, simul et suggestum adscendens, sedit tacitus paulisper animo secum cogitans, utrum in autores tantum seditionis anima duerteret, an plurium supplicio vindicanda, tam foedi exempli defectio, magis quam seditio esset.  Vicit sententia lenissima ad multitudinem satis esse castigationem, tum silentio per praeconem factoita coepit:

[Suleyman’s harangue to his soldiers]

Serui (neque enim eos milites appellabat, ambitiosius id aestimans, quam aus ratio militaris, aut maiestas sua postularet) quod genus hominum? Turcae ne? militare, vincere adsueti? equidem corpora, ora, vestitum, habitum meorum facta, dicta, consilia leuium transfugarum et desertorum video.  Heu quantum me fefellit opinio mea.  Abiit illa vis, vigorque Turcensis: dilapsa sunt robora corporum et animorum, quibus Arabes, Persae, Syrij, AEgyptij, Mesij, Pannonij, Tribali, Epirotae, Macedones, Thraces superati sunt: immemores patriae, sacramenti, disciplinae militaris adversus ducum iussiones, adversus summi imperij mei maiestatem ausi estis pugnam detrectare, fugam moliri, inani cogitatione ac timore mortis et periculorum militaribus viris indigno.  Rhodum, si quis domi in conuiuiis, in compotationibus, in circo, in foro nominaret, expugnaturos vos lingua iactabatis, vix temperabatis manibus: hîc experiri vim virtutemque volo.  Sed credidistis forte conspectis signis Rhodios supplices ante portam se et sua in fidem potestatemque vestram tradituros.  Desinant omnes hoc sperare et dicere, mihi qui compertissimum habeo credant.  Ignobilis et infamis ista cauea (quam videtis) plena est feris efferacissimis: quarum rabiem nunquam sine maximo labore et cruore vestro domare poteritis.  Domabimus tamen: nemo enim adeo ferus est, ut non mitescere possit.  Quod donec perfecero, hîc aut mori, aut consenescere decretum, ac iuratum: secus si unquam dixero fecerove, tum hoc caput cum classe, exercitu, et imperio, diris execrationibusque obnoxium deuotumque semper esto.

Nec plura effatus, nili quod clemens magis, quam seuerus princeps videri et esse cupiens, omnibus primorum erratorum veniam condonabat.  Citatis deinde nominatim omnibus apud tribunos impulsoribus, timore pudoreque in verba tyranni iurauerunt.  Hunc finem exitumque seditio militum apud Rhodum coepta habuit.  Omnia deinde melioribus auspiciis et intensiore ducum militumque cura acta sunt.


[Siegework and bombardment with mortars continues]

Statuebantur locis diuersis duodecim aeneae machinae, obsidione Ambusoni, quintum numerum haud superantes, ore in caelum erecto, base arctiori versus terram, iacto bimestri, qui altera obsidione tantum nouem dierum fuit, dies noctesque continuato, globos saxeos eprapalmares in tecta templaque, semel fere in caput magni magistri proijcientes, sed plus omnino timoris, quam veri periculi attulerunt.  Nam cum sonitu campani aeris diuersoab eo, qui vel oppugnationem vel vim tormentorum in muros quatiendos iudicaret, homines a speculatore sedente in fastigio fani periculi admonerentur.  Duobus millibus huiusmodi globorum tantum decem occisi sunt.  Quod inter caetera quidam Apella renatus medendi artis professor hosti prodidit, cui versato inter milites trepidatione detecto tormentis expressa confessio est peracti facinoris.  Iecerunt etiam globos cupreos, plenos intus bombardis digitalibus, et inter eas exurimenta erant, bitumen, sulphur, pix liquida, foris coopertus saepius in urbem tortis funibus cui stili ferrei acutissimi inhaerebant.  Hi longo igneoque tractu volantes, dum casu suo crepabant, omnia foedo fumo acque odore obfuscantes, quicquid adstabat cui inciderent stili illi, bombardulaeque foedae necabant.  Sed cum huiusmodi tormenta nec diu plueret, et saepius non frangeretur, liberata est civitas ancipiti periculo.  Efferatior vis erat quadraginta bombardarum, quae iactu saxorum rotunditatis palmorum nouem, aliquando undecim, deformare magis, quam solo aequare murum poterant.  Harum una, cum in domum, quam forte fortuna haud infelicissime praeteribam, furibundo impetu irruisset, volatu suo meprostrauit, AEthiopi sequenti, lapis euulsus caput et collum minutim contriuit.  Et quia in Aethiopum nomen incidimus, nolo gentem, quanquam seruilem, frustrati sua laude.  Tota enim oppugnatione dominos strenue et fidelissime adiuit.  Inter machinamenta haec, quae oppugnatione altera ducis Palaeologi haud plura, quam quindecim erant: duodecim vastae et immoderatae longitudinis, aeneae machinae globos aercos saxeosque multo maiores iusto capite in oppidum euomebant: quibus appositissime nomina a serpentibus basiliscis indiderunt: quod tam machinae, quam belluae contractu suo omnia foedantes parem noxam miseris mortalibus adferant: ante ora omnium istarum machinarum saepius uno die in stationes singulas centum et triginta missilia, excutientium: quod licet multis supra naturam videatur, tamen ita rem esse diligenti obseruatione compertum est.  Barbari quo eas seque a bombardis et conspectu Rhodiensium intactiores seruarent, tabulas attignatione contigua inter se iunctas opposuerunt: quarum medium transuersus introrsum axis sustinebat.  Has Turca superiori capite funibus ad tormentorum calcem reducto, cum in tantum altitudinis subduxisset, ut capita machinarum detecta apparerent, mox apposito ad forulum tormenti igne, murum quatiebat.


[Rhodians destroy gun positions during the day, run low on powder]

Est etiam alia arte atque ingenio hostis vsus, ad tutelam suorum tormentorum, quae sine rotarum adminiculo super contiguas tabulas humi prostratas iacentia texerat, valuis non altis, neque se expandentibus, sed quae fune ductorio a milite utrinque intra fossas abscondito clauderentur et aperirentur.  Rhodius huiusmodi opera, quibus confractis reliquum diei et tormentum hosti inutile reddebatur, praecipua cura ac diligentia tollebat: sed tantam animi praesentiam virtutemque hostes praestiterunt, ut noctu reficerent, quae interdiu bombardis dissipata erant: quae reficiendi pertinacia, et crebro suo missili igne, incendiisque cuniculoram Rhodij fero inopiam tormentarij pulueris senserunt: quem rotatu molarum per dies noctesque quinque mensium continuato, bis septem fortissimi equi ex splendido illo equitio magni magistri atterebant, inter irrequietos triginta et sex liberorum hominum labores.  Neque enim tunc temporis seruili ministerio in retam periculosa utendum videbatur: idque ne qua fraus contingeret, loco fideli custodia septo: cujus caput erat primum F. Desiderius Antagallus praefectus Manuacensis: postea Gulielmus Patisortus eques Gallus.


[Tower of St. Nicholaus]

Turris Nicolea, quam liberalitas ducum Burgundiae struxit, quod insculpta marmoribus insignia attestantur, super molem, dextro cornu ante portum admirabili anuquitaris arte et sumptu in mare proiectam: in qua stetisse ferunt Colossum illum Solis, inter septem orbis miracula, primum: qui cum terraemotu corruisset, iacens quoque miraculo fuit: neque Rhodij, quod Strabo dicit, prohibiti erigere rursus potuerunt.  Mira et supra fidem captumque humani ingenij de hoc Colosso prodit liber Graecus, quem penes me habeo, seu verius libri quaedam vetusta pars incerto autore.  Quae licet nihil minus semper quaesiuerim, quam ut plus iusto a rerum ordine declinarem, historia in quinque libros dilatata, eum multis aliis inter iter et fugam mihi visis auditisque explicare proposueram, ut opere varietatibus distincto, legentibus amoena diuerticula essent: et animus mihi per varios casus, per tot discrimina rerum in Latium acto, memoria repetitioneque praeteritorum periculorum constantior ac deuotior Deo liberatori redderetur.  Sed id quoque alia ratione effici potest, quare non putaui operaeprecium bonas horas ulterius in re nec utili nec necessaria collocare.  Verum nunc ad rem turrimque diuo Nicolao consecratam, cui cum supplemento trecentorum militum, inter quos fuere triginta fortissimi et nobilissimi sacri equites, præsidebat frater Guiotus Ragusus Gallus, eques magnitudine animique industria singulari.  Hanc Turcae per idem tempus diutino impetu tormentorum non modo inutili, sed etiam opprobrioso ipsis tentarunt.  Quaecunque enim tormenta opponebantur, ea tormentarij arcis primis fere ictibus aut arte sua, aut diui Nicolai ope adiuti disrumpebant.  Cumque per hunc modum omnis conatus diurnus irritus, ludibrioque hosti esset, noctu ad lunae lumen nihilo meliori fortuna (bombardis interdiu sub terra defossis, ne a nobis frangerentur) turrim impetiit.  Quae cum occasum versus pateret hiatu, commode equitem cataphractum capiente, factis supra quingentis bombardarum ictibus.  Dimissa, nec aliter tentata a barbaris est.  Verum circa moenia civitaris cum totius orbis oculi hoc bellum spectarent, opus mirum in modum feruebat.  Ingens coeptum, pertinax conatus, par utrinque labor, industria et spes haud dissimilis.

[September 9?, and assault on Bastion of England]

Rhodiensi die noctuque irrequietissimo ad varios conatus hostium, neque ars neque vis defuit.  Nam immani specu sub terram infra propugnaculum novum effosso, fossatum rudere, saxo, terra, sarmentis, opera hostili impletum, sedulo repurgabat.  Transversis cuniculis hostium cuniculos duos et triginta excipiebat, et palam ac clam coeptis inimicorum audacter obuiam ibat: qui cum nonis Septembribus ab imo ad summum aperuissent, partem haud parvam peregregij propugnaculi Anglicani, incenso inflammatoque cuniculo, cujus violentissimo crepitu tota urbs non aliter, quam motu naturali semel obsidionis tempore facto contremit.  Quem cum sentiret magnus magister ante altaria armatus mediusque inter preces sacerdotum canentium in sacello pro introitu propugnaculi, Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuuandum me festina: Capio omen (inquit) hostis adest, festinat in adiutorium Deus.  Danda nunc opera nobis est commilitones fidelissimi, fortissimique, ut hic ordo auspicato institutus, per tot aetates maioribus cultus, nec ab vllo hostium adhuc laesus, quantum in nobis erit, incolumis posteritati tradatur.  Eoque vehementius, quod magis dedecus est, parta amittere, quam omnino non parauisse.  Plura dicerem, nisi strenuis abunde dictum esse putarem, Et simul cum dicto, sequente satellitio armatorum, plenus spei bonae atque animi in hostes tendit: contra quos inferentes signa, licet undique tela conijcerentur, custodes propugnaculi arma et corpora intrepide obijciebant, deturbabantque maninulos militum, per hiantem fossuram ingredi conantes.  Hisque turbatis, ac pedem referentibus, caeteri qui pone erant, quos nec extructi aggeres, nec timor satis munierat (nam plerosque iacula tormentis: aut manu emissa vulnerabant) paulatim retrocedere coeperunt, quorum ignavia increpita, dux Mustaphus si ipsi cunctentur, solum adscensurum se minatur.  Barbari ducem circum fundentes cum vlulatu, strepituque moris sui in pugna ineundi, certamen instaurant.  AEquatis itaque viribus, praelium aliquandiu atrox fuit: summa vi, et duces hortabantur, et milites pugnabant.  Potuissentque barbari, si adversus partem ruina prostratam leuia tormenta opposuissent, cum vix quisquam nostrorum sine caede, aut vulnere stare potuisset, eo impetu propugnaculum capere.  Sed cum undique tubae, clamor, adhortationes, aures circumsonarent, in capita toto turbida caelo tempestas, telorum, ferreusque ingrueret imber, et oppidani equitibus immixtis, saxa et picem sulphure taedaque admixtam in Turcas conijcerent, nec animos, nec vires Christianorum amplius ferentes nondum receptui signo dato, terga verterunt, turmatimque abibant: nihilque ordinum, aut imperij memores passim, qua cuique proximum fuit, fuga effunduntur.  Bombardae per muros dispositae, in abeuntes et vagos cruentissimam stragem fecerunt, uti prius cum e castris magno agmine in praelium ruerent.  Ceciderunt hac oppugnatione multi Christiani et inter strenue pugnantes, et occisos equites Gallos, Hispanosque, Philippus quidam Lommelinus Ligur negotiator, qui ab Alexandria venerat, Stamphalea civis Rhodius.  Plurimi vulnerati sunt: F. Henricus Mansellus signifer: F. Petrus Mela Saonensis praefectus cujusdam onerariae navis, qui ambo vulnere obierunt.  F. Michael Dargelmunt summus triremium, et propugnaculi praefectus, amisso sagitta oculo, post grauem infirmitatem superuixit.  Enituit etiam in huius propugnaculi custodia, fortitudo cujusdam equitis Itali, quem Baptistam Romanum vocant, et F. Francisci Telis Lusitani.  Hostium, quos belli euentus aut laesit, aut necauit, certum numerum scribere non possum.  Qui modestissime mihi loqui videntur, mille caesos ferunt.  Templa lustrata, supplicationes indictae: Deo ob victoriam, honos habitus.

