Letter from Nikola VII Zrinski to Raimundo Montecuccoli - in Latin

 source

Datum ad haec Responsum per Nicolaum Zrinium Banum Croatiae.

Optime Duc.


Cum itaque Te, totumque Exercitum Triumpho Dignum esse existimas, imo triumphas, patiare quaeso, ut Ego Romanae Consvetudinis memor, et Licentiae qua militibus permittebatur ut triumphanti Duci ea, quae vellent, objicere possent, Tibi aliqua possim enumerare.

Ergo quinquaginta millia Turcarum, ultra quinquaginta milliaria repulisti, Principem Kemenyium restituisti? Nova Praesidia posuisti? Transylvaniam conservasti? Pape! magna haec sunt, imo vero maxima; sed saltem in ampullatis istis verbis haec finitur gloria: Die mihi, quid utilitatis habet ex Tua Expeditione Hungaria? dic, reddisne nobis integram Transylvaniam, quam certe integram accepisti? redde Principem Kemenyium Transylvaniae, eui Fidem, et Tutelam promisisti, redde Beatitudinem, Pacem, et abundantiam, quam per tuum Exercitum, et Praesidia introducto expulisti, et tune triumpha, et usurpa tibi tria illa verba: Veni, vidi, vici. Nos vero ultro Te Martem, Te Herculem, et liberum Patrem, Qualis odoratis Curru descendit ab Indis grato, et lubenti Animo compellabimus; Sed eheu! Nos fallimur, Tu philosophans: atqui Philosophi solo sermone sunt sapientes, coeterum in rebus agendis stultissimi; Dicis Actionem non dari in distans, utique profecto si Tu instar Solis ex Coelo Terras calefacere non potes, propius accedere debes, si jugulare Inimicum vis, non stadijs ab illo procul esse debes, sed sicut Maurus ille Regulus Barthol, rogat De Bello Maurorum, et Hispanorum, cuidam Hispano exprobranti, quod brevem Gladium haberet, respondit: uno saltem passu longiorem ipsum efficiam, ita tu accedere parumper ad Inimicum debueras, si Gloriam ab illo reportare desiderasti. 

Augusto Mense te intrasse affirmas, utinam ex nomine mensis omen sumpsisses, sed Tu non solum Augusti mensis oblitus, imo Augustissimi Tui Domini ordinem pervertens, solius nominis (cum nullas Actiones feceris) Vana Gloria intumescis: Non certe auguste, sed anguste famam Christiani nominis circumtulisti, nam magnanimus quidem Iter arripuisti, sed inglorie redux factus es, nec ire illuc debueras, si cum tanto dispendio Famae Christiani Exercitus, nec evaginato Gladio redire debuisti, Turpe enim est Belliduci dicere: non putabam. Quid ergo fecisti? Imposuisti in Fortalitia Germanum militem, utique, sed si non imposuisses, Credis ne Turcas illico abalienaturos fuisse, mihi saltem per exemplum. argumentari placebit, quod si alia Fortalitia Turcae, in quibus Praesidia Tua non erant, intacta Transylvanis reliquerunt, nec quidem illa tria, si non Praesidiata fuissent, occupaturos fuisse.

In militem Kemenyianum inveheris acerbissime, quod Calamitatibus attriti timore panico confusi omnes fuerint, Credam hoc tibi libenter, sed si altius harum Calamitatum Originem deducere voluerimus, non in illos miseros Culpam redundari videbis, sed ab altiori forte illa decurrunt, quando Deus permittit, ut plectantur Achivi. Quaero nunc ex te Dux inclyte, quale pro tali timida militia remedium adhiberi debeat? Ego saltem sic credo, quod hic Rhodus, hic saltus sit, egregij Ducis vigor debet illis martiales spiritus infundere. Petrus Matthaei in Vita Henrici 4. Regis Galliarum Illius virtus debet ad instar Facis ardentis esse, quae Centum alias absque sui defectu illuminare potest, et talem Te ibi requirebam, saltem nifallor probare illos debueras, antequam tam temerarie de illis judicares, sed cum illos nec alicubi in Actione videris, quomodo Tibi credi desideras? dicis illis multo pauciores fuisse, quam Turcas, imo fuerunt ; sed video, quod Tu ex Arithmetica Bella geras, et pauciorem numerum infallibiliter majori cedere credis: Ast non talis olim fuit Epaminondas, audi, quid suo militi Hostium multitudinem exaggeranti respondit. Plutarchus in Vita Principum : Ego vero Paucitatem meorum supplebo.

