Montecuccoli's letter against Zrinski

Source


Scriptum Montecuculianum contra Zrinium. Respondetur Calumniantibus, quibus, quod Arma Caesarea Anno retroacto parum, aut nihil boni praestiterint, disseminare placet.

The writing of the Montecuculians against Zrinius. An answer is given to the calumniators, who like to spread the word that the Caesarian Arms have done little or no good since the previous year.

Plurimum studij acquiri credebat Exercitus Germanicus in exquirendo Verba, quibus Encomia, honoresque publicos, sibi ab Hungaris deferendos potuisset reponere, quando Laudes cum Opprobrijs, ac Gratias sentit compensari cum Maledictionibus, et haec Gratitudo sit Hungarica, pro eo, quod quinquaginta Turcarum millia, trans Tibiscum omnia Ferro, Flammaque devastantium Conatus averterit, et ultra quinquaginta milliaria repulerit, quod Principem Kemény in Transylvaniam reduxerit, eundemque per Immissionem Praesidiorum, ad despectum Turcae Principatui restituerit, quod medio eorundem Praesidiorum Hungariam superiorem vastissimo Propugnaculo obduxerit, quod tum Inimicos, cum amicos Enses extra Regnum in partes Transylvaniae tulerit; Quod denique haec omnia, et tamen juxta Opinionem horum ingratorum Hominum nihil effecerit; Quod posuerit Praesidia, dico quae Inimicus, licet ex propinquo saepe saepius minatus, nunquam quid ausus aggredi, donec ab hoc Exercitu fuerunt protecta; Praesidia, quae Do. Kemény Possessionem totius Transylvaniac tradidissent, si ille rebus, et tempore scivisset, uti Praesidia, quae contra omnes Hostiles Insultus in hanc horam fortiter tenent, non obstante miserrima Clade Kemenyiana, non obstante Transylvanorum ferme omnium Rebellione, et non obstante longissima distantia, qua vix potuisset succursus ferri, juxta illud, quod Actio non detur in distans. Enim Aero (igy) Superior Hungaria omni benevolentia spreta, et posthabitis quibuscunque Admonitionibus, ac Mandatis Suae Mattis nunquam voluit hospitari, aut recipere Exercitum. Quibus accedit, quod Exercitus sub Initium Mensis Augusti primum moverit, quod minima necessariorum Provisio antecedenter facta non fuerit, quod dimidia Exercitus Pars infirmabatur, nec locus deponendis aegrotis, qui in impedimento inexplicabili debuerunt trahi, designatus non fuerit, quod Hungari trucidaverint, quotquot milites parumper a Corpore Exercitus separatos deprehenderunt; Quod Equites Hungari dum iretur ad Confinia Transylvaniae, non tantum nostris se non conjunxerint, verum etiam Ducenti illi, et quinquaginta eatenus conscripti fuerint revocati; Quod Copiae Kemenyianae fuerint male ordinatae, et timore ob passas recenter Clades perfusae, nostris (sicut ipse Kemény fassus est, et postmodum ipsa Experientia docuit) nihil fiderint; Quod status Transylvaniae nulla promiserint Auxilia, quin potius unitis Vocibus. postularunt, ut ne contra propriam eam Voluntatem suppeditatac fuissent.

Fructus jam dictarum Operationum Mentibus ab omni Passione alienis videbitur magnus, et respectu Circumstantiarum maximus, verum tamen ars perfecta ab Artifice dignosci, sed Colores a Coeco discerni non debent; Quis, quaeso horum Dominorum (paucos excipio) intelligit rem militarem, paucos dico excipio, quia Ecclesiasticos non offendero, si dixero illos non intelligere, id quod eorum Professionis non est; Nec junioribus Dominis est ignominiosum ignorare, quae nunquam didicerunt; Aliqui, qui antehac in Bello serviverint, vix duos, aut tres Campiductus (per brevem Terminum pro arte tam longa) egerunt; multi etiam levis Armaturae militi, aut Croatis, qui ordinarie a Corpore Exercitus sistere, et solummodo in Excursionibus adhiberi consveverunt, saltem praefuerunt; Et quia talium Militum Duces ad Sanctiora Belli Cousilia non vocantur, ideo penetrare non possunt, cur unum fiat, alterum omittatur, et cur potius hoc, quam alio modo Bellum geratur.