Muliercula quaedam Hispanae gentis, singulari vitae sanctimonia, quae ab urbe Hierosolyma redierat, nudis pedibus frequens circa aras et templa, stipem publicam, quam non tam saepe emendicabat, quam a sponte offerentibus accepit, rursus in pauperes erogans, sedulo hominibus religionem incutiebat: Deum poenas flagitiosorum isto bello expetere: caeterum ultione sceleratorum facta, urbi et moenibus parsurum.  Haec sibi per quietem, atque inter preces obnunciata esse, persancte affirmabat: et iam sanctum aliquid et prouidum habere putabatur: nec aut consilia eius adspernari, aut responsa negligere vulgus volebat: adeo deuinctas sibi habet mortalium mentes religio, sed miseros fefellit sua vates.  Dum haec domi aguntur, F. Desiderius Podius praefectus arcis Feracleae, qui multarum rerum cognitionem in recessu habet, quam, ut est modestissimus, palam non ostentat, ex insula per naviculam nunciabat, captos perfugasque ad se dicere, quod magnates quidam in Rhodo, secreta consilia cum hostibus communicabant, qui viam sibi subterraneam sternebant, in septo equitum exituram ad fanum Ioannis Colossensis.  Sic enim a Colossi illius, quem diximus, memoria (non quod quisquam Colossas Phrygiae civitatem cum Rhodo confundat) locum appellant Graeci, tam Turcarum, quam Latinorum imperio subiecti, qui linguam tantum Graecorum habent, sicut speciem hominum, moribus ritibusque efferatiores, quam vlli barbari.  Magnis animorum motibus civitas agitata est nuncio perniciosi et occultissimi mali.  neque enim scire poterant homines, qua via contrafoderent, quo loco, quo tempore, die an noctu, in ocio vel in tumultu eruptura foret vis illa terrigenarum.  Iamque non pro muris et moenibus solum vigiliae erant, sed quisque domi suae, magnis praemiis primo euulgatori a magistro propositis, armatus, anxiusqueterrae partum expectabat.  Indicia coniuratorum, cum nomina haud exprimerentur, magister silentio suppressit:



[September 9, assault]

verum prodidit exitus, quinto Idus Septembres, quintoque die post primam oppugnationem.  Propugnaculum Britannorum, quorum hac obsidione non contemnenda manus bello periit, praelio multo acriori primo, iterum tentatum est, irruperant per ruinas septem animosi vexilliferi cum delecta iuuenum manu.  Et cum pauci propugnatores pluribus pares esse non possent, ignominia accepta fuisset, nisi delecti equites duce magno magistro, cum signo sacrae militiae superueniffent.  Ad cujus primum conspectum Turcae haud aliter, quam fulgetris, miraculove attoniti, cum superiores essent, ad suos se receperunt.  Mustaphus impigre suo munere fungens inclinatam nulla notabili caussa aciem sedulo restituebat.  Caeteri duces militem terga vertentem, iterum vi, gladiis et exhortationibus in praelium retruferunt.  Itaque pudore et imperio superante metum, pugnam denuo capessunt.  Rhodij imbre sagittarum laborabant.  Sed ceperat omnium animos pectoraque obliuio vulnerum, mortis cogitatio aberat.  Hoc unum solum meminerant, hos esse hostes, quos superiori pugnacum strage et ignominia repulissent.  Qua virtute dum praelium in tertiam horam protraheretur, barbaris vires animique defecerunt: inter duo millia, quae manus militaris et tormenta prostrarunt, missa sinistro cornu e propugnaculo Cosquinense (quod vocant) dextro Hispaniensi, ceciderunt tres satrapae, induti holosericeo pallio ad pedes demisso: tam inhabili ad pugnam indumento barbaros vestiri moris est.  Ex nostris pro tanta multitudine hostium, sane pauci signifero F. Ioachimo de Cluys fagitta exoculato vexillum amissum fuisser, nisi propere F. Emericus Ruyaulx singulari magnitudine eques Avernus illud ab hostibus seruasset.  Venerat hic cum commilitone suo F. Balthasare Augustino equite Hispano, ex Creta insula in Rhodum obsessam.  Magnum et audax facinus.  Iterumque per mediam hostium classem in Pactolum iuit, copias auxiliares acceleraturus: sed inuidit diligentiae suae, et miserae urbi fortuna.  Mustaphus se cundo iam praelio infeliciter commisso, vilescere apud tyrannum coepit.


[Construction of hills for firing position]

Pyrrhus quo apud eum, omnesqueTurcas gratiam et dignitatem suam tueretur, aggerem e terra lapideque ante stationem Italicam intra moenia prostructum magna diligentia, continuatoque impetu decem et septem immanium bombardarum quatiebat.  Nec segnius stationem equitum Galliae Narbonensis, quibus imperabat F. Raymundus Ricaeri praeses Bithyniae, cuniculis et tormentis demoliebatur.  Habuerant ambo sibi a quopiam, qui specie emendae ancillulae, a Georgio Sanctorino, cive Rhodio, secreta urbis notauerat persuasum, oppidum hac parte capi posse: quos quoniam res obtulit silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque mores, quantum ingenio possem, aperirem.  Igitur his ingenium, crudelitas, perfidia aequalia fuere: magnitudo animi par.  Item religionis nostrae contemptus, in mares libido ambobus profusissima: quam in Pyrrho minuit aetas, auget in praeside Cassio.  Hic dando, audendo, ignoscendo (simulat enim clementiam, ut pleraque alia bona) gloriam adeptus est: ille autoritate, consilio, studio, publicae utilitatis apud suos clarior.  Sed hac parte, et reliquis oppidi locis, nobilissimus eques e Narbonensi Gallia F. Gabriel Chier praefectus Augustalis fraudibus et conatui hostium semper mature obuius fuit: pauperes urbanos atque agrestes profusissima largitione pecuniarum suarum, ad cuniculorum effossionem, cui operi praesidebat impellens Quod uni sentiebat Cassius, paululum impetus suos repressit.  Pyrrhus praedurus et pertinax senex, equites Italos quotidianis fere, ac leuibus praeliis lacessebat.  Saepe etiam iustructa sub signisacie, illos aggressus est.

Siquidem decimo Calendas Septembres iustis copiis occultatis, intra vallum decem pedum altitudine, muros civitatis superans, structum seruili ministerio hominum ex Moesia Valachia allatorum, aggerem militarem illum erectum principatu optimi Emerici Ambofi magni magistri Rhodij, quem diximus muro Italico praeiacere, cum subita iuuenum manu inuasit, trucidatis aliquot, qui praesidio erant, et omnia magis quam praelium expectantibus.  Sed cum repentino sonitu aeris campani, ingens urbana multitudo, immisti etiam sacri milites accurrerent, maxima vi certari coeptum: hostes aequo loco pedem firmantes, haud facile depelli quiuerunt.  Pyrrhus strenue laborantibus succurrere, integros pro sauciis accersere, omnia prouidere: contra equites memores nominis Rhodiani, et pristinae virtutis suae pugnam aequabant.  Quod ille videns signo dato, recentes suos extra vallum prodire iubet, scalis grumisque ac cumulis lapidum tormentis euulsorum, aggressi milites, prope fumma ceperant.  Oppidani in subeuntes, saxa voluere, ignes longuriis ad ipsum factis immittere, detrudere eos spartis ferratisque sudibus.  Bombardarij propugnaculi Cosquinensis et Carectani, quod custodiebat venerandus senex F. Fernandus gentilis, latus oppugnantium petendo, et nullo tormento fere frustra emisso, maximam hominum armatorumque stragem ediderunt.  Extremum tunc agmen procedere non audebat, primores sensim retrocedere coeperunt, signa equinae caudae, quae principum navalium sunt, et impicta lintea, quae ducum terrestris exercitus fluctuare.  Quod dux videns, postquam duas horas maiore animo, quam fructu pugnasset, canere receptui iussit: nostrum plurimi laesi.  inter caesos occubuerunt equites Itali, hostium ingens numerus.  Mouerat iratum ducem in nos iactura nobilissimi viri (si modo vlla sit inter barbaros et unius tyranni mancipia nobilitas) qui pridie huius diei tormento traiectus, occubuerat, dum incautius inferiori, veste holosericea: superiore, redemiculo aureo indutus, longam virgam rubram manu gestans, ante ora propugnatorum obambularet: aiunt fuisse Protyrannum, penes quem summa rerum insulae Euboeae erat.  Solymannus hoc amisso, haud minorem dolorem concepit, quam antea, quum bombarda accuratius e statione Anglica emissa, ei ingeniosissimum artificem, summumque rei tormentariae praefectum abstulisset.

Sed nunc ad tertiam oppugnationem Anglicanam stylum diuertamus, quae ut felicius quam duae primae Mustapho procederet, operam et consilium cum Achimeto Hispanorum oppugnatore partitus est.  Hic cum maximam muri partem, quem illi tuebantur, ignito, violentoque diffractu subter effossorum cuniculorum, in altum aera eiecisset, nube terreni pulueris obfuscatos statim maxima vi adortus est, neque segnius Mustaphus quinque vexilla inferens, Britannos aggrediebatur.  Pugna duobus locis simul anceps et atrox fuit.  Mustaphus unumquenque nominans hortabatur, putaret se contra latrones, piratas, pro patria, pro libertate, pro aris atque focis, quae toties illi violarunt certare.  Contra Rhodij manu magis, quam verbis strenui, intrepide resistebant.  Christophorus Walderic armorum et navigandi peritus, Germanus eques, urbisque imperialis Hagenau summus praefectus ac commendator, qui Rhodiis in pace ius laboriosissime ac integerrime dicebat, quum praesidis Graeciae omnes contra se conatus, supra terram bombardis, et subter cuniculis ludificatus esset, necessario praesidio ad stationem suam dimisso, huc se conferens, cominus gladio cum hoste depugnans, duo illi vexilla extorsit.  Barbari omnes cum strage et ignominia reiecti.  Achimetanus miles etsi animosior fuerit, iam in summa altissimi muri euaserat, nihilo tamen felicior.  Leuibus enim tormentis iussu et consilio Martiningi per tecta domorum in frontem oppositis, et laeuo latere bombardis noui propugnaculi, cui praesidebat F. Joannes Maupasus: item dextro ex opere militari, ad radices portae Athanasianae, quod F. Florentius Guiuereaux diu magno animo et periculo corporis defendit, missilibus impetitus, victoriam nobis reliquit, nec laetam, nec incruentam.  Nam strenuissimus quisque aut occiderat in praelio, aut grauiter vulneratus decesserat.  Preianus in gula tormento vulnus accepit, nec tamen lethale.  Joannes Buoch strenuus et magnanimus eques, aerarij triumuir, et Turcomastix (id dignitatis nomen in legione Britannica est) cum semper vim et oppug nationem Turcicam futuram negasset, morte sua utranque expertus est.  Occisus est enim inter Anglos, quibus ut Hispanis cum supplemento auxiliari opem ferebat, hunc finem habuit secundus aerarij triumuir.  Tertium Deus ad grauiora meritaque supplicia seruauit.  Achimetus strenuus alioquin ac prudens dux indignatus, quod voti compos non fuisset, propugnaculum Hispanum maiore postea vi tormentorum quatiebat, modico inde spacio locatorum.


Nec minorem vim omnium, quae ad urbes euertendas pertinent, experti sunt Auerni, quos in praelium ducebat F. Raymundus Rogerius, magnanimus et strenuus eques, patre Gallo, Rhodi natus, nono Calendas Octobres.  Adversus hunc commissum sibi locum strenue impigreque tuentem, magna vis barbarorum e castris processit, spem habens fragore cuniculi ducti ad basim murorum, et pleni materiae inflammatilis, ingentem mox impositoigne ruinam adfuturam: qua oppidum capi posse militi duces spoponderant.  Stabant iniquo loco barbari, telisque nostrorum obruebantur, nec cuniculus, cujus tota vis in venas subterraneas contraque actos cuniculos euanuit, murum paratis ingredi aperiebat.  Quapropter signo dato, clade aliqua accepta, nulla illata, statim redire in castra iussi sunt.  Murus qui occultam introrsum vim cuniculi, et si palam non apparentem accepisse a ducibus aestimabatur, magno bombardarum numero et impetu, per reliquum diei, noctemque insequentem diruptus est.


[September 24, major assault]

Tota nocte omnibus castris strepitus armorum, ingens hominum concursus exaudiri.  Duces de summa rerum deliberabant, decreta in crastinum oppugnatio est.  Tyrannus cupidus simul vincendi et anxius contrario metu: quippe bellum hominibus sumere licere, victoriam in manu fortunae esse, quae ad eum diem ingentibus coeptis suis haud adfuisset.  Considere tamen copiis suis, sperare fortunae erga se mutationem: nulli haereditarium vincere, victoriam vagari, a victore ad victum venire.


[Harangue by Sultan Suleyman to his officers]

Itaque cum spes metum vinceret, uni paucis arbitris in tentorio suo obambulans, diu multa secum animo volutasset, duces ac tribunos militum ad se vocari iubet: eosque pro praetorio hunc in modum allocutus fuisse traditur:

Vestra, magnanimi duces, fortitudo atque prudentia nulla indigent oratione.  Verum ut pauca dicam, male sana mens hostium facit, qui dum urbe tormentis lacera, cuniculis suffossa, dirutis templis, domibusque caede, labore, vulneribus fessi, quae mala toties oppugnatis accidere necesse est, primos spiritus, solitumque pugnandi ardorem non remittunt: videntur militi nostro merito inuicti atque inexpugnabiles.  Quam opinionem immutatam esse, plurimum ad strenue feliciteque pugnandum refert.  Facietis igitur illius urbis potiundae spem hortando, animum dando, promittendoque omnia.  Ad haec aperietis consilij mei rationem, ne credant se ad urbem unam oppugnandam, adductos, oppugnabunt vere moenia unius urbis, sed in una urbe uniuersam Christianam capimus ditionem.  Hîc cognati, affines, necessarij sunt omnium nobilium, regum, principum, dominatorum catholicae gentis.  Hîc pecunia omnis hostium: cujus concessa direptio, maximo vobis vsui, ad conciliandos animos militum erit.  Hîc tormenta, arma, omnis apparatus belli est: qui simul nos instruet, et reliquos Christianos misetabiliter olim trucidabit.  Potiemur praeterea tum pulcerrima opulentaque urbe, tum opportunissima, portu egregio: unde terra marique quae belli vsus poscunt, suppeditentur: quae cum magna ipsi habebimus, tum demserimus hostibus multo maiora.  Haec illis arx, horreum, aerarium, armamentarium: haec omnium quae Turcas maritimo bello infestant, receptaculum.  Hinc tutus in Brutios, Salentinos, Apulos, Siculos excursus.  Sed cum considerovos, magnanimi duces, qui virtute prudentiaque vestra, opibus atque imperio meo, ante duos omnino menses Belgradum adiecistis, urbem inuictam, inexpugnabilemque, vel proaui Mahometis viribus, magna mihi spes, quod non diu latebris, claustrisque civitatis tuti manebunt crudeles, et contumaces isti Cruciferi.

Duces finita concione, mandata militibus explicabant.  His urbis nobilissimae et opulentissimae direptio voce praeconis per omnia castra concessa est.  Tyrannus cum aegrum curis animum (vti solet) somnus inuaderet, strato se repefuit.