Quia vero per totum Panegyricum tuum celare non potuisti odium, quod contra totam nationem Hungaricam habes, multam Iguaviam de illa falsissime effutiendo. Ades dum Generose, si Cor habes, unum aliquem ex Hungaris alloquere, ut audiaris, et responsum habeas, relinque nationem, quae laudes suas in tutum recipit

Sed quin immerentes Hospites vexas. Canis
Ignavus, adversum Lupos, quin huc immanis
Verte minas, et remorsurum pete. (Horatius) 

Dicis non haberi in Hungaria Belliduces, imo nec Capitaneos, qui Sanctiora Arcana Belli sciant, qui multorum Annorum habeant Experientiam, qui denique Artem militarem perfecta calleant. Finge haec tibi omnia concedi; At vero tibi nihil Gloriae accederet, si alii inertes erunt, et tu ignavus sis, certe harum rerum Comparatione, quas tu praeterito Anno fecisti, nec Hungaria, nec Hungarus quisquam vilescet; Quod enim floridissimum Exercitum ad manus acceperis, et illum ad nihilum redegeris, quod plus Amicos, quam Inimicos vexaveris, quod toti Regno deplorabilem Tui memoriam reliqueris, quod tot Centena millia Animarum in Captivitatem Turcarum abducta siccis oculis, et siccis Gladijs (qui tamen ad defensionem nostram ordinati fuerint) aspexeris, quid minus expectari potuit a Vilissimo quodam Carnido? equidem non inficiabor paucos nunc Hungaros esse, qui illem exactam Belli Scientiam habeat, quae pro uno magno Belliduce requireretur. Hoc tamen te assecurare omnino volo, quod nullus Confiniarius in Hungaria Generalis sit, imo nee Capitaneus, qui hunc florentem Exercitum, quem Tu habebas tibi commissum, tam ignave perire permisisset, sed si omnino pereundum fuisset, saltem cum duplici ruina Inimici perijsset. Non scimus equidem Hungari Artem Bellum procrastinandi, Inimicum impune grassari permittendi, Amicis, et Confoederatis non succurrendi, Patriam magis quam Exercitum destruendi, Pecunias in Bello corradendi; si ista Sanctiora Arcana Belli esse dicis, profecto nihil scimus. Sed nec haec olim sciverunt nostri Kinisi, Báthori, Hunyadi, illi tamen pro conservata Patria, pro liberata Christianitate, ejecto Ottomano divi (?) jacent. Et nos, qui Posteritas illoruin sumus, Laudes eorum nihil agendo non macularemus, nec Patriam ignave amitteremus, si nobis vel tantilla pars agendi concederetur. Dico itaque, quod etsi Disciplina Militaris (siquidem nostri Culpa) ex Hungaria exulavit, tamen restituere illam facillimo Negotio omnino mihi persvadeo, si aliquis Dux Maguanimus Hungarico Exercitui praefigatur; Etenim nec Lucullus Romanus alicujus Experientiae fuit, antequam applicaretur, sed immediate evasit, quamprimum ad Exercitum venit, sic unus quisque bonorum Hungarorum si non in illum praeclarissimum Belliducem, sicut Alexander magnus fuit, evadere poterit, saltem ad defendendam Patriam suam, quae psi magis cordi est, quam cuiquam extraneo, aptus erit.

Ne divagare quaeso, multum Errores Belli, qui per Rakoczium, pr Kemenyium commissi sunt, enumerando, certum est enim illos suorum Errorum Poenas luisse; Illi tamen Amorem Patriae, Zelum Christianum, quem in Corde habebant, sangvinis effusione, et morte ipsa luculenter contestati sunt, Tu vero magno Documento Nobis ostendisti Frigiditatem Tuam, et Zelum Christianae Compassionis eo saltem tempore non calefieri posse, quando Vituli volaturi sunt. Rakoczium non tueor, ille per ambitionis Praecipitia in ultimam Desperationem devenit, ostentans illud Homericum esse verum: Jupiter quem perdere vult, dementat. Si tamen ipse Princeps, ut praeceps fuerit, egregie adjutus fuisset, non illa Desperatione res Hungara, imo Christiana nunc jaceret, nec Varadinum tot Sanctorum Regum Sepulchrum et tanta Coronae nostrae Gloria sub Turcico jugo gemeret, nec Manes Sanctissimorum Regum nostrorum ignominiosissimam Captivitatem paterentur.

Ad Kemenyium quod attinet, illumne adjutum, et restitutum esse dicis, cujus nunc Liberi, et Uxor miserabilis luget, quem Transylvania simul cum omnibus Bonis Christianis amissum (et quidem per te amissum) plorat, sane si haec restitutio, et auxilium est, nullus a te unquam adjuvari petet; Dedisti ipsi duo Millia Militum Tuorum, sed ad quid Exercitus totus tibi datus est, si opera tam paucorum efficere hoc te sperabas; Tu tamen tuam Culpam Kemenyio attribuis, et omnes Hungaros imbelles esse asseveras; sed siquidem ingrato Judice Causa Nostra perit, (Lucanus) contra tuum Judicium merito excipiemus; Dicat autem Europa, si Ungaria ignava est, quae nullum diem unquam videt absque suorum sangvinis effusione, nulla Famillia est, quae aliquem ex suis non deploret, denique quae a Ducentis jam Aunis toti Potentiae Ottomannicae per se sola resistit, et quae unum Palmum Terrae nunquam sine sangvine Turcis cessit, post Nos sicut sub scuto Ajacis Diomedes, tota Christianitas latet, et quod secure vivat, Nobis imputare debet.