Transylvania tam magnos, et continuos perpessa est Belli motus, ut merito in ea Capitanei expertissimi esse deberent, sed ubi consideraverimus eorum Arma ducta, primum a Rakoczio in Poloniam, inde prope Claudiopolim, postea Barczaio superato a Kemény, denique ab ipso Kemény prope Segesvár videre erit, utrum arte, aut casu sciverint bellare, juxta illud Romani: Qui secundos optat exitus, dimicat arte, non casu. Bonus Princeps Kemény profligaverat Abaffium ad quinquaginta milliaria ex loco, in quo eum deprehenderat, omnia Fortalitia ille, et contra Abaffius nec unicum tenebat, universi Status et Ordines ex Volubilitate naturali rediere ad se, quin imo ipsam Civitatem Segesvariensem, in quam Abaffius confugerat, ante adventum Auxilij Turcici poterat expugnare, sed neglexit, poterat post Inimici Conjurationem factam, bonis modis retrogredi, sed non fecit, poterat Acie bene composita Pugnam attendere, sed ad Proditorum Suggestionem emisit Copias pabulatum, et commoratus in Pago, ubi deinde invasus, mactatus, et divisus fuit. Quale per amorem Dei ex omnibus hisce actis apparet Vestigium militaris prudentiae? Ergo ii Transylvani, qui in continuo fuerunt, et sunt Annorum motu, adeo parum intelligant, quid de remotioribus a Bello, qui nihilominus toti volunt esse Critici, et vilipendere id, quod caeteroquin aliasque ad Astra extollerent, erit sentiendum. Dicunt Dni Hungari, quod Bellum ex alia parte moveri, quod Pugna institui, et Turca profligari debuisset, quod extra Superioris Hungariae Confinia non fuisset eundum, et quod Regnum Hungariae nullas Extorsiones, Violentias et Damna plurima perpessum sit.

Respondetur primo ad Damna illata: Exercitum nec in Aëre stare, nec Vento pasci, nec Regioni ubi commoratur ulli Commodo esse posse, haec enim sunt Accidentia a Bello inseparabilia, praesertim ubi Domus Annonariae non sunt, ubi necessitas pabulari cogit, ubi nulla praecessit requisitorum Dispositio facta, ubi Incolae omnes profugi, Domus eorum inanes reliquerunt; ubi insuper Tubae, Tympanorumque sono sub Poena Capitis vetitum fuit, nulla Animalia, aut Victualia vi ex Campo diripiendi, quod idem Regno, Civitatibus et Transitibus omnibus intimatum, et omnes insolidum scriptotenus commonefacti fuerunt, quatenus ipsimet hujus Decreti vellent esse Executores, et non tantum quod abductum foret, pro se accipere, sed et Contraventores ad manus Justitiae Militaris sistere vellent Docebunt Prothocola Auditoratus Generalis unumquemque qualiter per severissima reiterata Edicta semper prohibita, antequam patrata fuerint mala, et quod Contraventores semper rigorosissimas commissi Criminis Poenas luerint, sed et contrario etiam docebunt, quod ex Centum Lamentationibus per Hungaros factis vix una verificata est, Et quod ipsimet Hungari mille Homicidia, Martyria, et Crudelitates contra milites Germanos patrarint.

Quoad 2-dum videlicet, quod Bellum ex alia parte moveri debuisset, semoveamus hanc questionem, cum enim noster discursus satis fundetur super praeteritorum Certitudine operaepretium non est futura Contingentia trutinare, et super iis Sermocinari, quin potius certo supponamus, quod ille, qui habuit potestatem sie demandandi, etiam cognoverit rationes, ob quas sic jusserit, sicuti autem Homines in desiderijs eorum insatiabiles solent contemnere id, quod factum fuit, et velle, quod non factum fuit, ita etiamsi Bellum ex alia parte gestum fuisset, vellent, ut non fuisset ita actum : E contra quod fieri necessum fuerit, ut non fuisset factum desiderant : Arma fuerunt mota ad requisitionem Transylvanorum et Hungarorum, ut Transylvaniae Suppetiae ferri possent, Succursus autem mediatus fuit, at Exercitus recta in Transylvaniam tenderet, Frontemque Fronti Turcarum opponeret, successit porro juxta vota (dummodo Vota rationabiliter concepta sint) fuit enim Turca repulsus, Kemény Principatui restitutus,

Hungaria Superior, et Ditiones Suae Mattis patefactae, denique pes adeo firme in Transylvania positus, ut hucusque nec Cubitus Terrae amissus sit.

Quoad Conflictum, res est facillima dictu; sed ut bene discurramus, opportet Vires, et Circumstantias aequiponderare, difficile enim vincitur, qui vere potest de suis, et de Adversariis Copijs judicare, ideoque talis, qui sine Locorum, Situum, Temporum, Circumstantiarumque Consideratione ad Certamen voluisset procedere, nimium foret praesumptuosus, ubi affectum Gloriae, quem singuli nutriunt non continuavisset, omnis quidem Belli Dux dissolutis habenis in aciem curreret, non considerando utrum Victor, an victus foret, nam sortis qualitercunque jactae fama aut bona, aut minus bona, semper manet immortalis, sed qui publicum privato bono anteponit, et qui totus ab Ordinantijs majorum dependet, nihil incipit absque jam dicta Directione. Domini Generales Harczfeldt, et Gösz duplicata habuerunt mandata cum Sveco penes Tankow) confligendi, priusquam fortunam tentassent.