[Grand Master’s harangue]

Magnus autem magister (cui insolitus hostium nocturnus tumultus magnum quidpiam portendebat) armatus, intentusque singula urbis loca circumire, quenque amica voce aut nomine proprio compellans hortari: meminerit sepro patria, pro libertate, pro vita excubare: omnibus necesse viris fortibus esse, si motus intempestae noctis in diurnam pugnam euadat.  Respondere omnes bono animo sit, neminem illi se vivis magistraum aut vitam erupturum.  Cumque ab hostium servo quopiam Christiano ad vigiles clamaretur, ultimam pugnam parari, urbem prima luce diuersis simul locis inuadendam, Liladamus nihil temere, trepideve agens, convocatos equites suos sic alloquutus est:

Laetor, sacri commilitones, incidisse tempus, ut uno praelio ingentem gloriam parare, et arcem vestram tutando, orbis Christiani defensores, et nominis vindices a genere humano vocari possitis.  Gens, in quam crastina luce pugnaturi sumus, sola multitudine freta nos impetit.  Caeterum, si non numero, sed dextra, pectoreque virtutem metimur, haud dubium pauci strenui multitudinem superabunt.  Nec genus belli, nec hostem ignoratis.  Cum his est vobis equites pugnandum, quos semper mari iam quinquies, terra iusto praelio (omitto tumultuaria) tota acie moenibus admota vicistis.  Erit igitur crastino cetramine is vobis illisque animus, qui victoribus et victis esse solet.  Neque illi, quia audent, pugnaturi sunt, sed quia tyrannus, et violenta imperia ducum sic cogunt.  Igitur memores, quibus parentibus, et quam Christiani orbis de vobis opinionem orti, quae terra vos genuerit, quae exceperit.  In illos, sequentes unum furiosum iuuenem, cum indignatione quadam atque ira veluti si seruos videatis vestros, arma repente contra vos ferentes pugnabitis.  Ad faciendum non solum indignitas, sed etiam necessitas (quae sola vel timidos fortes facit) cogit.  Siquidem hîc in insula estis, unde nullus fugiendi locus: tum in urbe, cujus laceri et defracti muri, non tam vos, quam arma veltra defendunt.  Ideo crastina luce hîc vincendum, aut moriendum vobis est.  una dies vel laetam victoriam vel laudandam omnibus seculis, mortem praestabit.

Phira dicere parantem, nuncius adventantium hostium impediuit.  Equites popularesque, quos nouissimae pugnae fides, et sperata victoria fortes faciebat, in muros concurrerunt.  Subito signa hostium canere, et vibs ad stationem Italicam.  Narbonensium, Gallorum, portam Arhanasianam (quam aliter propugnaculum Anglorum vocamus) murum Hispanorum, et Auernorum quinque simul loca inuadi coepit.  Mustaphus pauca pro tempore suos cohortatus, patentem ruina locum inuadere iubet.  Turcae propugnatorum globo illati summa vi pugnabant: oppidani uni maius periculum, eo acerrime niti, ac hostem propulsare.  Neque alius in alio magis, quam in se ipso spem habere.  Undique ingens clamor et strepitus armorum.  Funditur ater unique cruor.  Dant funera ferro certantes: hi cominus gladio, illi tormentis: quae mira dexteritate torquebat frater Toros, eques Hispanus, vita et moribus integerrimus: alij balistis et arcubus utebantur.


Vicarius Agonothetae ac summi principis desertorum catholicae fidei inter confertissimos Christianos egregia animi magnitudine pugnans, postquam multam intulisset caedem, tormento traiectus occubuit.  Debuerat merito mors fortissimi ducis, suis pauorem incutere.  Sed nihil tam incertum, quam belli euentus: occisio unius barbari, reliquos in furorem atque amentiam vertit.  Mortem enim clarissimi viri ultum iri cupientes, cominus gladio, et procul nube telorum iniecta, nostros paulatim loco summouebant.  Mustaphus suorum alacritatem cernens, flammae (ut dicitur) addebat oleum.  Mahometem nomenque Turcicum obtestans, spolia, manubias, praedam memorabat: ferro viam per medias acies faciendam: quo sibi minus pepercissent, eo minus periculi.  Adfuere commodum fessis submissa subsidia, pugnam priorum caedehactenus inclinatam recentes aequabant.  Et cum viri propugnarent, feminae tela omnis generis saxaque in muros gerebant: anhelos sudore, pugna, cibo et potu adportato reficiebant: nec minoribus animis milites Pyrrhi equites Italicos oppugnabant.  Anceps utroque loco praelium, totius negotij facies varia, incerta, foeda atque miserabilis: hostes pro praeda, pro imperio: Rhodiani pro vita, pro libertate certabant.  Nec erat vllus ordo, aut vlla tam inutilis ad bellum aetas, quae eo die Hierosolymitanos milites non iuuaret.  Pugnarunt prophani et sacri, neque crucigeri sacerdotes tantum, quorum virtus tota obsidione haud sane minor, quam equitum fuit, sed etiam cucullati: et inter eos Franciscanus quidam, cui Ioanni Antonio nomen: feminae, pueri, et cum his immisti senes, supra animi corporisque vires, defensoribus tela ministrabant.  Lapides stratis effossos manu fundis eijciebant.  Ignes, sulphur, oleum incendiarium, picem liquefactam deuoluebant in subeuntes.  Nec vlla perniciosior pestis ibi vehementius timebatur.  Quippe uni feruens semel materia artus aliquos apprehenderat, nec vlla vi quidem excuti poterat, et quicquid attigerat, perurebat: iaciendo arma, lacerando indumenta, unus alium impediebat: turbari ordines, fluctuare signa, nec recentes audere sauciis succurrere, cum undique in pectora tela e muris missa volarent, in capita imber ignium et lapidum plueret.  Ad haec clangor tubarum parua dictu, sed magni eadem in regerenda momenti res, non tantum barbarorum aures, sed etiam animos mire perturbabat.

In isto ardore magno magistro hortanti suos pro porta sancti Athanasij, (huc enim eum, quum prius ad stationem Italicam resedisset, praetorij sui cura strenuo, ac nobilissimo equiti fratri Antonio Monterolo commissa, belli necessitas, periculorumque magnitudo aduocauerat) nunciatur propugnaculum Hispanum ab hoste captum.  Atroci nuncio (ut par erat) motus, non tamen defecit animo.  Sed belli curam Emerico Gombaulio praefecturae Peloponnensis titulo insigni relinquens, cum delecta manu iuuenum eo tendit.  Ceperant illud hostes admirabili casu: nam custodum maxima pars excesserat auxilio laborantibus, tredecimo inde passu manipulis equitum Hispanorum, quibus cum acriter conserebant manus.  Achimetani milites pauci, qui relicti erant, tormentum quoddam armis manu positis intentissime aptabant, in dextrum cornu integrorum, qui fessis adversus Hispanos succedebant.  Et ut sunt in omnibus bellis ignavi multi, quidam ex his hostes, cum scandere in murum animus non esset, inter disiecta saxa, ruinasque ad pedem propugnaculi aliquantisper pauentes remansere.  Tandem cum supra se solitudinem esse intelligerent, metu in confidentiam et fortunam verso, per cliuum reptantes occupata deserta parte, paucos inermes, et tormento aptando iutentos a tergo occiderunt, et extollentes patrium trucemque clamorem: deiecerunt vexilla.  Turcae qui intra munitiones suas parati intentique stabant, concitato per mediam fossam cursu, suis agglomerare sese non cessabant, donec condensatae undique pilae aeneae tormentis euolantes, impedimento barbaris essent.  Duas horas super muros ancipiti Marte propugnaculo dimicatum est.  Barbari loco superiores, inuenta ibi saxa in subeuntes Christianos iacebant, summouebantque arcubus et tormentis multitudinem.  Magister hortatur, imperat, quae in rem sunt, quod plurimum ad accendendos animos militum intererat, testis, spectatorque virtutis atque ignaviae cujusque adest.  Itaque in vulnera ac tela ruunt: nec illos muri, nec superstantes armati arcere queunt, quin subeant Hugo Caponus, Hispanus eques, unus e quatuor tribunis militum, et Menotius, eques Gallus, cum aliquot auxiliaribus Cretensibus in portam negligentia barbarorum obice ferreo non clausam irruperunt.  Cretenses infra teli iactum, barbaros brachio apprehensos strictis pugionibus transfodiunt, multi in subter patentia moenia deiecti, illiso cerebro expirarunt.  Accendit recens ignominia iram in fortissimo viro magistro militum, qui fidem Christi deseruerunt, et horratus vulgum ut sequeretur, primus cum duodecim fortissimis viris pari robore corporum et animorum, in suprema muri Hispani euasit, quadraginta signa sua lunata defendens, nostra cruciata deturbans.  Imperacorem suum milites (quanquam fessi labore, fame, siti, et pugna matutina, quae in mediam diei lucem processerat) naviter sequebantur.  Liladamus cum saepe alias memorabilis, tum hac praecipue pugna fuit.  Nam parte praetorianorum demissa intra recupetatum propugnaculum, cum reliqua cohorte ad atrox, dubiique euentus praelium accurrit.  Hispani, caeterique sacri milites, et immisti his profani, qui vulneribus, caede ac lassitudine confecti erant, conspectu magistri, velut tunc primum pugnae signum accepissent, redintegrato animo et clamore, certamen restituunt, gladiis, saxis, contisque ignes praeferentibus, ac densatis missilibus, stragem et caedem continuabant.  Bombardae locatae pertransuersa opera, in summitate murorum, hostium latus foede discerpebant.  neque segnius Auerni et Galli NarbonensesTutcas trucidabant.  Per hunc modum cum pugna aequata esset, recens praesidium ex arce Nicolea duce F. Alioro Hispano equite animi magnitudine, et caeteris pacis, bellique artibus, cuiuis veterum conferendo, eductum, rem ad seinclinabat.  cujus uni per internuncios certior factus esset Solymannus, oppugnationem cernens ab alta specula procul, e malis antennisque navium structa, receptui canere iussit, et Rhodiis et barbaris grato, Iacho Basso autem gratissimo: nam dum alij pugnabant maxime, ipse fugiebat maxime.  Quam ignaviam prope stipite luisset, per obscoenas inferioresque corporis partes acto.  Huiusmodi enim supplicij foeditate, barbari sontes plectunt.


[Punishment of Mustafa Pasha]

Verum nulli iratior, infestiorque tyrannus fuit, quam Mustapho belli istius machinatori: quod vaniloquus, ut plerique Palatini esse solent, spem suam inflasset: quod falsis adulationibus extollendo (verbis multiplicatis) eius vires, Rhodianas nimium mendaciis deprimendo, occursum ad littora populum, uni regiam classem aspexisset, facturumque deditionem et imperata spoponderat.  Quae vanitas promissorum non sine maximo damno et dedecore nominis Othomanici iam parêre: quare mors ei indicta, coramque transfigi a spiculatore telo imperans: Volo, aiebat, oculos pascere.  Iamque supplicij apparatum lictor promebat, adeo torpentibus metu qui aderant, ut non modo ferocior vox adversus atrocitatem poenae, sed nec gemitus quidem audiretur.  Pyrrhus unus, parantem se sagittarium summouere ausus, prodiens ante tyrannum, clementiam eius appellat, et vitam Mustapho rogabat.  Accensus ille audaci facto et indignatione, eundem pari supplicio damnat, quod se procul a regia, ab ocio et quiete in insulam ad maxima belli, tempestatisque pericula euocasset.  uniuersa Apocletorum concio factum deprecari, humum hostilem satis madere, non esse rigandam ulteriori sanguine duorum clarissimorum ducum.  Itaque cum ira iam deferbuisset, et admoneri se pateretur, Pyrrho prudentia et sua aetas Mustapho coniunx, sororque aui sui materni vitam impetrarunt.


[Casualties of the battle]

Illuxit itaque dies hic tanta hostium strage, Rhodianis tam celeber, quantum unquam alius quispiam ab urbecondita.  Inter coaceruatos corporum cumulos, reperti duodecim satrapae, et is quem dixi vicarium magister scholae militaris cumulatae corporibus fossae, strages omnia tenebat, corpora quaedam adhuc spitantia, multi trunci artus, diuisa quaedam a corporibus capita, pectora, latera, terga multorum sauciata vulneribus: quidam ictibus saxorum integri, vel in mortem sopiti iacebant, vel aegram trahebant animam, tellus cruore atra, undique tristissima facies et plurima mortis imago, et victotia ipsis miseranda victoribus erat, si de alio contigisset hoste.  Turcae qui suos humare parant, cernentes patentia occisorum viscera, foeditatem immanium vulnerum, horrorem concipiebant ingentem, nec defiteri adversus quosque viros, quae tela dimicarent.  Vigiles Rhodij pro muris excubantes, palam eis maledicere.  Pyrrho Mustaphoque vecordiam obiectare, tyranno masculam libidinem, Rhodios caudae salaci nouaculas acuere, ignem infamibus parare corporibus: quorum interemptorum, vulneratorumque numerum certum nescio, nec si sciam, referreausim.  Is quem in diurnos commentarios suos, temere tamen conscriptos retulit nobilissimus eques et antiquarius F. Macedonius, haud dubie multo inferior vero est, duo tantum millia occisa prodit.  Sed F. Georgius Faucellus eques Lugdunensis, qui hac oppugnatione egregium sane de se specimen exhibuit, hunc numerum ad caesos solum provallo Italico restringit.  Robertus Perusinus moribus et aetate grauis, atque omnium quae hostibus aut prospera, aut adversa fuere diligentissimus inuestigator, in oratione, quam ad Hadrianum pontificem habere proposuit, caesa narrat decem millia.  F. Iacobus Borbonius eques clarus literis natalibus, ac, virtute, caesorum sauciatorumque numerum ad quindecim millia extendit.  Ego ad hunc modum argumento neque, temerario, neque improbabili, numerum ad viginti millia augete non verebor.  Quantam enim hominum, tum suapte natura, sanguinis et bonorum nostrorum auida, tum imperiis et exhortationibus ducum in caedem nostram impulsorum stragem fecisse sex horarum spacio, et quinque simul locis putabimus, tormenta, arcus, tela, saxa, hastas, lupos ferreos, curuos harpagones, denique omnia quae ars aut prauitas humana hactenus ab aeuo condito in suam perniciem excogitauit? Plura vexilla hostes amisere.  Itaque equites ceperunt duo regia ingentis splendoris aestimationisque.  A nostris praeter plurimos sacros equites centum fere et quinquaginta profanae militiae desiderati sunt, sauclatorum maior numerus.  Decretum erat singulos equites aut laesos aut interfectos nominatim recensere: sed cum huiusmodi diligentia haud necessaria in historia sit, simul ne nimio studio recitandorum nominum fides mea lectioni suspecta fieret, cunctos ob patriam pugnando vulnera passos aequali silentio transire animus fuit, sua cuique gloria contigit: alij aliud decus tulerunt, nulla e Rhodiana militia natio expers suae pietatis, religionis meritorum est.