Coeterum omnes Hungaros errare dicis, qui de tuis Actionibus nihil judicare sciunt; Ego autem me recordor aliquando legisse, quod plus sapit interdum Populus, quia tantum, quantum opus est, sapit, saltem hoc certe cognoscere poterunt, quod ad ardentem Hungariam Tu non aquam, sed oleum attulisti, pro Schola Auditoratus Tui certe nihil te excusabant, si quis spoliatam Hungariam Jumentis, et tua Castra repleta fuisse considerabit.

Ab Hungaris objici tibi dicis, Bellum tibi ex alia parte fuisse gerendum, et confligendum, ego credo, quod per hoc non peccant, quod meliora Vota tuis Actionibus habeant, Tu quidem illa discutis per solitam fluxibilitatem Vulgi, quae semper aliud quam fit desiderat. Et profecto bene dicis, nam etsi ad aliam partem movisses Bellum, si et illinc taliter administrasses, tunc nec ibi Vota Hungarorum substitissent. Magnifice etiam de Pugna Discurris, sed tantas difficultates, et circumspectiones annectis, quas si olim Belliduces, et nostri Hungari semper observassent, nec Hungariam unquam obtinuissent, nec eam obtentam tanto tempore defendissent, sed postquam haec Arcana Scientiarum ratio nunquam pugnandi intravit. amisimus tam magnam Partem Hungariae.

Te quidem incolumem Generalem ad feliciora tempora reservatum habemus, proinde et tibi Respublica Gratias agere deberet instar Romanorum, qui Paulo Emilio effugienti congratulati sunt, et tunc quidem ita esse potest, quod vir fugiens pugnabit iterum. (Titus Livius Ecclesiasticus) Generalium Hatzfeld, et Gösz recordaris, et laudas, quod pluries ipsis erat commissum, et data ordinatio, antequam pugnassent, sed Ego tibi gloriosiora Exempla commemorabor, nec ullum Ungarorum tamen nominare volo: Aspice Gebhardum ab Ausperg, qui gloriosissime in Croatiae Confinijs, licet infeliciter cum Turcis conflixit, et Suam Animam Deo, famam vero aeternae Memoriae Hungarorum consecravit; Respice Mansfeldios, Schvarczenburgios, Tieffenpachios, qui una cum, et pro Hungaris pugnaverunt, et si etiam saltem unius Veris (?) Aves fuerint, aeternum tamen sui nominis desiderium duraturum reliquerunt.

Nos quidem nec tuam Celeritatem improbamus, etenim Centum quinquaginta Milliaria percursa enarras, cui si bonum exitum adjunxisses, et Inimicum debellasses, Julio te certe Caesari compararemus, qui Pharnacem solo nominis fulgore attrivit; (Comment. Caesar.) Sed heus me! Secus tibi accidit, nam tu postquam Inimicum attigisti, stas attonitus oblitus Officij tui, et Expectationis, quam mundus de te conceperat, et non insulse quispiam attribuerit illud, quod de Vitellio olim scriptum erat: Tanta torpedo invaserat Animum, ut si Principem eum coeteri non nominassent, ipse oblivisceretur. (Cornelius Tacitus)

Et haec sunt tua facta Invictissime Heros, sed tamen Eventus Vestrae fortissimae Pugnae quis fuit? Hector abit violatus Vulnere nullo, et propter haec facta, expectas tibi Gratias rependi ab Hungaris; Redde quod ipsis immeritissime detrahis, et ingratos illos nominas Avis, Avium ingratissima. (Ex Metamor. Ovid. in Contin. Ajacis, et Ulissis.) Scias porro, quod et illa omnia haberemus, quae Tu ad obteutionem Victoriae recenses, non tamen a quopiam Tu deliberareris, dum minimus Colonellus Germanus vel Italus in mundo superesset, namque memoriam tuam immortalem effecisti. Non erit in memoria Stulti similiter insipientis par obitus, memoriae dispar.  Sed nec minimus Capitaneus Hungarorum Tibi cessurus erit, dum non Calamis, et in Academia, sed Gladiis, et in Campo res geruntur. Denique quid verbis opus est, spectemur agendo. 

Dixi.


 

Comments

Popular posts from this blog

La Conjuration des Magnats Hongrois (1664-1671)

German pamphlet from 1663 about Novi Zrin

Hrvati i Hrvatska ime Hrvat