Non est haec actio vilis quaedam Velitatio, ut quis proprio Instinctu sine mandato Pugnam ineat, si usquam valet, in hoc genere maxime valet ; Non licet bis peccare, et maxima est inveterata, quod boni Duces publico Certamine nunquam, nisi ex Occasione, aut nimia Necessitate confligant; Ast quae bona erat Occasio in nostro Casu? pauci contra multos fatigati, et infirmi contra restauratos, et sanos extenuati, et exhausti contra vigorosos, et fortes pertaesi, et Regno exosi contra amatos, et fomentatos, nunquid sufficiebat brevissimo temporis Spatio Centum quinquaginta milliaria confecisse, et Inimico usque ad quinque, aut sex milliaria approximasse; Nunquid Hostis ex Officiositate per 5 aut 6 milliaria debuisset obviam venire illi, qui totus Sui Causa venerat, forsan debuissemus Inimicum in proprio, et commodiori situ aggredi, forsan debuissemus per octo, per unum diem, nec dico per horam processisse sine Victualibus et Munitionibus, quibus Inimicus abundabat, et pridem considerabilem Massam aggregaverat? forsan debuissemus absque ulla Linea Cohoerentiac, absque Infirmorum receptaculo deportato, absque omni Provisione, et quasi Summa Necessitate adacti, in hostium Cuspides currere, et nos praecipitare? ubi nec tantum Loci, temporis supererat, ut Situm, et Conditionem Castrorum Inimici potuissemus Scrutari, forsan per medium Campi inter Claudiopolim et Vásárhely Intervallo dissiti, ubi Inimicus degebat, debuissemus transire, vel sistere ad Claudiopolim, ubi sistendo consumpsissemus nos ipsi ea Victualia, quae postea per novem Menses illud praesidium intertenuerunt ; Et per consequens nosmetipsos hae Occasione tam insiguem Arcem Barbarorum Inundationi parendi privassemus, progrediendo vero ulterius nunquid ex proposito, et propria sponte in Miseriarum, Penuriaeque Pelagum praecipites ivissemus? Qui enim Frumentum, Necessariumque Commeatum non praeparat, vincitur sine ferro. Ad haec posito quod ulterius fuisset progrediendum, vel Claudiopoli debebat relinqui Praesidium, vel non relinqui? Si relinqui, adminus 1500 Pedites erant necessarij, et quo jure diminuendae Vires, quando est confligendum; si non relinqui, quae post

terga fuisset Securitas, qui tumultuantibus Rusticis, et ipsi Civitati Claudiopolitanae jamjam Turcis dedendae fiendum, dum fuisset, ubi aegroti. quorum tanta erat Copia, ut Exercitus Xenodochio potius, quam Exercitui comparandus videretur, deponendi; Eratne fortassis in Transylvanis, quod nec unicus ad nos excipiendum comparuit, aut in Hungaris, qui retro manserant, spes ponenda, si Confinia Superioris Hungariae non erant excedenda, unde Exercitus integro Trimestri, quo stetit in Transylvania, sumpsisset media videndi, quomodo Regnum congregasset Messem et Vindemiam, quomodo Turca a Confinijs avelli, quomodo Kemény stabiliri, et quomodo Praesidia Transylvanica, velut Superioris Hungariae Antemurale, potuissent constitui.

Hisce itaque sic stantibus, resolvant Dni Hungari 1-0 pro Exercitu Germanico Stationes fixas, ut Vires, quae agere, aut succurrere deberent, sint unitae, et in promptu. 2-0 Considerabilem Numerum levis Armaturae, et bene disciplinati militis. 3-0 Domus tam Annonarias, quam Armamentarias, et Hospitalis, quorum Victualia, et Munitiones, pro temporis exigentia, et inutile infirmorum pondus reponi possit. 4-0 Principaliores Civitates, et Loca praesidijs muniant, quo Linea Communicationes fieri, quo temporis opportunitas serviri, et occasio in fronte, ac ut ita dicam Capillis apprehendi, ut nunc cum integro, nunc cum parte Exercitus, nune recta, nunc per diversionem, nunc clam, nunc palam, nunc furtim per Stratagemata, nunc per Excursiones, et semper cum Harmonia possit agi; Et insuper res ita constituant, ut ne opus sit contra propriam Occasionem, et contra propriam voluntatem, sed libere, et juxta beneplacitum, cum Inimico quando debilis, et confusus esset, dimicare, sic proinde fient Acies, et Pugnae, sic formabuntur Obsidiones, et sic Progressus Belli tentabuntur per omnes Vias, et modos, quos Occasio, et Artis Regulae demonstrabunt. 

Hace ut putant Opere Gralis Montecuculi conscripta sunt sub Diaeta Posoniensi et Loco Pasquilli divulgata Anno 1662.


Comments

Popular posts from this blog

La Conjuration des Magnats Hongrois (1664-1671)

German pamphlet from 1663 about Novi Zrin

Hrvati i Hrvatska ime Hrvat