Classis centum triremium armis virisque instructa tota oppugnatione fauces portus obsidebat, occasionem expectans, si quomodo posset subito inuadendi.  Sed praefectus cum videret ab equite Franco qui F. Petro de Cluijs militabat, et sacro milite ulterioris Hispaniae Lusitaniaeque omnes aditus a mari praeclusos, haud ausus est concurrere, homo nequaquam militaris sanguinis, cui celebre, mutato ad Achimeti preces capitali supplicio, quod tyrannussumere iussit.  Plenus adhuc ira, et vehementi admiratione ob importatum ab Andugo in summo loci, temporisque discrimine auxilium, palam tota concione, et in puppi praetoriae navis centies virgis, fustibusque caeso, maris imperium postea ademptum est ob animi ignaviam, et quod saepe nimium falli se pateretur a nautis nostris: qui in dies crescente inter oppidanos hominum et rerum bellicarum inopia, supplementum et commeatum, importabant ex arcibus Lindo, Mauolito, Foraclo, Petrea, quam ex ruinis Halicarnassi, Pyramidibusque Mausoli sepulcri inter septem orbis miracula nominatissimi, struere coepit Heinricus Schlegelholt eques Germanus, dum Tamberlanus inuaderet Asiam, conijceretque in vincula Bayazetum Turcarum regem, qui prius Pannonios et Ioannem Burgundiae ducem, insigni apud Nicopolim praelio profligauerat: praeterea ex insulis Coo, Lero, Calymnia, Nisero.  Telum aunt et Chalcea barbari haud longo ab adventus sui die, inopia aquarum ceperunt omnia crudelitatis exempla in victos exercentes.


[Greek woman kills her children]

Version 1: Sed cum res sic obtulit, non putaui silentio praetereundum facinus, nescio utrum atrocitate, an animi magnitudine nobilius quod ausa est supra vires, supra sexum suum mulier una Graecanici sanguinis, quae cum arcis praefecto consuetudinem habebat: quem ut agnouit fortiter dimicando occisum amplexa duos venusto corpore et amabili indole pueros, quos defuncto genuerat, postquam maternae pietatis oscula extrema libasset, et notancrucis Christi lacrymantium periturorumque frontibus impressisset, ferro atrox femina iugulauit, et trementes adhuc, exeunte simul sanguine et spiritu, artus cum caeteris, quae cara habebat, in ardentissimum rogum coniecit, ne hostis (dicebat) vilissimus vivis aut mortuis, gemina nobilitate corporibus potiretur: et cum dicto induens cari amatoris paludamentum madidum multo adhuc sanguine, accepta framea in hostes tendit, ibi egregia bellatrix et omnium seculorum memoria dignissima virago, inter confertas hostium phalanges, more virorum fortiter bellando occubuit.

Version 2: Mulier una græcanici sanguinis, quæ cum arcis præfecto consuetudinem habebat, ut eum agnovit fortiter dimicando occisum, amplexa duos venusto corpore et amabili indole pueros quos defuncto gennerat, postquam maternæ pietatis oscula extremò libasset, et notam crucis Christi lacrymantium, Pîrîturorumque frontibus impressisset ferro atrox fœmina jugulavit, et trementes adhuc exeunte simul sanguine et sPîrîtu artus cum cæteris quæ cara habebat, in ardentissimum rogum conjecit, ne hostis (dicebat) vilissimus vivis aut mortuis gemina nobilitate corporibus potiretur.  Et cum dicto induens cari amatoris paludamentum, madidum multo adhuc sanguine, accepta framea in hostes tendit; ibi egregia bellutrix et omnium seculorun memoria dignissima virago, inter confertas hostium phalanges, more virorum fortiter bellando occubuit.



[Suleyman is discouraged by losses]

Tyranno (ut a diuerticulo quodam modo in viam reuertar) postquam tot locis, omnibus copiis, tanto tempore urbem summa vi frustra oppugnasset: nulla amplius libido inuadendi aliena regna erat, ingentesilli spiritus conciderant: nihil praeter recessum et fugam meditari.  Linqui adhaec saepe animo, atque collabi diu, sine voce simillimus mortuo iacere, memoria tot praeliorum infeliciter commissorum, strage tantorum ducum, tot fortium militum, quorum sanguine haudtemnenda Italiae pars parari poterat, aeger, torpens ac silens, diu omni humano accessu atque colloquio, etiam complexibus, et Venere Abrami abstinere, quem perdite deperit, quamuis agrestem opilionem et patre pecorario Ragusino natum.  Non equidem hoc dubites amborum foedere certo consentire dies, et ab uno sidere duci: huius consilio Asiam ille regit, maximam Europae partem moderatur, ab hoc bardo inepto, agrestri monstro, emasculato, nobilissimae Italiae tot praeclaris ingeniis, tot praeterea strenuis atque magnis ducibus, foeda mors et ignominiosa seruitus parantur.  Sed tyranni mentem nihil aeque sollicitabat, quam Lunae ante initam pugnam deficiens lumen: quae colore sanguinis suffuso, dira, foedaque apparuit.  Diis inuitis ad Rhodum fatalem Turcicae gentis pestem se venisse dicebat, Abraimus et quaestor, cui publicae pecuniae in diuersos vsus erogandae cura fuit, animo metum excutiebant, naturae vicem esse lunamque deficere.  Cum aut terram subiret, aut sole premeretur, tempus quod omnia domat, expugnaturum, quos ferunt, flamma vincere non potest.  Interea amoeni recessus caussa etiam terrendi magis obsessos munimenta in verticem montis Phileremi erigenda tyrannus annuit.  Coepta strui arx est ingenti opere atque sumptu.


[Ottoman traitor and Mustapha sent to Egypt]

Mustaphus dum indies tyranno suspectior esset, sine autoritate sine gratia (praeterea exulceratam mentem habens ignominia nuper parati supplicij, nihil enim magnorum virorum animis tenacius inhaeret, quam iniuria) literis ad sagittam ligatis, hostium consilia oppidanos docebat, et fugam in urbem moliebatur.  Sed inuidit fortuna incoepto nobis salutati, nam cum in castris nunciata esset mors rectoris Syriae, quem barbari Caierbechum appellant, Mustaphus ad leniendam minati supplicij iniuriam, cum amplissimo imperio, ut Syros in fide atque officio contineret, ad Babylonem Memphiticam missus est.  Verum quando historiam scribentem non deceat, parum comperta pro veris narrare, lectorem hîc admoneo, quae de Mustapho hoc loco dixi, accepisse me ab hominibus magis opinionem suam, quam reicertam cognitionem sequutis.  Quicunque tamen proditor et fugitiuus iste fuerit, magnum eum virum secretorum consiliorum participem fuisse, liquido constat.  Tria millia Syrorum postea, et quingenti Mammaluchi, qui rectoris mortem attulerant, per triduum leui certamine, sed quo nullum nobis, nec molestius, nec nocentius, saxa ignesque iaciendo, cum custodibus propugnaculi Athanasiani bellum gesserunt.


[Suleyman’s offer for parley and capitulation]

Verum leui certamine, nec iusto praelio, neque bombardis, cuniculis, tormentisve clara Rhodos capi potuit.  Iam quietis aliqua facies apparere, efferacior vis tormentorum continere paulisper ictus et boatus suos.  In summa, obsidio magis, quam oppugnatio aliquot dies fuit.  Hostis tamen dies et noctes in fossis excubans, dolum tentabat defensorib.  moenium, praemia modo, modo formidinem ostentans.  Latinos tantum ad supplicium se cupere: Graecos vero imperatorem Graeciae inuiolatos seruaturum dicebat.  Sequuta est inde foeda imbribus hyems, tonitrua, fulgura, minae caelestes, non solum corpora fessa labore, metu ac vulneribus, sed etiam animos barbarorum frangebant.  Praeterea asperum mate naues in statione, qua haud facile alia infestior classi esse potest, ita afflictabat, ut praefectus uni nulla facultas administrandi, aut adiuuandi daretur, cum vexara et lacera classe, dimissis funibus et anchoris continentem petere sit coactus: quam ob rem, magnam, quod necesse erataccidere, totius exercitus sui perturbationem tyrannus sensit.


[Suleyman’s harangue to his soldiers]

Unus posteaquam Achimetus ei promiserat, quod ima murorum dolabrisvectibusque ferreis euerteret, tanti mali patiens, vocatosque ante praetorium suum milites: quorum lubricae ac rigentes manus vix arma tenere poterant, in hunc modum alloquutus est:

Quanta pro dignitate atque decore imperij mei feratis magnanimi milites, haud ignoro.  Continuus caeli fragor, immensa imbrium vis, sonorum caelum, algor, fames, sitis, caeteraque longae istius obsidionis mala, utarma vos deponere, quietemque necessariam sumere sinam, multum me hortantur.  Sed videamus primum, anne turpe sit viris fortibus victoriam, quae in manu est, hosti, taedio imbrium et tempestatis relinquere, vallum, fossam, aggeres, non in urbem modo, sed in caelum etiam spectautes, munitiones, turres, et talium oppugnandarum urbium apparatum deserere.  Certe aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro dignitate imperij Turcici oportet.  Quod si aestate factum non est, hyeme ut faciamus, cogit me cum publicum imperij decus, tum vestrum quenque priuata sua utilitas.  Si enim hinc reducimus exercitum, quis est qui dubitet hostes, non cupiditate solum vlciscendi, sed etiam necessitate imposita ex alieno praedandi cum sua amiserint, agros vestros, domos, fortunas vestras inuasuros? vos coniuges, liberos, necessariosque in multo foediorem, quam nunc est, seruitutem redacturos.  Vrgete igitur obsessos, nec ante abscedatis, suadeo, quam spei vestrae finem ceperitis.  Si hercle nulla necessitas subesset, tamen ipsa dignitas, famaque corporum et animorum vestrorum perseuerantiam imponere debet.  Nam ora, oculi omnium gentium, omnium Christianorum in istud bellum, in vos connersa sunt.

Quos hyemem unam durare in castris non posse intellexerint, merito aestiuas aues appellabunt: qui statim nubilo caelo, tecta ac recessum circunspicitis.  Graecos ob unam pellicem Troiam decem annos oppugnasse dicent: sed Turcas caedibus, rapinis, excursionibus terra et mari factis, seruitute praeterea ducentorum et quatuordecim annorum vexatos, oppressosque unam hybernam obsidionem perferre non posse.  terrorem nominis vestri hactenus vanum fuisse: famam illam (ut pleraque alia quae non visa magis timentur) auxisse apud homines ignaros in regionibus exteris: iam tuto sustinere quemque vos posse, qui impetu potius bella geritis, quam perseuerantia, quae in omni genere militiae, maxime aunt in obsidendis urbibus necessaria est.  quarum plerasque munitionibus, ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum vincit atque expugnat, sicut Rhodum expugnabit: in quam occultum telum paratum est carissimi commilitones.

Verum cunctis praesentibus res setractare non patitur.  tam nescire enim quaedam multitudinem, quam scire oportet.  Plerique id callide magis, quam vere dictum existimabant; et quanquam ingentia praemia et placida ducis oratio moestos et fatigatos militum animos parum reficerent, vicit tamen in gente obsequentissima imperatoris amor, et magni secreti auida expectatio.

Achimetus teli illius autor, sponsorque victoriae, ad murorum fundamenta septa haud alto promuro, post quem custodes nostri excubabant, crebro (licet haud satis tuto loco) militem suum submittebat, qui cum (nescio quo infelici fato nostro) promurum illum occupasset, factus voti compos auxiliares inuocabat: hi intra locum se munierunt, donec dux murum musculis testudidine pluteis in eum casum paratis subiret.  Quod quidem facillimum illi factu fuit, per fossas iam complanatas, multa terra iniecta, cujus eminens supra modum altitudo vsum tormentorum e cauis propugnaculi Auerni latus hostium tentantium impediebat, neque Rhodij e fastigio murorum immanibus bombardis illis dirutorum, cum nusquam in illis esset consistendi locus propter Chiriobardericos, intra aggeres suostormentis paratis latitantes, quicquam deuoluere in subeuntes poterant.  Itaque homines defunctos, ut videbatur, omnibus periculis, et in vmbra quodam modo quietae pacis existentes, recens atque inopinatum malum mire perturbabat.  Conspectus primum pauorem, silentiumque torpens iniecit, admiratio deinde ac commiseratio, suique aperta querimonia subiit.  Preianus ad omnia impiget et audax, perforantes igne, oleo, pice ardenti, reliquaque materia incendiaria summouebat.


[October 7]

Sed cum fugientibus ignem, fustuarium, morsque parata essent, et pro sauciis semper reponerentur integri, fatale opus septimo die Octobris incoeptum, magno conatu miserrimorum seruorum procedebat.  Serui enim sunt Turcae omnes, etiam consilio, autoritate, armis praestantissimi, solus unus tyrannus in tam immenso imperio cuncta sibi possidet, caeteros omnes quenque pro dignitate et merito stipendiis alens: hi quo pleno discriminis opere ocyus se liberarent, excauatum circa fundamenta murum stipitibus fulciebant, quos adiectis malleolis, ignibusque torrendo muri ruinam parabant.  Verum cum res ex sententia non procederet, eundem cathenis ferreis, funibusque anchorariis mirabili machinamento distrahere in terram conabantur.  Sed tormenta per Auernum propugnaculum disposita, exiguo tempore insani, et multorum dierum operis molem deiecerunt.  Dux Achimetus postquam omnem conatum suum ludibrio essevidit, atque obuiam sibi veniri ab oppidanis intellexerat, anxius trahere cum animo suo, omitteretne incoeptum, quoniam frustra videbatur, an fortunam operiretur, quae sola promissiones suas tyranno factas implere, et morte eum liberare poterat.  Interea ut iussum fuit a Gabriele Martiningo Drachones fieri intra murum crassissimum ut educta inde arma iuuentus operarios trucidaret, et minutorum tormentorum utroque latere positorum conglobatis ictibus muri faciem, ad quam hosti aditus erat, tueretur.  Sed Martiningi mandatum specie satis tutum, euentu nobis et sibi infelix fuit.  Nam oculo ictu Chiriboardae inter opus ordinandum priuatus est, ut pleriquealij strenui equites, inter quos haud immerito retulerim F. Ioannem Omendem equitem Arragonensem, cui cura vestitus militaris distribuendi incumbit.  Disposuerunt barbari multitudinem horum tormentorum per rimas partis muri, quae inter eos et nos media adhuc restabat.  Quem, cum ignari essent, quantum hae Chiriboardae nobis nocerent, suspenso opere terebrandi, denuo hombardis maiorimole acriter feriebant: quarum vis iam solito erat efficacior erga murum tot modis debilitatum.  Qui uni indies magis magisque tormentorum continua violentia labaret, oppidani ad omniatuenda obeundaque multimoda arte destineri coepti sunt, non nocte, non die cessauerunt ab opere, ut nouum murum, ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, reficerent.

Hostibus et defensoribus parlabor, similis animus: quem illinc spes, hinc desperatio fecerat.  Cretenses quorum operam atque industriam scriptores in bello navali commendant, etiam huic terrestri utiles fuere, et locum difficillimae custodiae, cum supplemento sacrorum equitum adeo egregic, fideliterque obseruarunt, ut non sint veriti Castrophilacam civem Rhodium, opibus, et cognatorum atque affinium celebri multitudine potentem, cujusque in extruendis operibus disponendis munitionibus, summa toto bello fuerat diligentia, quique ipsos saepissime pauit cibo ac potulargissime administrato, in vincula publicitus conijcere, quod tempore et loco suspecto contramagistri edictum per singulas stationes voce praeconis diuulgatum, sagittam in hostes eiecisset.  Quem uni variis et multis quaestionibus affecissem, nihil potui expectorare, adiutus etiam opera prudentissimi et nobilissimi Hispani equitis F. Ludouici Luel: cui cum quatuor tribunis militum iuris dicendi ac distribuendae annonae cura erat, quam quod inter amicas et fortuitas cum plerisque civibus confabulationes hostis iram, si auxilia transmarina non venirent, aliqua tributi specie vel manumissione seruorum leniendam dixisset.  Hanc grandi cum difficultate expressam a reo confessionem, uni nocte ad magnum magistrum retulissem, strato (cui indumento militari septus incumbebat) se attollens ac gemens ad vigilias perrexit, iussitque nullo alio addito verbo utreusseruaretur.  Per hoc temporis tyrannus foris comitia celebrare, cum ducibus de summarerum frequenter consilia inire.  Omnium unanimis sententia erat, urbem eo die capi posse.  Caeterum ut in multitudine semper aliis aliud placet, quidam sentiebant (sic enim mihi obsidi hostes ipsi retulerunt) Rhodiorum animos prius colloquio tentandos, si forsan pacati quippiam responderent.  Ad hunc modum victoriam minori sanguine imperatori futuram, et orbis totius imperium anhelanti utilem esse clementiae famam, quam summis ducibus ad opes propagandas miro vsui esse Cassius et Achimetus affirmabant.  His magna animorum contentione desertorum fidei magister contristabat, qui saeuitia ingenti et cupiditate praedae ad excidium civitatis trahebatur.  Tyrannus placitorum Mahometis studiosissimus, ingenio infido et supra naturam hominum, ac ferae cujusque trucissimae crudeli, quam tamen crudelitatem altitudine ingenij uni expedit, mire dissimulat, in sententiam seueriorem magna totius corporis et animi alacritate accessit, et per omnia castra urbis direptionem militibus concedens, eos in hanc sententiam alloquutus est.  Tandem magnanimi viri fortuna virtutem atque constantiam vestram egregie experta, digna laboribus modo praemia affert.  Victoria et opes hostium, quae tam diu cupiuistis, in manibus vestris sunt: nunc tempus Graecolatinos istos, qui plures pene perierunt, quam supersint, non homines, sed effigies et vmbras hominum, fame, vulnere, squalore, laboribus debiles, impotentesque trucidandi, qui scio vobis resistent: non quia audent, sed quia necessitas perituros cogit.  Sumite perfidiae, crudelitatis et sceleris poenas nunc a Cruciferis, et documentum modo graue posteritati exhibete: ne quis unquam Turcani vlla in fortuna opportunum iniuriae ducat.  Strata in urbem via est, patet oppidum immani ruina, quae commode alam triginta equitum amplecti potest.  Ab hac exhortatione imperatoris milites incitati, cum per aliquot dies inter stragem ac ruinas captae urbis nihil superesse praeter armatos hostes viderent, nec quicquam tot cladibus territos, nec flexuros ad deditionem animos, ni vis adhiberetur, experiri ultima et impetum se facturos in urbem tyranno promiserunt.  utque omnia eis opportuna magis ad vincendum forent, oppidanis palam obscoenam necem et miserrimam seruitutem pridie diei quam pugnam inirent, minabantur, et lapides crebris tormentis excutiebant, quae per hiatum disiecti muri in urbem volantes, multas uno die domos prosternebant.  Interiorem autem recenter oppositum murum propter suam decliuitatem raro attigerunt, quae res magnae nobis saluti fuit.  Fragor ruentium tectorum, sonitus hostium, tonitru fulgorque bombardarum, magnam miserrimae plebi perturbationem iniecit ploratus mulierum, puerorumque undique audiebatur, omnia triste spectaculum erat, dira et feralis uniquererum facies, diem tam foede exactam, turbulentior omnino nox excepit, noctem lux turbulentissima insecuta est.  Albescenti enim caelo fulgentia legionum signa in patentibus campis conspiciebantur.


Barbari spe praedae et victoriae alacres, cum immenso strepitu armorum cantu vlulatuque patrio ad diruta atque disiecta moenia properabant, maximam vexillorum multitudinem cinctam festa fronde ante portam Ambrosianam statuentes, quam Angelus eques multis fortibus factis atque prudentia animi insignis, praefectus modo Aquilarius et Augrustalis Thomas Chiensel custodiebat, nec segniter, nec imprudenter,  nam tria magnae molis hostilia tormenta contrariis suis tormentis, quo suo facto et opera Christophori Waldenric, cujus supra feci mentionem, civitas hac parte non admodum firma ab excussionibus, et vi undecim immanium tormentorum liberata est.  Regia classis portum locaque moritima circumnavigans inuasionem simulauit, dixisses urbem terra et mari inuadendam, expiratura respublica, casurum omnibus imperium merito videhatur.  Nihil tamen tot onerati atque obruti malis flexerunt animos: sed tantum arma ferrumque in dextris velut solas reliquias spei intuentes, abalienatis a memoria periculi sensibus ad sonitum aeris campani effusi undique ex domibus, antris ac latebris, quas plerique contra imbrem ignium et immanium saxorum sibi parauerant, densato agmine in rabiem versi ad pugnam cacurrerunt, pro nudata moenibus patria corpora sua opposituri, nihil ducum exhortationibus, nil imperio opus erat: sua quenque conscientia recordatione malorum hosti iliatorum ad defendendam impigre urbem hortabatur: et proponebat alius alteri hostile iugum, ludibria et victoris superbos vultus, ultima omnibus supplicia et foeda mors ob oculos erant.  pugnabant inter ruinas collapsi disiectique muri velut campo patente equites et cives Rhodij: feminae viros suos ad caelum manibus tensis, poscentes a Deo et numine tutelari victoriam, ut pro patria, pro libertate, pro domesticis opibus, pro religione Christiana fortiter pugnarent, hortabantur, mortem clamabant timendam non esse, quae nouam beatissimis animis vitam afferret.  Mulier quaedam corpore quaestum facere solens, hoc die S. Andreae profecto, ut commissum saepissime scelus morte expiaret, multos barbaros acuta cuspide transfodit.  Quaedam afflictae matronae in domibus suis patriae occasum cum suo exitio expectabant: multae moestissimae matres cum coetu virginum in templis ante aras, ante imagines sanctorum prostratae, funesto comploratu atque vlulatu femineo inter se dissonae, votis ac lacrymis delubra implebant, dubiis rebus diuinam opem implorabant: et ut optimi caelites nefandam vim a pudicis corporibus auerterent.

F. Clemens Metropolita (cujus ante praelium in re diuina placandisque superis, in praelio cohortandis excitandisque et consilic et exemplo virtutis militibus opera singularis ac diuina extitit) homines Graecos manu sacrosanctam crucem gestans, sancta spe et fortitudine bellandi implebat.  Si more virorum pugnarent cuncti, inquit, multos victores superuicturos: contra si ignavi remissique, in acie sibi parcerent, inuasa mox urbe omnes ante ora captarum coniugum, liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passuros.  Antistes sacrae militiae et fani diui Ioannis Colossensis, equites hominesque Latinos exhortabatur, ne vllum ante finem pugnae, quam morientes facerent.  F. Ludouicus Tentauillus iuuenis congestis omnibus a natura fortunaque bonis splendens, nobilis, diues, forma, viribusque corporis excellens, facundia pollens, bello quoque bonus, propius cum Liladamo magno magistro et pernecessario suo vexillum Christi crucifixi quod ferebat, in hostes intulit.  Pugnatum est circa illud utrinque summa vi et vario Marte: Barbari cepisse iam se urbem si paululum adnitantur, credebant.  Itaque quo plus terroris adderent, cuncta clamoribus permiscebant.  Rhodij vero eos pro victis habebant, quia non vicissent ipsi numero et robore corporum maiores.  Suntenim Turcae fere omnes procero altoque corpore, capitibus tonsis, et raso plerique vultu, excepto superiore labro, quod omnibus (cum tondere inter eos aut nefas aut dedecus sit) pilis contortis atque reflexis utrinque ad ambas auras hirtum horridumque est: praeterea loco ad pugnam et victoriam aptissimo.  Accendebantur ergo animi et certamine laboris et periculi, atque ipso inter se conspectu, ita ferox natio bello orbem peruagata, si tamen Turcae bella, et non potius latrocinia agant, occasione semper, raro vera virtute adiuti, ab unius oppidi defensoribus longa obsidione prope enectis foede reiecta est.  Oppidani pedem et terga vertentem barbarum clamore incessebant.  Turcae genus hominum in iram et caecam rabiem praeceps, indignati, quod victores plurimi a paucis et victis, si incepto praelio perseuerantia adesset, irriderentur, versis in frontem cuneis, Rhodios aliquanto atrocius, quam antea adorti sunt: cecidissemus haud dubium omnes eo die et praelio cum patria, nisi commodum custodes qui summa extremaque murorum adhuc stantium tuebantur, e tabulatis atque ibi erectis operibus nubem sagittarum et machinalium globorum in dorsa per ruinas urbem incurrentium, eiecissent: et quod maximum atque omnium utilissimum fuit, tormenta dextra leuaque parte muri recenter in speciem quadratam extructi, barbarorum latera foede confringebant.  Magna strages edita, atrox spectaculum, gemitus et vlulatus non clamor amplius morientium erat, et plures omnino mortui fuissent, nisi imber Cheriboarderiis obstitisset.  nam illorum puluis pluuia madefactus, haud facile incendi potuit.  Achimetus astutus vir et tenuis, bonique sensus, quamuis obeso et propenso sesquipede ventre, veritus ne suorum caede nobis cresceret nimium animus, gnarus praeterea maximarum rerum, cardinem momento temporis in bello verti, et quod hostis contemptus, saepe cruentum certamen daret, ingentesque exercitus infelici hora, parua manu deleri posse, milites in castra reduxit: compertum ibi (si modo vera narrant) cecidisse eo die prarter ingentem sauciatorum turbam, quinque millia fortissimorum virorum.  Duces omnes territi tanta suorum caede (quanquam nemo ex eis victoriam desperaret) unanimi sententia statuerunt urbem haud amplius iusto congressu tentandam.  Verum inductis per medias ruinas in eam quinque fossis atque incilibus murum illum, qui oppositus erat, et alterum opponendum pone, quae adhuc vallum ligneum obiecimus, delabris, terebrisque subrui debere: obsessos interea indies, inque singulas horas leuibus, et tumultuariis pugnis lacessendos.  unicum istud consilium magis, quam omnia alia praelia hostibus profuit: qui dum in dies, nouaque pro dirutis opponebantur, opera ferro igneque violarent, et oppidani praemio quadraginta millium ducatorum, quae summa in sanctiore aerario ad ultimos casus, testamento Ambusoni relicta et seruata fuerat remunerati, tuendo, diruendo domos, fossas transuersas viis perducendo, minorem indies urbem facerent: breui in tantam extremitatem sunt adducti, ut qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia longe lateque hostium essent, satis scire non poterant.  Nam altitudo areae in urbem ab hostibus occupatae passuum erat fere ducentorum, longitudocentum et quinquaginta.  Tyrannus interea quanquam certus vincendi, animum ad consilia Achimeti et Cassij applicat.  Qui nuper frequenti ordine procerum direrant, volentibus imperij fines propagare, utilem esse clementiae famam.  Et Pyrrho mandauit, ut obsessorum animos colloquio teniaret, ille quendam Hieronymum Moniliam Ligurem ad moenia misit, qui fidem et tutelam corporis a defensoribus impetrans, paica quaedam et utilia desolatae urbi velle se exponere aiebat.  Omnium animi arrecti erant, iussus est dicere: negat sibi palam id licere sed secreto cum Mattheo de Via Ligure, habitatore Rhodi, aut per epistolam loqui velle.  F. Forouius eques Avernus, qui forte adstabat, cujus tota obsidione virtus atque vigilantia singularissima extitit.  Ferunt enim hunc solum e turri diuo Georgio sacra, quae in noenia et ruinam murorum spectabat, ultra quingentos Turcas, vi tormentorum neci tradidisse, indignatus mentione secreri colloquij, nuncium bombardis abegit.


[Negotiation]

Multi quorum animi in spe ultima obstinati ad certandum fuerant, postea quam victor obsidens collocquium tentauit, et spes vitae adfulsit, magnum magistrum rogare, ut genti suae optime meritae prouideat, tot praeliis sese victos, urbem dirutam, multos mortales aegros, occisosque, rem bellicam comminutam esse, satis saepe iam et virtutem militum et fortunam tentatam: caueat, ne se cunctante, hostis maiorem indignationem concipiat, si videat postulata sua sperni.  His atque aliis talibus ad legationem magistri aninium impellunt.  Mittuntur ad tyrannum legati F. Antonius Groleus eques Avernus, ingenio et Graeci sermonis cognitione commendatus, qui toto bello signifer sacri, militarisque vexilli fuerat, Robertus Perusius, homo aetate grauis, et Graeca facundia pollens accepti pro his obsides, cognatus unus ducis Achimeti, Epirota quidam qui per patentem ruinam murorum a nobis ad hostes transfugerat, quod quidam Graecae gentis praefectus faciem illi depalmasset, homo cujus acre ingenium et linguae Graecae, Turcaicae, ac Italicae vsus apud nos in obscuro magno nostro damuo inter hostes illuxit: accessit deinde tyranni ipsius interpres, neque enim ille peregrinam aliquam linguam nouit, quemadmodum apud nos imperator Germanus Gallicam, aut Hispanam, ratus id contra decorem esse sermonis patrij, et Othomanicam maiestatem.

Oratores ergo nostri praetentatis et excussis prius diligenter vestibus, si quod ferrum absconditum esset, tyrannum rogant, quam ob causam colloquium expostulasset, ille similis nescienti cum ira et indignatione factum negabat, et castris quam primum excedere iussis, hanc epistolam ad magnum magistrum et oppidanos dedit: Nisi misertum me foret humanae infirmitatis, quae multorum ambitiosas mentes plerunque in maxima, et minime necessaria mala praecipitat, profecto hasce literas direxissem minime.

Sed morte qua digni estis, et miserrima seruitute vos afficerem, quod quam mihi sit facile, ipsi cognoscitis: egregie iam experti vim meam, si sapitis experiamini gratiam.  satis indulsistis furori, satis dementiae vestrae: redite ad cor, facite ocyus quam impero dedicionem, do vitam, do opes, praeterea optionem manendi et abeundi: nolite si quod omnibus votis petendum erat, ultro offeratur, fastidire: non quemadmodum hodie utrunque vobis licet, sic semper liciturum est.  Reditu oratorum in urbem, magnus concursus hominum omnis generis eos sequentium factus est ad domum, qua magnus magister setenebat, haud procul a muro urbis diruto, summota caetera mutitudine, cives primores inducti sunt.


[Grand Master’s response]

Recitatum cum esset frequenti ordine equicum et civium Rhodiensium, minax imperiosi tyranni mandatum, magnus magister, cui satis honorum, satis superque vitae erat honestae mori, sic exorsus est:

Audiuistis sacri commilitones, vosque magnanimi mei Rhodij, feralem et tristem epistolam: cui quomodo sit respondendum, haud anceps deliberatio est.  Vel parendum fortioribus, vel moriendum, victotiae omnis spes deuolauit, nisi adveniant foris auxilia.  Si meum igitur approbatis consilium, fidem, nobilitatem a maioribus nostris acceptam, bellicam laudem domi, militiaeque partam per tot annos, fortiter ferro, ac dextra ad extremum vsque spiritum et sanguinem tuebimur, ne viris sit fortibus gloriae, quam vitae finis.

Huiusmodi ducis oratio amarior multis visa est, quam tyranni imperium.  diu moestum silentium aliorum alios intuentium fuit: multi occulta oris mutatione motuque corporis magis, quam voce, quid ipsi sentirent exprimebant.  tandem sacerdos quidam Graecus cum summa animi commiseratione et lacrymis, in haec verba prorupit:

Taceremego quoque, si priuatus essem, aut in vario turbulentoque tumultu, non primus meam sententiam dicerem.  Verum quando cura communis salutis vocem nemini exprimere potest, et omnes sciunt dicendi, ac suadendi, quod quisque velit, aut optimum putet occasionem modo esse, quae nec semper, nec diu erit, eam praeterlabi non sinam.  Fingamus igitur potentissimi principis obsidentis nullum nobis mandatum factum, sed veluti priuatus cum priuato, amiculus cum amiculo, ante focum et inter compotariones, sine cura, sine studio immodico alterius partis, sine libidine, aut odio de rebus principum nihil ad se pertinentibus solet, nos disserere: et tum neque ingrata, neque, ut spero, infructuosa erit oratio mea.  Sex iam menses Graeci et Latini unanimis armis, non solum foris ante muros, sed in visceribus urbis infestum hostem sustinuimus, sine vllo auxilio, sine vlla externa ope, quam ut diu omnes frustra sperauimus, ita singuli nunc certo speramus: hostis aunt vel occulta Dei benignitate motus, vel virium et animorum nostrorum ignarus, quae vulneribus, caede, morbo, dies ac noctes continuato opere perierunt, id ultro offert, quod optandum nobis, ac summa ope petendum erat: aurum argentumque omne publicum et priuatum, corpora vestra, feminarum, puerorum seruatinuiolata, urbem tantum, quam ex magna parte dirutam captamque sere totam habet, adimit.  Magne magister, nobilissimique equites, cum aliis multis navalibus praeliis, tum hoc terrestri praecipue oppugnatione fortitudinem vestram sum expertus, cujus cum in re desperata amplius nullus sit vsus, prudentiam vestram et clementiam appello.  Cum iam omnia victoris sint, quod vitam, opes relinquet, in lucro est, non in damno urbis insulaeque deditio, quam victor hostis imperat: quae licet grauis, acerbaque nobilitati videantur, fortuna vestra vobis suadet.  Deditionem ergo faciendam censeo potius, quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra vos, coniuges, liberos, belli iure, sinatis, si vlla misericordia flecti potestis.  Si qua Christiana pietas in militaribus animis est, ne ad ultimum perditum eatis rogo, innocentem hunc populum, et ut modestissime dicam, non male de vobis meritum, quem Christus Iesus, quem hostis infestus seruare vult.  Pietatis caussa, nec vllius alterius loqui, quae loquor apud vos, vel ea fides sit, quod neque dum vestris viribus restitistis, neque dum auxilia a principibus sperastis, deditionis unquam apud vos mentionem feci.  Posteaquam autem cernam omnia fatis in peius ruere, communes fortunas nostras in extremo sitas, hostem infestum, spem ali nullam, penuria rerum necessariarum bellum non possetrahi.  deditionem suadeo, pacem quam bellum malo, et gratiam potius quam vim experiri.

Cum hic perorasset, nemini certare cum eo oratione necesse fuit, adeo prope omnis civium audientium coetus sacerdotis erat, aliqui tamen conscientia iniuriarum, quas Turcae intulerant, et quia nec deditio tuta ad tam infestos hostes videbatur, nec spes moenibus aut armis tuendae salutis erat, se ac caeteros periculis obiectare, et more virorum cruentam luctuosamque victoriam hosti relinquere cogitabant.  E quorum numero quidam quem et iuuentus et extrema (ut credebat) hora non solum liberum et loquacem, sed etiam inermem inter armatos proceres et seniores viros civitatis, coramque ipso magno magistro audacem faciebat, sic eloquutus est:

Nihil unquam minus consueui, quam quod ipse sentirem coram principibus viris, aut in magna hominum frequentia dicere, adeo malui semper aliena verecunde audire, quam impudenteringerere mea.  Sed nunc cum extrema dicendi necessitas institutum vitae tenorem obseruare me ulterius non patiatur, quid nobis diro nuncio et graui imperio perfidissimi tyranni commotis faciundum sentiam, liberrime loquar.  Deiecit immanissimus hostis murum, et civitatem nostram trecentos et amplius pedes ingressus est, molestissimus hospes sub eisdem tectis nobiscum vivit ac versatur.  Qui durum advenam et gravem vicinum perferre amplius nolunt, turbatori tota possessione cedendum suadent.  Mihi longe alia mens est sacri equites.  Nec enim tam leuiter fundum ducentos et quatuordecim annos cultum relinquendum verendum sentio, sed molesto inquietatori aliam molestiam inferendam, et cum praedatore continuo praeliandum: quem uni armis animisque nostris inuitum et repugnantem quinque menses exclusum tenuissemus, irrupit tandem in civitatem nostram, nulla sua virtute fretus, sed tempore quod omnia domat, hodieque agitur ab introitu suo dies fere quadragesimus, nec dum iter longum centum et sexaginta integris passibus, quanquam mire festinans, conficere potuir, tardatus impedimentis, quae illi obiecimus, et obiectare non cessabimus, si viri sumus, si sani, si pristinae virtutis memores: me prius perdant caelites, quam isto gemino obtuitu cernam sacros equites tradere claram Rhodum, antiquam propugnatricem Christianae religionis, immanissimis hostibus, contaminatis om ni infamia Mahumetis, qui praeter anhelam sitim nostri sanguinis, quam sint infido malignoque ingenio, si nescimus satis nobis exemplorum praebent, ne quaeramus, quo modo aliis exemplo simus, Constantinopolitana calamitas, posterior Euboeae clades, recentior Metonensis, tum Mamaluchorum Cayrensium contra foedus, contra acceptam et datam ab ipso imperatore fidem miserabilis trucidatio.  Quid? nonne in mentem venit summorum ducum, qui Belgrado imperabant, dolo fraudeque hostium procurata mors? Eamus nunc sani homines et fidem adhibeamus insanissimis belluis, permittamus corporum nostrorum potestatem, quibus non lex, non ratio, nihil sancti, nihil pensi est: quorum nescias maiorsit auaritia an crudelitas, qui nihil aliud multos iam annos meditantur, agunt, quam quomodo dolo, vi, nomen Rhodianum ipsis tantopere inuisum penitus deleant.  Sextum iam mensem circumuallatos inclusosque nos tenent, nobiscum ultima pericula grauissimos labores perpessi, ante propugnacula et muros saepe trucidati, postremo iniuria fulgurum, imbrium, tempestatis, hyeme, quae om nium bellorum terra ac mari quies est, hinc auerti non potuerunt, tanta auiditas supplicij expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis, nec omnino iniuria, nos quoque illorum cruorem fudimus, et adhuc funderemus libenter, si per fortunam liceret.  Verum quando Deo immortali aliter visum est, et ultimam necessitatem effugere non possumus cruciatus et contumelias quae hostis sperat dum liberi dum potentes nostri sumus.  honesta velim morte inter arma inter vexilla S.  crucis cuadamus, hoc pacto aeterna gloria quae pro Republica cadentibus inter superos et mortales parata est, perpetuo perfrueremur, quam virtuti et nomini tuo nobilissimo, magne magister, inuidere eos non conuenit, qui multorum annorum pacis commodo atque fructu vsi, tum liberalitate etiam sacrosancti militaris ordinis, extremum nunc belli onus ferre accusant.

Quae verba excipiens quidam Graeca nobilitate atque prudentia insignis vir, magno silentio gentis suae etiam multorum Latinorum assensu hunc in modum sententiam deditionis perorauit.

Quod dolor et desperatio facundos homines facere possint magis quam prudentes, cum saepe alias, tum hoc die cognoscere potuistis sacri equites.  Nunquam enim prudens a modestia labitur ad maledicentiam: non commiscet vera falsis, non cupit caedem civium, non suadet furorem, non hortatur ad dementiam.  Sed ita profecto multis ingenitum est, cum ipsi nec prudentia, nec consilio malis suis explicare se possint, caeteros in eandem perniciem protrahere, adeo semper noxiae et auidae fuerunt societatis calamitas et malitia.  Verum si tu magae magister mihi quoque dicendi potestatem facias, homini inter suos neque potentia, neque autoritate ultimo, quod cum praesens calamitas, tum ipsa etiam necessitas impetrare abs te debet.  Disseram quae acuti istius oratoris plura atque magnifica verba, et rei agendae caussa conquisita, non solum refellant, sed etiam mentem tuam ad id, quod utile, honestum, ac necessarium est.  motis inde odio, metu, turbatione, diffidentia erigere possint.  N. noster quem non solum vehementem oratorem esse, sed interdum etiam trucem scimus omnes, quum tamen ingenio sit mitis, atque adeo mitis, ut neminem ex his, quos appellat barbaros, insanos, immanissimos, quorum detestatur perfidiam, accusat crudelitatem, quos sinelege, sine penso, sine ratione viuere exclamat, nedum occidere, sedne modice quidem vulnerate voluerit.  Et nunc tempore indutiarum, dum sagittarum imber pluuia globorum cessat ferreorum, ignis, lapidum, prodiens de cauea sua miros excitat tumultus: omnia commiscet tragoediis, et quanto in discrimine versetur, ignarus, mortem quam hactenus factis se horrere manifestauit, nunc dictis inuocat, ne ludibria et contumelias hostium, inquit, ferre cogatur: superbia haec est, non fortitudo aut Christiana humilitas.  Verum ista nec minatur neque parat hostis, nequaquam tam perfidus aut crudelis quam ipse videri vult, refricatis caedibus Cayri, Euboeae, Metonis, Constantinopolis, urbium vel vi vel ingenio militari expugnatorum: non obsidentis et obsessi conuentione permissarum in fidem victoris: qui quia pepercisse nobis vult, committere cur pereatis non patitur.  Sed unde haec noua clementia? Inusitata erga populum Rhodium pietas? Ego rerum arcanarum tyranni non sum conscius, nec unquam alieni beneficij rationem inquisiui, cum opus est accipere gaudeo.  Verum quid ipse in re dubia sentiam minime diffitebor.  Vult (existimo) Rhodiensi oppugnatione et victoria caeteris gentibus, quibus imminet, vim suam ostendere et gratiam, ne semper saeuiendo aut solitudinem eam facere, quibus imperaturus aduenit, aut animis mortalium perpetuo a se alienis cum omnibus ferro et flamma certare cogatur: quibus malis non tam hostium, quam suorum iacturam fecit.  Hanc ob caussam (ut reor) vitam nobis, et opes relinequit, nedum ipse eas vi auferre, et nos insano bello retinere velimus, ambo in maximam ruamus perniciem, victori prope tam luctuosam, quam victo.  Praeterea si om nes hic trucidat, licebit tunc quidem nemine viuo hîc resistente per caesorum cadauera Rhodum ruinis patentem ingredi.  Sed clausa est Lerus, serata Petreia, munita Arangia, Lyndus situ inexpugnabilis, hîc tela, hîc enses, arma, viros esse credit, et nouus belli iterum apparet desudandus labor: nisi malit vestram militiam fatalem imperij sui pestem, in suos grassari: quae loca sine caede, sanguine (ut par est) habebit, si te magne magister, si vos equites, et nos miseros incolumes hinc cum leui supellectili dimittar.  Haec humana consilia nisi illum ad gratiam et miserationem nostri commouerunt, tum dubio procul numine agitur, et occulta erga nos Dei ac Domini nostri Christi Iesu crucifixi pia clementia.  Cui vos si sani estis, si viri religiosi, si virtutis hominum vere Christianorum memores, obicem opponere non conuenit, et vestra ruina hanc miserabilem plebem extinguere.  Quae semestri obsidione ista vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare potuit, pro vobis in acie stans, pro vestra gloria victoriaque vulnera et mortem ferens.  Cujus fideli opera et diligentia domi forisque adiuti estis.  Siue Turcam inuaderetis terra Mitylene, Naupacto, Metone, Patris, totaque Peloponneso, siue eundem turbaretis possessione maris Ionij et AEgei, qua ex re vel caeco apparet, quam sit iniurium et a veritate alienum, obijcere nobis, quod pacis fructus metientes, belli onera recusamus, imo bellum nunquam recusauimus.  Nunc autem et si maxime gerere velimus, non possumus, robore iuuentutis occiso paucis reliquis, quae supersunt non tantum corpore, vulneribus, morbo, vigiliis, labore irrequieto, sed etiam animo fractis, dum hosti secunda, adversus nobis omnia sunt.  Tum maxima eademque optim a parte aenearum machinarum continuo vsu rupta: cujus si hodie integra extaret, nullus vsus, nulla utilitas esse potest, inopia tormentarij pulueris, qua non modo laborat haec civitas, sed etiam Lerus, Lyndus, Halicarnassus, Arangia.  Nunquam fui secretorum cujuspiam aut cupidus, aut diligens explorator, multo minus militiae vestrae, tamen haec ita esse dissimulare non potes magne magister, qui illinc palam militem secreto machinalem puluerem importare huc fecisti, quo tua prudentia, sex menses externum sustinuisti hostem, et unius atque alterius domestici proditoris fefellisti impietatem.  Sed sino libenter haec omnia, desero veritatem, relinquo multitudinem, venio et loquor ad paucorum gratiam, et fingo armorum et animorum nobis esse satis.  Sed hoc rogo, hisne ad custodiam, an perditionem utendum suadeant? Ad utramque fieri nequit, non magis quam seruum esse et liberum.  Ad perditionem? Dementia haec est, et vecors superbia exosa Deo atque hominibus.  Ad custodiam ergo: sed quomodo custodiemus urbem (non dico quod res est) iam amissam atque ab hoste occupatam, in qua ille regnum possidet, diruit, mutat, versat, ima sursum, suprema deorsum? Sed moenibus nudatam immani ruina ad stationem Hispanam patentem, qualis muro Italico non impendet modo, sed adest iam, atque infertur.  Quo pacto seruabimus infelix istud oppidum ad stationes Narbonensem, Britannicam, Auernam, et turrim D.  Nicolai lacerum? Quod etsi tam lacerum, si tam egenum omnium rerum bellicarum.  on esset, sed integrum, et armis, et commeatu instructissimum, cogente sic necessitate, suadente prudentia, relinquere deberetis, quando omnis ulterior pugnandi facultas vobis ablata est.  An non videtis, ut leui imo nullo negocio, hostis ex noua, quam supra montem Phileremum extruxit arce, tantum duobus miliaribus hinc distante, omnem commeatum vobis intercipere potest, et insula et mari: praeterea omnem accessum et exitum prohibere.  Profecto videtis viri armis et prudentia insignes, cuncta haec diu melius praeuidistis, quam ego armorum et bellandi prorsus rudis, tantum mercibus venundandis, et alendae familiae adsuetus.  Sinite me ergo dicere verum.  Excessere omnes adytis, arisque relictis, dij, quibus imperium hoc steterat.  Adversus vim hostium nulla ars, aut custodia humana reliqua est.  Expectare aunt exercitus angelicos, diuinas e caelo acies, aliaque id genus miracula: est meo iudicio iratum Deum, quanquam in ipsa ira adhuc miserantem magis ac magis irritare.  Consulamus ergo destituti omni humano auxilio, saluti nostrae, noli te, rogo, magne magister per has lacrymas, per innatam tuae nobilitati pietatem, istam miseram urbem direptionibus hostium exponere, senes et mediam aetatem gladio, vxores et filias nostras stupro, pueros nostros infami, abominandaeque Veneri barbarorum tum insanis aeternisque erroribus impij et virulentissimi dogmatis Mahumetei.  utinam vidissetis equites, quibus lacrymis, quanto gemitu, moesta familia, et plorantes circum matres pueri, nos huc dimiserint, quibus precibus sint prosequuti, Vellem sciretis quali animo, quantaque cum spe incolumitatem suam a vestra clementia expectant.

Potuisset haec oratio vel lapidem commouere, verum magister, cui nobilis ille et ingentior spiritus, quam praesens fortuna postularet, in vultu apparebat, singulos ad vigilias, cum sermo in multam noctem protractus esset, ire iubens, nihil aliud respondit, quam cogitaturum se de communi salute.  Et sequente luce peracto sacro viros rei militaris peritos, nominatim Preianum, Gabrielem Tadinum, quem supra Martiningum appellauimus, de statu et salute urbis diligentius percunctari coepit, omnium concors sententia fuit, urbem in quam hosti et fronte et utroque latere expeditus ingressus esset, amplius nulla arte teneri posse.  Prolata hac tristi suorum sententia, post longam sanctioris consilij, tandem om nium equitum et civium, in quo diuini ao humani iuris peritissimi viri fuere, disputationem, utrumne despondere vitam, et ruere in perniciem Saguntinam, et fatum Abydenorum, an seruarc tot miserabilium hominum corpora, signa, tabulas, aera, monumenta orthodoxiae praestaret? Magister unanimi omnium suffragio et instigatione deditionem faciendam pronunciauit.  Dum haec disceptarentur, quatriduana pax fuit, timoris tamen et periculorum plena.  Violauit hanc Fornouus iniussu ducum.  Indignatus enim homo nobilissimi et Gallici sanguinis barbaros urbem audentius inspectare, tormentarios globos in confertam multitudinem excussit.  Venit ad haec per idem tempus ex insula Creta, naue Hieronymi Carmanioli iussu, astuque, qui vel cautissimos fefellit, et opera F. Ludouici Andugi a Morsia oppido regni Castellae, equitis splendore natalium et animi corporisque bonis ornatissimi, Alphonsus Hispanus summus triremium nostrarum nauarchus, vir ad omnia maris et armorum pericula summe audax et impiger, intulitque in Rhodum vina, et inconsulto senatu Veneto centum voluntarios Latinos milites, nullum Cretensem.

Turcae, et fractione foederum, et quod navim receperamus, quam multo milite, et ipsi et nos refertam credideramus, merito commoti, versi in rabiem et furorem, sine signis, sine ducum imperio, per disiecti stratique muri ruinas, in urbem ad tabulatum vsque vice quarti muri oppositum incurrerunt.  Magnus magister, dimisso consilio et senatu procerum antesignanorum, ad tumultum accurrit.  Pugnatum aliquandiu hinc inde est acri animorum contentione, magister (quod quoties rem quispiam impigre fortiterque gessisset, tota oppugnatione fecit) ingenti eo die praemio remunerauit virtutem.  Dalmatae cujusdam familiaris D. Marini Restij, civis Ragusini, quem insana plebs cum more humani ingenij multa noscendi cupido de dispositis insidiis, et suffosso ad cremandos hostes puluere inquireret, quasi proditionis conuictum, non expectato iussu magistri, in carceres coniecit.  Parum a vi, tumultuque populari iniuriam accepit coquus antistitis fani Colossensis, non tarnen tam immerito, quam innocenter.  Siquidem octauo Calendas Octobres, dum omnis ordo et aetas circa moenia propugnaret, magnanimus ipse miles in fastigium fani scandendo irrupit, inde bellantium utrinque caedes et vulnera secure, minime tamen ociose prospexit.  Nam hostibus a quibus neque videri, neque audiri poterat, procul in aere minabatur, defensoribus agitatione vexilli ibi reperti (ut videbatur) animum addens.

Et primum ab hominibus religiosis divus Joannes aestimabatur, inde cognitus homo vocatur fustifer, verbero, sacrilega, proditor, fautor hostium, qui eis e specula signum faceret.  Et quanquam crebro missi nuncij ad descensionem illum hortarentur, nihilominus personam suam egit, donec iaculis et lapidibus funda excussis, impetitus descendisset.  Ibi mox turba puerornm et mulierum circumfusus, rapitur, caeditur, mulctatur miser: unus barbam euellebat, alius depalmauit faciem, tertius conculcauit ventrem, quartus iugulo ensem intentauit.  Accurri, et hominem ereptum e fati faucibus in publica vincula conieci.  Hac poena non contenta muliebris commotio opera puerorum carceres effregit.  Et collo grandi fune nautico iniecto (quem manibus puerorum sors obtulerat) miserrimum inter verborum ludibria et contum elias ad crucem protraxerunt, pars sacrilegum, pars proditorem, multi recutitum appellabant: nonnulli constantius asserebant Turcam esse, et missum exploratorem.  Perierat infelix manibus furientium, nisi commodum renunciatum et assertum fuisset, ab antistite templi, esse culinarium suum, natum in Gallia ad fossas Marianas, nec Turcaicae, nec Graecae linguae peritum.

Simili iniurioso spectaculo, subque ipsum deditionis nostrae tempus, et post violatas inducias, magister gladiatorum Turcensium crudelis, sanguinarius bellator, corpore vasto et rudi, quod conuenientes sequebantur mores, contemptus hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, libidines nouae, inhumana crudelitas, affecit tres Christianos, quos barbari incautos extra urbem in hostilem campum lupis ferreis protraxerunt.  Nam manus illis auresque abscindebat, postea vulnere inhonesto nares truncauit, et in urbem remisit cum huiusmodi literis:

Nullam salutem magne magister.  Quem ego ante tres, quatuorve ad summum dies his manibus minutim conscindam, et milites mei populo tuo nulla habita consideratione aetatis, sexus, ordinis, vi, ferro, flamma miserabilem animam eripient, ut insigni exemplo posteritati innotescat iustitia Turcarum et Christianorum perfidia.  Quos violatis induciis externa auxilia recipere, et improuisos milites trucidare non pudet, quorum nemo (credas) amisit multam animam.

Magister minaci epistola perlecta subridens.  Ne modis omnibus (inquit) oppugnati non essemus, etiam minae et conuitia addita sunt.  Verum magis turbati sunt animo, Robertus Perusinus, frater Raymundus Marchetus, de quo supra primo lib.  dixi, et frater Raymundus Lupus a Pacis eques ulterioris Hispaniae ingenio acri, et summo iudicio oratores in castris hostium, quos Achimetus incandens ira ob foedus violatum et navim vix mediocrem receptam, procul dubio omni tormentorum et cruciatus genere affecisset, nisi in oppido nostro egissent obsides.

Verum cum Nicolaus Vergotus, et Georgius Sandriticus cives Rhodij, urbis tradendae formulam attulissent, repente lenita est omnis efferatorum hostium exasperata rabies.  Tyrannus cinctus ingenti exercitu et proximiore cohorte praetoria, quae ad pompam et terrorem auro, armisque praefulgebat, singulas pacis ac deditionis leges testibus Deo et Mahumete foederum inspectoribus, conceptis verbis pronunciauit.  Conuenit inter caetera capita: Diuorum templa inuiolata manere pueros non auellendos e parentum familia, neminem cogi debere, ut Mahumeti nomen daret, mansuris quinquennalem tributorum immunitatem concedi: abituris dari naues, et commeatum vsque in Cretam, tormentorum bellicorum quantum liberet, tolli posse, diem deserendaeurbis arbitrij Christianorum esse.


[Ottoman vandalism]

Quae perfidus tyrannus deorum ac hominum iuxta contemptor ut seruaret, tantum abfuit, ut die natalis Christi, antequam quisquam fugam adornasset, porta Cosquinij propugnaculi vi effracta urbi infesta signa intulerit.  Et sacra omnia profanans, primarium fanum numini tutelari sacrum in aedem Mahumetis conuertit.  Euulsis e sedibus suis statuis, et beatorum imaginibus abrasis, sepulcra magistrorum, et quicquid sculptum scriptumque magistratus caussa erat, ditui ac complanari iussit.  Ornata eximie sacra Basilica fuit, et copia vicini marmoris et ingeniis artificum.  Nec diruere modo ipsa simulacra, ac sepulcra euertere satis habuit, sed lapides quoque ne integri cumularent ruinas, frangi iussit.  Et posteaquam non tam ira satiata, quam irae exercendae materia deerat, templum omni composita effigie et simulacro vacans ingressus, veneratus est Mahumetem, qui secundum illud summum et aeternum neque mutabile neque interiturum numen, selectus maximusque in caelo esse a barbaris creditur.  Postea hi qui spretis patriae religionibus Mahumeti nomina dederunt, gens ad rapinam et immanitatem prona, Judaeis haud absimilis (nam genitalia circumcidere instituuntur, ut diuersitate noscantur) transgressi in morem Turcarum idem vsurpant, nec quicquam prius imbuuntur, quam contemnere Christum, exuere patriam, parentes, liberos, fratres vilia habere, passim tota urbe templa conspurcare incoeperunt, rapere quae oculis ac manibus obuia essent, miserorum hominum sarcinas ad portum deportatas, ut navibus imponerentur, diripuerunt.  Sacrum xenodochium omni ornatu cultuque et supellectile argentea plane maximi valoris spoliarunt.  nullum tormentum navibus imponi patiebantur, triremibus tamen sua remanserunt magis casu, quam illorum vel fide, vel gratia.

Christianis caesis fustibus et colaphis vice iumentorum ad ferendum onus utebantur.  Judaeos vel quadraginta annos retro renatos ad Mosem redire compellebant: vernas, seruos tinctos aqua lustrali, Mahumeti sacra facere.  Christi crucifixi statuas luto coenoque conspersas per strata eiecerunt: Christianis tollere volentibus, statim fustuarium paratum erat.  In foro aut loco publico nemo expers iniuriae aut contumeliae esse poterat.  Nec is quidem, qui imperatam pecuniam exoluebat.  Nam ego cum uno Soldato Gallico et aliquot Marcellis Venetis a pluribus barbaris vexationem meam redemissem, neque possem omnium auaritiam inopia nummorum explere, miser ad necem vsque vapulaui.  Magnus magister consilio siue iussu Achimeti assumpta humili veste, qualis supplici, victo, et victoris maiestatem veneraturo conueniebat, foris in castra hostium ad praetorium tyranni iuit, paucis comitibus ex illo infelici ordine equitum.  Qui cum die ac noctu semestri oppugnatione ultima ausi passique essent, et iam post uniuersa vitae et victoriae amissa atque desperata subsidia, affecti continuis vigiliis, longo diuturnoque morbo, caede, opere irrequieto exhausti viribus, arma substinere nequirent, necessitatibus humanis magis, quam vi in ignominiosam superbissimorum hostium potestatem deuenerunt.  Magister cum a summa luce in maximam vsque diei pattem impotus impransusque sub densissima etiam pluuia et grandinum turbine diu ante praetorium expectasset, tandem lato clauo a barbaris indutus, ad conspectum tyranni inductus est.  Ambo alter alterius intuitu et admiratione mutua attonitus, inuicem sese paulisper contemplati sunt.  Tum salutatus primum a magistro, et manum suam passus osculari, sic loquutus perhibetur.  Etsi merito iureque optimo deditionis leges, quas praescripsi, irritas facere possim scelestissimis tuis Cruciferis, ac populo Rhodio, tibique in primis hosti tam infenso, a cujus merita poena iustissimum victorem nec fides, nec sacramentum flectere deberet: decreui tamen insontem, et nouissima exempla promeritum, non tantum pius esse et clemens, sed etiam liberalissimus: cui si grauissimos vitae anteactae errores bene agendo emendare velit, honestissimos ordines, summos magistratus, suprema imperia in bello, in exercitu, in toga, in pace polliceor.  Haec ne recuses, et praesens fortuna tibi suadet, et Christiani quorum caussam meliore incepto, quam exitu adversus metuendam coepisti, hanc talionem merentur.  Quid enim prohibet, quin a tuis omnibus desertus et proditus, victus, in perpetuam fidem et ultro oblatam gratiam, potentissimi et benigni victoris venias?

Ad haec Liladamus: Maxime clementissime imperator, inquit, oblatam conditionem ego prae tantis ducibus tuis minime mereor: sors autem et merita de te mea haud talia sunt, ut refutare illam vel ausim vel debeam.  Libere tamen dicam inter arma victricia, victus ante victorem cujus summam clementiam nunquam desperaui, cujus fidem haud sum veritus, malo aut statim amisso imperio priuatam et infelicem hanc vitam amittere, aut semper ingloriam eam viuere, quam a meis transfuga potius quam victus appellari.

Vinci enim fortuitum est, et a tanto victore etiam ipsi victo non prorsus pudendum: sed suos deserere, et militiam mutare ignaviae et perfidiae plenum duco.  Solymannus admiratus cani principis in tanta difficultate animum et modestiam, iussit dimissum a colloquio cum summa fide et satellitio Turcaico in urbem reduci ad augustale.  Singuli etiam equites, qui magnum magistrum suum comitati fuerant, veste coccinea donati sunt.  Neque hoc officio satis se fecisse Solymannus prudentiae et fortitudini magni magistri credidit.


[Suleyman visits the Grand Master]

Die ergo quadam improuiso urbem ingressus, salutato Mahumete, magnum magistrum reculis suis componendis intentum inuisit.  Hîc cum se submittere in genua, et victoris maiestatem adorare vellet, ille nullo modo id passus est.  Imo motis paulisper a frontemanu dextera infulis imperialibus, quod reuerentiae, genus Turcarum reges Deo tantum, et Mahumeti exhibere solent, magnum, magistrum Babba, hoc est patrem amantissimum et reuerendissimum appellauit.  Et infra scripta alter alteri per interpretem loquutus est.

Prior magnus magister modestia, prudentia, magnanimitate, non minus inermis in urbe capta, quam armatus in acie esse solebat admirabilis, sic exorsus est:

Si quanta audacia mihi fuit, tanta fortuna rerumque prosperarum accessio fuisset, victor potius in hac urbe, quam victus essem.  Verum posteaquam claram Rhodum euertere fata voluerunt, laetor te mihi sorte potissimum datum esse, a quo vim acciperem et gratiam: tibi quoque inter alia multa egregia non in ultimis laudum, hoc est, vicisse Rhodum et pepercisse.  Adiecisti hoc modo potentiae tuae clementiae famam, quae neque summis mortalium spernenda est: nam per hanc solam aequales Deo aestimamur.  Seruabis igitur, nihil dubito, pacis leges, quas dare clementia tibi suasit, mihi accipere necessitas.  AEternum nunc exemplar clementiae et virtutis Turcicae ero magis, quam si statim deditionem fecissem.

Pertinacia modo mea, gloria et pietas tua per orbem terrarum inclaruit.  Adhaec, Mihi, inquic tyrannus, etiam magna laetitia est, quod te Deus monuerit, ut aliquando pacem quam bellum malles, atque hoc utinam tibi a principio placuisset: profecto a summa potentissimaque maiestate mea ad hoc tempus plura bona accepisses, quam mala perpessus es.  Quae quod nullo odio tibi intulerim, sed sola dominandi libidine, vel hinc colligere potes, quod te tuosque inuiolatis corporibus, intactis fortunis hinc dimittam.  Haud enim bellum gero, ut diuitias, ut opes comparem, sed ad gloriam, famam, immortalitatem, protelationem imperij tendo.  Est enim regis sanguine regum orti proprium, rapere atque inuadere aliena, non quidem auaritia, sed gloriosa cupidine dominandi, cui quum obstat vicinus, armis et vi eum tollere satis habeo.


[Last days on Rhodes]

Verum tyrannus ficta omnia loquebatur, et longe aliter, quam animo agitabat.  Priusquam enim hunc amicum sermonem meditatus esset, ducibus delegauerat, ut maximam onerariam navim triremesque militiae, et in eis magistrum cum equitum coetu Constantinopolim veherent.  Cujus rei non modo occultus inter duces rumor, sed etiam inter milites publica vox erat.  Quam uni percepit Liladamus, cum proceribus Turcarum egit, ut imperatorem suum fidei sacramentique admonerent.  Interea ipse sub noctem Christianae circuncisionis enavigauit, urbem suam infelicissimam perfido tyranno relinquens: cui quantum uno ab aspectu curuatis more patrio, antrorsum poplitibus equo insidentem iudicare possum, nec autoritas, nec dignitas formae deest: statura est recta, oculis nigris paululumque trucioribus: caeterum vultu gratioso et subfusco.  Ante ambulabant pedites sagittarij, ore, circa suprema labra effero, pilis intortis, quos Mistacas appellant.  A tergo sequebantur equis insidentes molles pueri ministri libidinum, forma tamen non satis venusta, et incompto nigroque capillitio ad humeros promisso.  Sinistrum tyranni latus obequitabat Farraus praesectus ripae Euphratis, qua minor Armenia Ciciliae coniungitur, et etiam ultra Amanum montem in Comagenae finibus, quibus Mesopotamia prima Hismaelis Sophi provincia a vetere Sultanorum ditione dusterminatur.  Adduxerat iste nocte natalis Dominici XX.  millia integrorum militum, qui cum decem aliis millibus ripam memoratam adversus eruptiones Persarum custodierunt, dum Rhodus oppugnaretur.  Quae cum saepe alias obsessa oppugnataque et fortissime defensa fuerit, maiore vi vincente caussam meliorem, ut dixi in oratione mea ad Adrianum VI.  Tandem anno a nato Christo XXIII.  supra sesquimillesimum sub iusto clypeo miserabiliter occubuit Christiani imperij antiqua propugnatrix: et, ut inquit eloquentissimus vir frater Thomas Guichardus, in oratione sua pro Rhodiis, aerumnosae Graeciae protectio, peregrinantium diuersorium, naufragorum portus, miserorum asylum, languidorum xenodochium.  De Bello Rhodio, Liber Tertius

(After the loss of Rhodes)

Compertum semper habui operis praesentis materiam vires meas excedere, et feliciore stylo posteris tradendam esse.  Verum ut palam et in urbe Roma hominum doctissimorum theatro ineptus essem, coegit me primum observantia sacrorum et nobilissimorum equitum, coegerunt deinde mala mea: nam haec pectori altius inhaerent, quam ut eorundem nulla a me mentio fiat.  Disficile quidem est silere, cum ames et doleas.  Et mouebit forte absonus atque incompositus hic planctus meus talium animos, qui qua sunt eruditione, bellum omnium maximum, maxima cum eloquentia posteris commendabunt.  Quod cum multi in Germania, Italia, Hispaniis, Galliis, et in alma urbe Roma praestare possent, cumulatissime ut speramus, praestabit Paulus louius, artis medendi, et literaturae cultioris antistes, tum historicus in primis celeber et verus.  Deus immortalis.  quanta fide, quam graui iudicio, quo rerum ordine, quali proprietate verborum, qua orationis facilitate, describit ille, aut verius ante oculos ponit omnium regum, principum, populorum, tam in Oriente, quam in Occidente, acta, gestaque? atque utinam facundis omnibus ingeniis placeret, quod instituerunt doctissimus humanissimusque Iouius noster, et Petrus Alcyonius iuuenis, ingenio, eloquentia, et multiplici rerum scientia praestantissimus, quod praeclarissima, et nunquam peritura ingenij sui monimenta testantur, Aristoteles et Galenus versi.  Legatus Medices de exilio, oratio elegantissima de nece Christi ad Quirites, funebris item laudatio defensorum Rhodi, quae fortiter scilicet fecerunt aut dixerunt prudenter alij quam quae ipsi sentiant vulgo tradere, profecto res humanae melius se haberent.  Sed hic est temporum praesentium status, et optima magis optari quam fieri possunt.  Verum ne prologus sit prolixior fabula, tertium librum aggredior belli Rhodij.  Bellum enim potius quam oppugnationem vocarelibuit, quando non tantum circa urbis nostrae moenia, sed omnes arces Rhodi, et aliarum insularum, quae Rhodiorum sunt, terra marique acriter pugnatum sit.  Narrabo hîcigitur paucis multa, quaetoto itinere ad almam vsque urbem equitibus et populo Rhodio contigerunt, insularum, regionum, urbium, locorum descriptione exactiori omissa.  Hanc enim in appendice magis quam libro, tum historia non topographia facere mihi, nec ocium, nec animus est.  Expulsi patria, laribus antiquis, affecti humanis omnibus incommodis, classi lacerae hyberno tempore impositi, decem dies aspero mari et tempestuoso errauimus.  Appulit tandem ad Scythiam, Cretae insulae vicum et promontorium maxima navis nostra, quae in ipso portu dum sub noctem anchoras iaceret, prope impegit, navis castellata Hieronymi Carmanioli, quem ordo equestris, quod tempore difficili Rhodo succurrisset, iure aureorum calcarium donavit, vento pomeridiano vehementius flante in ipsius stationis cautes acta foede periit.  Ibi unda maris Turca inclementior, cuncta quae miseri homines secum attulerant, absorbuit.  Reliqua classis alto et ignoto mari iactabatur.  Ioannis Bouladij navis, postquam Cortugoli classem euasisset, undis per laxas compages incurrentibus fere submersa fuit.  Nihilo secundiori fortuna triremes, quae magnum magistrum portabant in mari Carpatio vsae sunt.  nam naufragium prope fecerunt: sed Deo opt.  max.  rebus praeter spem succurrente, cum duodecim aliis leuioribus Cretensium navigiis in portum Candiae actae sunt.  Ea est hodie prima Cretensium civitas in plano sita, duodecimo forte ab antro Minois miliario, verum proximior monti Idae, qui Iouis incunabulis et poetarum carminibus famatus apprime est.  In hac Veneti ius dicunt et imperant, ut reliquis omnibus insulae urbibus.  nam Creta Venetorum colonia est.  Magnus magister, omni ordine civitatis obuiam procedente, lacrymanteque, summa cum veneratione a Dominico Treuisano grauissimo et sapientissimo consule exceptus est.  Miserat hunc senatus Venetus, dum Rhodus obsideretur in Cretam cum summo imperio et classe sexaginta triremium viris armisque egregie instructarum.  Mansit hic sacer equitum ordo ad inchoatam vsque quadragesimam, summa cum cura et diligentia moesta negotia sua componens, classem laceram reficiens, navibus nautas im ponens.  nam flos horum bello periit, inter quos sedulo industrieque omnia quae vis hostium diruerat, reficiendo, enituerunt Petrus quidam faber nauticus Rhodiensis, et Georgius quidam Ligur, classe nostra, quae tormentorum ictibus Rhodi acceptis, tum nautarum negligentia circa urbis defensionem occupatorum, et multa unda maris lacera ruptaque fuerat, utcunque refecta et necessario commeatu accepto, Februario exeunte a Creta insula soluimus iussu magni magistri, et nobilissimi equitis Angli, F. Gulielmi Austoni, viri integritate vitae, et facilitate morum excultissimi: quem proceres antesignani maximae, imo uniuersae classi navium castellatarum praefecerunt, quas ventus et parum propitia aura, postquam vela nautae expandissent, diu in conspectu insulae aspero mari hinc inde vagas retinuerunt.  Tandem post longam cum unda et ventis conflictationem, neque vllam in insulam, nisi parum soli niueo marmore splendentis, caelique amoenissimi descensione facta, superatis Naxo vino suo nobili, in quaetiam hodie Bacchi vetustissimum templum cernitur, Zacyntho, Cephalenia, Strophadibus insulis, ad altum pelagus in sinum Adriaticum aestuans peruenimus, magno magistro procul e conspectu, et a tergo relicto: qui cum triremibus, quae nunquam altum pelagus tranant, et navigiis minoris formae semper secundum oram maritimam navigauit, omni in loco ad quem descendisset, cunctorum lacrymis, studio, officio, et humanitate, honoreque exceptus.  In Corcyra vero et Gallipoli quantus sit ei publice priuatimque a magistratu, a popularibus exhibitus honor, haud facile dixerim.  Sed cum omnium officiosa obsequia, atque praeterea commoditatem, et commeatus recentis frequentiam, caetera mala quae navigantes pati necesse est, superarent, ingens morbus remiges classiarios, sacrosque equites inuasit, cujus vis nequaquam tamen tam efferata erat, quam illius, qui inuectos navibus onerariis, et affectos omnibus humanis incommodis, squalore, vomitu, fame, siti grassabatur.  

Comments

Popular posts from this blog

La Conjuration des Magnats Hongrois (1664-1671)

German pamphlet from 1663 about Novi Zrin

Hrvati i Hrvatska ime Hrvat